Bible

 

Numeri 21

Studie

   

1 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam.

2 At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.

3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.

4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris :

5 locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,

7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,

8 et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.

9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.

11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.

12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.

13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.

14 Unde dicitur in libro bellorum Domini : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.

15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.

16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.

17 Tunc cecinit Israël carmen istud : Ascendat puteus. Concinebant :

18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana.

19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.

20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens :

22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.

23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.

24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.

25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.

26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon.

27 Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :

28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.

29 Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.

30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.

31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.

32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.

33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.

34 Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon.

35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2468

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2468. Haec nec opus est confirmare, ab ipsa enim explicatione et ab illis quae praecedunt et quae sequuntur, patet quod talia significentur: quid autem et quale religiosum est quod per ‘Moabum et filios Ammonis’ significatur, constare potest ab origine illorum quae descripta est, tum a pluribus locis in Verbo tam historico quam prophetico ubi nominantur; sunt in genere illi qui sunt in externo cultu 1 qui apparet aliqualiter sanctus, sed non in interno, et qui illa quae externi cultus sunt, arripiunt pro bonis et veris, at quae 2 interni cultus, rejiciunt et contemnunt:

[2] talis cultus et tale religiosum cadit in eos qui in bono naturali sunt, sed qui contemnunt alios prae se: sunt illi non absimiles fructibus in externa forma non impulchris, sed qui intus mucidi vel putidi sunt; et non absimiles vasis marmoreis in quibus impura, quandoque foeda; aut non absimiles feminis quae facie, corpore, et gestibus non indecorae, sed intus morbosae, et foedis oppletae; est enim commune bonum quod apud eos, quod non impulchrum apparet, sed particularia quae intrant, sunt spurca; principio quidem non ita, sed successive, nam facile 3 se imbui patiuntur quibuscumque quae bona vocantur, et inde quibuscumque falsis, quae quia confirmant, vera putant, et hoc quia interiora cultus contemnunt, et haec quia in amore sui sunt: existunt et derivantur illi ab iis qui in solo externo cultu sunt, qui in hoc capite per ‘Lotum’ repraesentantur, et hoc quando bonum veri 4 desolatum est. Describuntur in Verbo, tam quales sunt in principio quando adhuc bonum eorum non ita conspurcatum est, quam dein quando conspurcatur; ut et postea quando prorsus conspurcatum est; et quod interiora cultus et doctrinae rejiciant.

[3] Quales sunt in principio quando adhuc bonum eorum non ‘ita’ conspurcatum est, apud Danielem,

In tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo quasi procella irruet in eum rex septentrionis, curru, et equitibus, et navibus multis, et veniet in terras, et inundabit, et transibit, et veniet in terram decoris, et multae corruent: hae eripientur e manu ejus, Edom, et Moab, et primitiae filiorum Ammonis, 11:40, 41;

‘rex meridiei’ pro illis qui in bonis et veris sunt, ‘rex septentrionis’ pro illis qui in malis et falsis, ‘rex septentrionis curru, equitibus, navibus, veniens in terras, inundans, et transiens’ pro quod mala et falsa significata per ‘currus, equites, naves’ praevalitura, ‘eripiendi e manu ejus Edom, 5 Moab, et primitiae filiorum Ammonis’ pro illis qui in tali bono sunt nondum ita falsis conspurcato, quare vocantur ‘primitiae filiorum Ammonis’:

[4] apud Mosen,

Transivimus via deserti, et dixit Jehovah ad Mosen, Ne angustes Moabum, nec misceas te cum eis bello, quia non dabo tibi de terra ejus hereditatem, quia filiis Loti dedi Ar hereditatem, Deut. 2:8, 9;

et de filiis Ammonis,

Locutus Jehovah ad Mosen, Tu transiens hodie terminum Moabi Arem, et accedes e regione filiorum Ammonis, nec angusta illos, nec misceas te cum illis, quia non dabo de terra filiorum Ammonis tibi hereditatem, quia filiis Loti dedi eam hereditatem, Deut. 2:17, 18, 19;

6 ‘Ar’ pro bono tali, ‘Moabus et filii Ammonis’ pro illis qui in tali bono, sed in principio, quare jubetur ut ‘non angustentur’.

[5] Inde est quod Moabus expulerit Emim, et Rephaim qui sicut Enakim, et quod filii Ammonis expulerint etiam Rephaim quos Zamzumim vocarunt, Deut. 2:9-11, 18-21; per ‘Emim, Rephaim Enakim, Zamzumim’ significantur qui imbuti persuasionibus mali et falsi, videatur n. 581, 1673; per ‘Moabum et filios Ammonis’ hic illi qui nondum imbuti sunt; sed hi cum quoque imbuti, hoc est, bonum eorum falsis conspurcatum, etiam expulsi sunt, Num. 21:21-31; Ezech. 25:8-11.

