Bible

 

Numeri 27

Studie

   

1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :

3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

5 Qui dixit ad eum :

6 Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

7 Ad filios autem Israël loqueris hæc :

8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.

11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.

13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :

14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.

15 Cui respondit Moyses :

16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :

17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.

19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :

20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.

21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.

22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.

23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8588

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8588. ‘Et Meribah’: quod significet querimoniae quale, constat ex eo quod ‘Meribah’ in lingua originali significet contentionem seu jurgium, et 1 ‘jurgium’ significat querimoniam, n. 8563, 8566; 2 quia etiam nomina significant quale rei, n. 8587, ideo ‘Meribah’ hic quale querimoniae. Quod ipsam hanc tentationem et ejus quale attinet, sciendum quod hic describantur illi qui in tentationibus paene succumbunt, qui nempe queruntur contra 3 caelum, et quoque contra ipsum Divinum, et tandem paene non credunt 4 providentiam Divinam; haec significantur in sensu interno per illa quae praecedunt, et quoque per ea quae in hoc versu sequuntur, et sunt quale status tentationis 5 quod per ‘Massah’, et quale querimoniae in tentatione quod per ‘Meribah’ significantur; quod 6 hoc quale hic per ‘Meribah’ significetur, patet 7 apud Davidem,

In angustia invocasti Me, et eripui te; respondi tibi in occulto, probavi te juxta aquas Meribah, Ps. 81:8 [KJV Ps. 81:7].

[2] At in sensu interno historico, in quo agitur de religioso apud gentem Israeliticam, describitur gens illa qualis fuit erga Jehovam, quod nempe von 8 voluerit supplicando rogare Ipsum de ope, sed quod expostulaverit; causa erat quia Jehovam non 9 agnoscebant pro summo Deo, corde, sed solum ore, quando viderunt miracula; quod non corde Ipsum agnoverint, constat manifeste ex vitulo 10 Aegyptiaco quem sibi fecerunt et adoraverunt, dixeruntque quod illi sint 11 dii sui; tum a frequenti illorum apostasia, de qua videatur n. 8301; haec sunt quae in sensu interno historico hic describuntur; in sensu autem interno spirituali describitur quale tentationis apud illos qui ad ultimum 12 tentationis perducuntur antequam liberantur.

[3] Quod quale gentis Israeliticae ac religiosi ejus describatur per 13 contentionem cum Mosche ad Massah et Meribah, constat etiam apud Davidem,

Ne obturate cor vestrum sicut in Meribah, sicut in die Massae, in deserto, ubi tentarunt Me patres vestri; tentarunt Me, et viderunt opus Meum; quadraginta annis fastidivi in generatione, et dixi, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias Meas, quibus juravi in ira Mea, si venient ad requiem Meam, Ps. 95:8-11:

apud Moschen, Non tentabitis Jehovam Deum vestrum, quemadmodum tentastis in Massah, Deut. 6:16:

apud eundem,

Praeterea in Tabera et in Massah et in Kibroth Thaavah rebelles fuistis cum Jehovah a die quo cognovi vos, Deut. 9:22, 24:

apud eundem,

De Levi dixit, Thumim tui et Urim tui Viro Sancto, quem tentasti in Massah, contendisti cum Eo apud aquas Meribah, Deut. xxxiii [8, ] 9;

‘Vir Sanctus’ hic pro Domino, Quem tentaverunt, et Quem non sanctificaverunt Moscheh et Aharon; in sensu interno historico, in quo de religioso 14 gentis Israeliticae agitur, per Moschen et Aharonem non repraesentatur 15 verum Divinum, sed religiosum istius gentis, cujus duces et capita erant, n. 7041; hoc religiosum quia tale fuit, ut supra dictum, etiam ideo illis denuntiatum est quod non introducerent populum in terram Canaanem, de qua re ita in libro Numerorum, Dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem, Propterea quod non credidistis in Me, et sanctificavistis Me in oculis filiorum Israelis, ideo non deducetis congregationem hanc in terram 16 quam dedi illis; hae aquae Meribah, quia contenderunt filii Israelis cum Jehovah, 20:12, 13, 27:14: et in eodem libro, Colligetur Aharon ad populum suum, et non veniet in terram quam dedi filiis Israelis, propterea quod rebellastis ori Meo apud aquas Meribah, 20:24: pariter Moscheh, Deut. 32:[49-] 51.

