Bible

 

Numeri 25

Studie

   

1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,

2 quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.

3 Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,

4 ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.

5 Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.

6 Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.

7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,

8 ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :

9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.

10 Dixitque Dominus ad Moysen :

11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.

12 Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei,

13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.

14 Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.

15 Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

17 Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos :

18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1038

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1038. ‘Hoc signum foederis’: quod significet indicium praesentiae Domini in charitate, constat a significatione ‘foederis et signi foederis’; quod foedus significet praesentiam Domini in charitate, ostensum est prius cap. 6:18, et supra in hoc capite ad vers. 9. Quod foedus sit praesentia Domini in amore et charitate, constat a natura foederis; omne foedus est conjunctionis causa, ut nempe mutuo vivant in amicitia aut in amore; conjugium inde quoque appellatur foedus: conjunctio Domini cum homine non datur nisi in amore et charitate, nam Dominus est Ipse amor, et misericordia; unumquemvis salvare vult, et vi forti ad caelum, hoc est, ad se attrahere; inde quisque scire et concludere potest quod nusquam aliquis conjungi possit cum Domino nisi per illud quod Ipse est, hoc est, nisi simile faciat, aut unum faciat cum Ipso, hoc est, ut 1 redamet Dominum, et amet proximum sicut se; per haec solum fit conjunctio; haec est ipsissima essentia foederis; quando conjunctio inde, tunc sequitur manifeste quod Dominus praesens sit: ipsa praesentia Domini est quidem apud omnem hominem sed est propior et remotior, prorsus secundum gradus ad amorem et distantiam ab amore.

[2] Quia foedus est conjunctio Domini cum homine per amorem, seu quod idem est, est praesentia Domini apud hominem in amore et charitate, ipsum foedus appellatur in Verbo ‘foedus pacis’, nam ‘pax’ significat regnum Domini, et regnum Domini consistit in amore mutuo, in quo solo est pax; ut apud Esaiam,

Montes recedent et colles dimovebuntur, et misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, dixit Miserator tuus Jehovah, 54:10;

ubi misericordia, quae est amoris, dicitur ‘foedus pacis’:

apud Ezechielem,

Suscitabo super illos pastorem unum, et pascet illos, servum Meum Davidem; Hic pascet eos, et Hic erit illis in pastorem, ... et excidam illis foedus pacis, 34:23, 25;

ubi per ‘Davidem’ manifeste intelligitur Dominus; Ipsius praesentia apud hominem regeneratum describitur per ‘quod pascet eos’:

[3] apud eundem,

Servus Meus David, rex super illos, et pastor unus erit omnibus illis; ... et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis; et dabo illos, et multiplicari faciam illos, et ponam sanctuarium Meum in medio illorum in aeternum; ... et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, 37:24, 26, 27;

ubi similiter Dominus per ‘Davidem’ intelligitur; amor per ‘sanctuarium in medio illorum’, praesentia et conjunctio Domini in amore per quod ‘erit illis in Deum’, et illi erunt Ipsi in populum’, quae appellatur ‘foedus pacis, et foedus aeternitatis’:

apud Malachiam, Cognoscetis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ut sit foedus Meum cum Levi, dixit Jehovah Zebaoth, foedus Meum fuit cum illo, vitarum et pacis, et dedi illa illi timore, et timebit Me, 2:4, 5;

‘Levi’ in supremo sensu est Dominus, et inde homo cui amor et charitas, quare ‘foedus vitarum et pacis cum Levi’ est in amore et charitate:

apud Mosen ubi de Pinhaso,

[4] Ecce Ego dans illi foedus Meum pacis, et erit illi et semini illius post illum foedus sacerdotii aeterni, Num. 25:12, 13;

ubi per ‘Pinhasum’ non intelligitur Pinhasus sed sacerdotium quod per eum repraesentabatur, quod significat amorem et quae amoris sunt, sicut omne sacerdotium istius Ecclesiae; quisque novit quod Pinhaso non fuit sacerdotium aeternum:

apud eundem,

Jehovah Deus tuus, Ipse Deus, Deus fidelis, custodiens foedus et misericordiam amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta Ipsius, millesimae generationi, Deut. 7:9, 12;

ubi manifeste, quod praesentia Domini apud hominem in amore sit ‘foedus’, nam dicitur quod sit ‘amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta’.