[6] Describuntur quales sunt quando bonum eorum conspurcatur, apud Jeremiam,

Ad Moabum sic dixit Jehovah; Vae super Nebo, quia devastata est, pudefacta est, capta est Kiriathaim, pudefacta est Misgab et consternata; non amplius laus Moabi:... date alam Moabo, quia avolando avolabit, et urbes ejus in desolationem erunt, nemo habitans in iis.... Relinquite urbes, et habitate in petra habitatores Moabi, et estote sicut columba, nidificat in transitibus oris foveae.... Ego novi, dictum Jehovae, iram ejus, et non firmus, falsa ejus, non rectum fecerunt. Propterea super Moabo ejulabo, et ad 7 Moabum totum clamabo.... A fletu Jaeseris flebo tibi, vitis Sibmae; propagines tuae transiverunt mare, usque ad mare Jaeseris pertigerunt; super fructus aestivos tuos, et super vindemiam tuam vastator cecidit.... Propterea cor Meum super Moabo, sicut tibiae, movetur.... Vae tibi Moabe, ... periit populus Kemoshi, nam capti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem. Et reducam captivitatem Moabi in posteritate dierum, 48:1, 2, 9, 28, 30-32, 36, 46, 47;

[7] ibi in toto capite de Moabo, sed per eum de illis qui in bono tali sunt, quomodo se patiuntur imbui falsis; quare dicitur ut ‘dent alam Moabo ut avolet’, et quod ‘urbes ejus in desolationem erunt’: at quod ‘relinquerent urbes, et habitarent in petra, et sicut columba nidificarent in transitibus oris foveae’, et plura, quibus suadentur ut in communibus suis bonis et veris manerent 8 ; et si tunc a falsis ignorantiae seducerentur, quod in posteritate dierum a captivitate reducentur; sed apud quos hoc non fit, dicitur ‘super Moabo ejulabo 9 , et ad 10 Moabum totum clamabo 9 , et cor Meum super Moabo movetur’; falsa quibus imbuuntur, significantur per Nebo, Kiriathaim, Misgab, Sibmam, Jaeserem, Kemosh, et plura nomina quae in illo capite:

[8] apud Esaiam,

Nidus emissus erunt filiae Moabi:... proferte consilium, facite judicium; pone totam umbram tuam in medio meridiei; absconde expulsos, vagum ne revela, commorentur in te expulsi Mei, Moabe, esto latibulum iis coram vastatore.... Audivimus elationem Moabi, elatus valde, superbia ejus, et elatio ejus; et ira ejus, non sic mendacia ejus; ideo ejulabit Moabus Moabo, totus ejulabit.... Ideo viscera Mea propter Moabum sicut cithara commoventur, et medium Meum propter urbem Heres. Erit cum visus fuerit, quod defatigatus, Moabus super excelso, et veniet ad sanctuarium suum ad orandum, et non poterit.... In tribus annis, tanquam annis mercenariis, et evilescet laus Moabi, in omni multitudine magna, et residuum parum pusillum, non validum, 16:11-13 11 , 15, 16, 20, 21, 23; etiam in toto hoc capite de Moabo, et per illum de iis qui in tali bono sunt, et ibi describuntur passim similibus verbis ac apud Jeremiam 48, ac suadentur pariter ut in communibus suis bonis et veris maneant, nec falsis se imbui 12 patiantur; communia bona et vera significantur per quod 13 proferrent consilium, facerent judicium, absconderent expulsos, vagum ne revelarent, 14 forent latibulum expulsis pro 15 vastatore, quae omnia significant externa cultus; sed quia se falsis imbui patiuntur, dicitur, ‘in tribus annis, tanquam annis mercenariis, [et] evilescet laus Moabi in omni magnitudine magna, et residuum parum pusillum, non validum’.

[9] Quia facile seducuntur, vocatur Moabus ‘emissio manus Philistaeorum’, et filii Ammonis oboedientia eorum, : apud Esaiam,

Radix Jishaii, quae stans in signum populorum, illam gente quaerent, et erit quies Ipsius gloria, ... recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur, Ephraim non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit Ephraimum; e involabunt in humerum Philistaeorum versus mare, una depraedabuntur filios orientis, Edomum, Moabum emissionem manus eorum, et filios Ammonis oboedientiam eorum, 11:10, 13, 14; ‘radix Jishaii’ pro Domino, ‘Jehudah’ pro iis qui in caelesti bono ‘Ephraim’ pro illis qui in spirituali vero, ‘Philistaei’ pro illis qui in scientia cognitionum veri, et non in charitate, ‘filii orientis’ pro ii qui in scientia cognitionum boni, etiam non in charitate, quorum ‘emissio manus’ dicitur Moabus, et ‘oboedientia’ filii Ammonis, quia falsis ab iis imbuuntur.

