Bible

 

Numeri 28

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen :

2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.

3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :

4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :

5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.

7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :

10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,

12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :

13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.

14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,

17 et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.

18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,

21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.

22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.

25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.

26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,

29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,

30 qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.

31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2280

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2280. ‘Forte inventi fuerint ibi viginti’: quod significet si non aliquid pugnae sed usque bonum, constat ex significatione ‘viginti’: sicut omnes numeri qui in Verbo nominantur, significant res et status, ut prius passim dictum et ostensum, videatur n. 2252, ita quoque viginti, quae quid significant, constare potest a derivatione ejus, nempe a bis decem: ‘decem’ in Verbo, sicut etiam ‘decimae’, significant ‘reliquias’, per quas significatur omne bonum et verum quod Dominus apud hominem ab infantia usque ad ultimum ejus aestatis insinuat, de quibus in versu sequente; ‘bis decem’ seu ‘binae decimae’, hoc est, viginti, simile significant sed in superiore gradu, nempe bonum.

[2] Triplicis generis bona per reliquias significantur, nempe bona infantiae, bona ignorantiae, et bona intelligentiae; bona infantiae sunt quae insinuantur homini a prima ejus nativitate usque ad aetatem qua incipit instrui et aliquid scire; bona ignorantiae sunt quando instruitur, et aliquid scire incipit; bona intelligentiae sunt quando reflectere potest quid bonum et quid verum: bonum infantiae est ab infantia hominis usque ad decimum annum aetatis ejus;

[3] bonum ignorantiae ab hac aetate usque ad annum ejus vigesimum; ab hoc anno incipit homo rationalis fieri, et facultatem reflectendi super bonum et verum habere 1 , et sibi bonum intelligentiae comparare 2 : bonum ignorantiae est quod significatur per ‘viginti’, quia illi qui in bono ignorantiae sunt, non in aliquam tentationem veniunt; nemo enim tentatur priusquam reflectere potest, et percipere suo modo quid bonum et verum; de his qui bona acceperunt per tentationes, actum est in versibus binis qui proxime praecedunt, de illis nunc in hoc versu qui non in tentationibus, et usque bonum habent:

[4] quia per ‘viginti’ significantur hi 3 , qui hoc bonum quod bonum ignorantiae vocatur, habent, inde est quod omnes illi qui exierunt Aegypto recensiti sint a filio viginti annorum et supra, ac, ut dicitur, omnis exiens in exercitum, per quos intellecti illi qui non amplius in bono ignorantiae essent, de quibus, Num. 1:20, 24, 26, 28, 30, 32, 34, 38, 40, 42, 45; 26:4;

et quod omnes illi qui supra viginti annos, mortui sint in deserto, Num. 14:29; 32:10, 11 4 ; quia illis imputari potuit malum, et repraesentabant eos qui succumbunt in tentationibus: tum quod aestimatio facta sit masculi a filio quinque annorum ad filium viginti annorum, viginti sicli, Lev. 27:5;

et alia aestimatio a filio viginti annorum ad sexaginta, quinquaginta sicli, ibid. vers. 3.

[5] Cum bonis illis, nempe infantiae, ignorantiae et intelligentiae, ita se habet: bonum intelligentiae est optimum, nam hoc est sapientiae; bonum quod praecedit, nempe ignorantiae, est quidem bonum, sed quia parum intelligentiae inest, non vocari potest bonum sapientiae; bonum autem infantiae est quidem in se bonum, sed usque est minus bonam quam priora, nam adhuc non adjunctum est ei aliquid verum intelligentiae, ita non factum aliquod bonum sapientiae, sed est modo planum ut fieri possit; cognitiones boni et veri faciunt ut homo sicut homo sapiat; ipsa infantia per quam significatur innocentia, non est infantiae sed est sapientiae, ut melius constare potest ex illis quae de infantibus in altera vita, ad finem hujus capitis dicentur.

[6] Per ‘viginti’ in hoc versu non aliud bonum, ut dictum, significatur quam bonum ignorantiae; quod bonum non solum praedicatur esse apud eos qui sunt intra annum vigesimum, ut dictum, sed etiam apud omnes qui in bono charitatis sunt et simul in ignorantia veri, ut sunt illi intra Ecclesiam qui in bono charitatis, nec sciunt quid verum fidei, ex quacumque causa, ut sunt perplurimi ex illis qui sancte 5 de Deo et bene de proximo cogitant; tum quoque sunt omnes extra Ecclesiam qui gentes appellantur, et similiter in bono charitatis vivant; hi et illi, tametsi in veris fidei non sunt, usque quia in bono, in facultate sunt recipiendi vera fidei in altera vita, aeque ac infantes; intellectuale enim eorum nondum infectum est principiis falsi, nec voluntarium vita mali ita confirmatum [est], quia ignorant quod falsum et malum; et charitatis vita secum habet quod falsum et malum ignorantiae possit 6 facile flecti ad verum et bonum; non ita apud eos qui in contrariis vero se confirmarunt, et simul in contrariis bono vitam egerunt.

[7] Alioquin ‘binae decimae’ in Verbo bonum, tam caeleste quam spirituale, significant; bonum caeleste et inde spirituale per ‘duas decimas’, ex quibus unusquisque panis dispositionis et 7 facierum conficiebatur, Lev. 24:5;

et bonum spirituale per ‘duas decimas’ minhae super sacrificium arietis, Num. 15:6; 28:12, 20, 28; 29:3, 9, 14; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this before reflectendi.

2. The Manuscript places this after sibi.

3. The Manuscript inserts nempe.

4. The Manuscript has Lev. 32:10, 11; Num. 14:29. The First Latin Edition has Lev. 32:10, 11.

5. The Manuscript inserts in externo cultu sunt, et.

6. Swedenborg frequently uses a singular verb after bonum et verum or falsum et malum, and similar pairs of words.

7. The Manuscript has aut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.