[5] Quia foedus est conjunctio Domini cum homine per amorem, sequitur quod quoque sit per omnia quae sunt amoris, quae sunt vera fidei et appellantur praecepta; omnia enim praecepta, immo Lex et Prophetae, fundantur in unica lege ut ament Dominum supra omnia et proximum sicut semet, ut constat a Domini verbis, Matth. 22:34-39, Marcus 12:28-35, quare etiam tabulae super quibus decem praecepta scripta sunt, appellantur ‘tabulae foederis’: quia foedus aut conjunctio est per amoris leges seu praecepta, etiam fuit per leges societatis in Ecclesia Judaica latas a Domino quae vocantur ‘testimonia’; tum quoque per ritus Ecclesiae a Domino mandatos qui vocantur ‘statuta’; omnia haec vocantur foederis quia spectant amorem et charitatem: sicut legitur de Joshia rege, Stetit rex super columna 2 , et pepigit foedus coram Jehovah, ad eundum post Jehovam, et ad custodiendum praecepta Ipsius, et testimonia Ipsius, et statuta Ipsius ex toto corde, et ex tota anima, ad stabiliendum verba foederis, 2 Reg. 23:3.

[6] Ex his nunc constat quid est foedus, et quod foedus sit internum, nam conjunctio Domini cum homine fit per interna, nusquam per externa separata ab internis; externa sunt modo typi et repraesentativa internorum, sicut actio hominis est typus repraesentativus ejus cogitationis et voluntatis, et sicut opus charitatis est typus repraesentativus charitatis quae intus in animo et mente; ita omnes ritus Ecclesiae Judaicae erant typi repraesentativi Domini, proinde amoris et charitatis et omnium quae inde; quare per interna hominis fit foedus et conjunctio; externa sunt modo signa foederis, sicut etiam appellantur; quod per interna fiat foedus aut conjunctio, constat manifeste; ut apud Jeremiam,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum, .... quia ii irritum reddiderunt foedus Meum; ... sed hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, ... dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, 31:31-33;

ubi de nova Ecclesia; clare dicitur quod ipsissimum foedus sit per interna, et quidem in conscientia cui inscribitur lex, quae omnis est amoris, ut dictum.

[7] Quod externa non sint foedus nisi iis interna adjuncta sint, et sic unam eandemque causam per unionem agant, sed quod sint ‘signa foederis’, ut per illa sicut per typos repraesentativos recordarentur Domini, constat ex eo quod sabbatum et circumcisio vocentur ‘signa foederis’; quod sabbatum, apud Mosen,

Custodient filii Israelis sabbatum, ad faciendum sabbatum, in generationes suas, foedus aeternum; inter Me et inter filios Israelis signum hoc in aeternum, Exod. 31:16, 17;

et quod circumcisio, apud eundem,

Hoc foedus Meum, quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; circumcidi vobis omnem masculum: et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis inter Me et inter vos, Gen. 17:10, 11.

Sanguis inde quoque appellatur ‘sanguis foederis’, Exod. 24:7, 8.

[8] Externi ritus cumprimis inde dicti sunt signa foederis ut ex illis recordarentur interiorum, hoc est, illarum rerum quas significabant; omnes ritus Ecclesiae Judaicae non aliud erant; quare etiam illa appellabantur signa, quae suppeditarent illis recordationem interiorum, sicut quod primarium praeceptum alligarent super manu et ad frontalia, ut apud Mosen,

Amabis Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis:... et alligabis haec verba in signum super manu tua, et erunt in frontalia inter oculos tuos, Deut. 6:5, 8; 11:13, 18;

ubi ‘manus’ significat voluntatem quia potentiam, nam potentia est voluntatis, ‘frontalia inter oculos’ 3 significant intellectum, ita signum recordationem primarii praecepti, seu legis in summa, ut continue sit in voluntate et continue in cogitatione, hoc est, ut sit praesentia Domini et amoris in omni voluntate et in omni cogitatione; talis est praesentia Domini et ab Ipso amoris mutui apud angelos, de qua continua praesentia, qualis sit, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Similiter hic, quod dicatur ‘hoc signum foederis, quod ego do inter Me et inter vos, arcum Meum dedi in nube, et erit in signum foederis inter Me et inter terram’ significat signum non aliud quam indicium praesentiae Domini in charitate, ita recordationem apud hominem: sed quomodo inde, seu ex arcu in nube, indicium et recordatio, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Hebrew [ ] ('ammud) = ‘column’, but also ‘platform’.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.