[5] Quod apud illam gentem usque cultus Divinus repraesentativus institutus fuerit, erat causa quia repraesentativus cultus potuit institui apud omnem gentem quae externa cultus sancta haberet, et paene idololatrice coleret, nam repraesentativum non spectat personam sed rem, n. 1361, et genius illius gentis prae omni alia gente fuit, prorsus 17 colere externa ut sancta et Divina absque omni interno, sicut adorare patres suos, Abrahamum, Jischakum, et Jacobum, ac postea Moschen et Davidem, ut numina, ac praeterea sanctum et ut Divinum habere et colere omnem lapidem et omne lignum, quod 18 cultui illorum Divino inauguratum fuit, sicut 19 arcam, mensas ibi, 20 lampadem, altare, vestes Aharonis, Urim et Thumim, et postea templum; per 21 talia dabatur eo tempore ex providentia Domini 22 communicatio angelorum caeli cum homine, nam oportet alicubi Ecclesia esse, seu repraesentativum Ecclesiae, ut sit communicatio caeli cum humano genere; et quia illa gens prae omni alia gente potuit in externis ponere cultum Divinum, et sic agere repraesentativam Ecclesiae, ideo gens illa 23 assumpta est.

[6] Communicatio cum angelis in caelo per repraesentativa fiebat eo tempore hoc modo: cultus illorum externus communicabatur cum spiritibus angelicis qui simplices sunt et non ad interna 24 reflectunt, sed usque interius boni sunt; tales sunt qui in Maximo Homine correspondent cuticulis; hi prorsus non attendunt ad internum hominis sed solum ad externum ejus; si hoc 25 sanctum apparet, etiam illi sancte de illo cogitant; angeli interiores caeli 26 in his spiritibus videbant illa quae repraesentabantur, proinde caelestia et Divina quae correspondebant, nam apud hos potuerunt esse, et videre illa, non autem apud homines, nisi per illos; habitant enim angeli cum hominibus in interioribus, at ubi non interiora sunt, habitant in interioribus spirituum simplicium, nam angeli non sapiunt nisi spiritualia et caelestia quae interiora sunt in repraesentativis; ex his paucis constare potest quomodo 27 dari potuerit communicatio cum caelo per talem populum; sed videantur quae de hac re prius ostensa sunt, nempe quod apud Judaeos sanctum cultus miraculose elevatum fuerit in caelum extra illos, n. 4307; quod 28 posteri Jacobi sanctum potuerint repraesentare, qualescumque fuerunt, modo ritualia mandata stricte observarent, n. 3147, 3479, 3480, 3881 fin. , 29 4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4444, 4500, 4680, 4825, 4844, 4847, 4899, 4912, 6304, 6306, 7048, 7051, 8301 fin.

Poznámky pod čarou:

1. quod jurgium sit querimonia, ut supra

2. The Manuscript inserts et.

3. vera fidei

4. The Manuscript inserts praesentiam ac.

5. The Manuscript inserts ac querimoniae, .

6. id

7. The Manuscript inserts etiam.

8. supplicare voluerit

9. agnoverunt

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript has apparently transposes these two words and adds sunt.

12. desperationis

13. illa quae praecedunt, et quoque quae in hoc versu sequuntur

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. Dominus quoad Verum Divinum, sed sicut duces et capita ipsum gentis illius religiosum, Arcana Coelestia 7041, quod

16. The Manuscript inserts hanc.

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. secundum rituale suum santificatum

19. arcas, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

20. panes, lucernam

21. talem cultum

22. The Manuscript inserts dabatur.

23. electa

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. cum sancto

26. in illis, sicut in speculis, videbant talia quae repraesentabant coelestia et Divina, inde illi tunc in sancto quod correspondebat, ita quod repraesentabatur, fuerunt, et per illos spiritus habitabant angeli cum homine

27. per talem populum conjunctio coeli potuit existere;

28. Judaei et Israelitae

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.