[10] Quales autem fiunt, qui Moabus et filii Ammonis vocantur, quando bonum eorum falsis prorsus conspurcatum est describitur apud Davidem,

Deus locutus in sanctitate Sua, ... Mihi Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus, Moabus pelvis lotionis Meae, Ps. 60:8-10 [KJV Ps. 60:6-8];

similiter apud eundem, Ps. 108:8-10 [KJV Ps. 108:7-9]; ‘pelvis lotionis’ pro bono conspurcato falsis:

[11] apud Jeremiam,

Non amplius laus Moabi, in Heshbone cogitarunt super eum malum, ite exscindamus eum de gente:... pacatus erat Moabus ab adolescentiis suis, et quiescens ille in faecibus suis, nec evacuatus e vase in vas, et in exilium non abivit; propterea constitit gustus ejus in eo, et odor ejus non mutatus.... Super omnibus tectis Moabi, [et in plateis ejus], totus luctus, quia fregi Moabum sicut vas, in quo non beneplacitum, 48:2, 11, 38;

falsa, quibus conspurcatur bonum, quod Moabus, hic vocantur ‘faeces’, in quibus consistit ‘gustus et odor’, si non reformatur, quod hic est ‘evacuari e vase in vas’; ipsum bonum vocatur ‘vas in quo non beneplacitum’, sicut apud Davidem ‘pelvis in quo lotio’:

apud Esaiam,

Requiescit manus Jehovae in monte hoc, et triturabitur Moabus sub eo, sicut conculcatur palea in sterquilinio, 25:10.

[12] Quod qui in tali bono, solum externa curent, et interna cultus et doctrinae contemnant, rejiciant, immo respuant, inde falsa iis pro veris, apud Ezechielem,

Fili hominis, pone facies tuas ad filios Ammonis, et propheta super eos, et dicas filiis Ammonis, Audite verbum Domini Jehovih, sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod dicis, Euge ad sanctuarium Meum quod profanatum est, et ad humum Israelis quia desolata est, et ad domum Jehudae quia abiverunt in captivitatem, ... dabo Rabbam in habitaculum camelorum, et filios Ammonis in cubile gregis.... Dixit Dominus Jehovih, Quia 16 complosisti manum, et plausisti pede, et laetata es in omni contemptu tuo in anima ad humum Israelis, idcirco ecce Ego extendam manum Meam super te, et dabo te in praedam gentibus, et exscindam te de populis, et perdam te de terris, 25:2-7;

‘euge ad sanctuarium quod profanatum, ad humum Israelis quia desolata, ad domum Jehudae quia abiverunt in captivitatem, complosisti manum, plausisti pede, et laetata in omni contemptu in anima ad humum Israelis’ sunt verba contemptus, irrisionis, et rejectionis interiorum cultus et doctrinae, quibus rejectis externa nihil valent, sed ‘in praedam dantur gentibus’, hoc est, occupantur a malis, et ‘exscinduntur de populis’, hoc est, a falsis, et ‘perduntur de terris’, hoc est, fiunt nullius Ecclesiae:

[13] apud Zephaniam,

Audivi opprobrium Moabi, et blasphemias filiorum Ammonis, qui opprobrio affecerunt populum Meum, [et] dilatarunt super terminum eorum: propterea vivens Ego, quod Moab sicut Sodoma futura sit, et filii Ammonis sicut Amora, locus derelictus urticae, et fovea salis, ac desolatio erunt in aeternum:... hoc illis propter superbiam eorum, quod opprobrio affecerunt, et dilatarunt super populum Jehovae Zebaoth, 2:8-10;

‘opprobrio afficere populum, et dilatare super terminum eorum, et super populum Jehovae Zebaoth’ est vilipendere et rejicere interiora vera, quae sunt ‘populus Jehovae Zebaoth’; inde bona fiunt mala falsi, quae sunt ‘Sodoma’ et ‘locus derelictus urticae’, et vera fiunt falsa, quae sunt ‘Amora’ et ‘fovea salis’; ab internis enim habent externa ut sint bona et vera:

[14] apud Davidem,

Hostes super populum tuum insidiose cogitant arcanum, consultant super absconditos tuos, Ite, exscindamus eos de gente, et non memoretur nomen Israelis amplius, nam consultant corde una, super te foedus excidunt tentoria Edomi, et Jishmaelitae, Moabus, et Hagraei, Gebal et Ammon, et Amalek, Philistaea cum habitatoribus Tyri, etiam Asshur associatur illis, sunt brachium filiis Loti, Ps. 83:3-9 [KJV 2-8];

‘consultare super absconditos, exscindere eos de gente, ut non memoretur nomen Israelis amplius’ est interiora prorsus respuere; tentoria Edomi, Jishmaelitae, Moabus, Hagraei, Gebal et Ammon sunt ii qui in cultus et doctrinae externis, ‘Philistaea cum Tyro’ sunt qui 17 de internis loquuntur sed in iis non sunt, ‘Asshur qui brachium filiis Loti’ est ratiocinatio qua pugnant pro externis et impugnant interna:

[15] apud Mosen,

Non accipiet vir uxorem patris sui, et non violabit alam patris sui, non veniet contritus contritione, aut contusus teste, in congregationem Jehovae; ... non veniet Moabita et Ammonita 18 i congregationem Jehovae, etiam generatio decima non veniet illi in congregationem Jehovae in aeternum, Deut. 23:1-8 [KJV 22:30-23:7];

inde quid Moabus et Ammon in fine dierum, seu cum prorsus falsi imbuti sunt, patet, nempe illi 19 apud quos adulteratur bonum e falsificatur verum per id quod contemnant, rejiciant, et tandem respuant omnia interiora; quare etiam hic nominantur post foeda adulteria, quae sunt accipere uxorem patris, violare alam patris, paene sicut 20 de filiabus Loti, a quibus Moabus et Ammon, memoratur 21 ; tum post, ‘contritos contritione, et contusos teste’, per quos significantur qui respuunt quicquid est amoris et charitatis; congregatio Jehovae est caelum, in quod venire nequeunt quia non iis reliquiae, qua solum ab interioribus bonis et interioribus veris sunt, quae per ‘decimam generationem’ significantur, n. 576, 1738, 2280.

[16] Illi etiam erant inter gentes qui sacrificabant filios et filias Molecho, per quae in sensu interno significatur quod exstinxerint 22 vera et bona; Deus enim Moabi fuit Kemosh, et deus filiorum Ammonis Molech et Milchom, 1 Reg. 11:7, 33; 2 Reg. 23:13, quibus sacrificarunt, 2 Reg. 3:27 23 quod per ‘filios et filias’ significentur vera et bona, videatur n. 489-491, 533, 1147.

[17] Haec nunc sunt Moab et Ammon, sed genera eorum falsi quibus adulterant bona et exstinguunt vera, sunt plura, quae recensentur apud Jeremiam, sed per mera nomina haec nempe, Judicium venit ad terram planitiei, ad Holonem, et ad Jahzam et ad Mephaatam. Et super Dibonem, et super Nebonem, et super Bethdiblathaim. Et super Kiriathaim, et super Bethgamul, et omnes urbs terrae Moabi, longinquas et propinquas. Excisum super Bethmeon. Et super Kirioth, et super Bozram, et super est cornu Moabi, et brachium ejus confractum est.... Inebriate eum, quia super Jehovam se magnificavit; et complodat Moabus in vomitu suo, 48:21-26;

haec genera falsi sunt, quae concurrunt in illis qui Moabus et Ammon vocantur; quaenam autem sunt et qualia, constare potest a significatione 'singulorum nominum in sensu interno; quod nomina in Verbo nihil aliud significent quam res, pluries ostensum est.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has intra Ecclesiam qui in cultu externo sunt.

2. qui, in the First Latin Edition

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has verum.

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript inserts ibi.

7. The Manuscript deletes ob, and inserts ad.

8. The Manuscript has maneant.

9. The Manuscript has ejulabo and clamo, but altered to ejulo and clamabo.

10. The Manuscript has ob.

11. The Manuscript and the First Latin Edition have 1, 2, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 20, 21, 23. In Hebrew cap. 16; = in the KJV (1611) cap. 15 and 16, so the KJV (1611) reference is 16:2-4, 6, 7, 11, 12, 14; verses 1, 2 were quoted in the Manuscript but deleted.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript has coram.

16. The Manuscript has Propterea quod.

17. quae, in the First Latin Edition

18. The Manuscript has Ammonita et Moabita, which matches the Hebrew.

19. The Manuscript inserts quod.

20. The Manuscript has ut.

21. The Manuscript has etiam legitur.

22. The Manuscript places this after bona.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.