Bible

 

Numeri 19

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum :

3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castram, immolabit in conspectu omnium :

4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,

5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis.

6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.

7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.

8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.

9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est.

10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.

11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,

12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.

13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.

14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.

15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.

16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.

17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas :

18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos :

19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.

21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.

22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9224

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9224. ‘Primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi’: quod significet quod etiam omnia fidei quae per illa, nempe addicanda sint Domino et non sibi, constat ex significatione 'primogeniti filiorum quod sint omnia fidei Ecclesiae, de qua n. 2435, 6344, 7035, 7039, 7778, 8042, et ex significatione ‘dare Mihi’ quod sit addicare Domino, nam per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus. Omnia fidei, quae per ‘primogenitum filiorum’ significantur, sunt quae ex bono charitatis sunt, nam fides ex hoc bono existit; vera enim sive ex Verbo sive ex doctrina Ecclesiae sumantur, nullatenus possunt fieri fidei nisi bonum sit cui implantentur; causa est quia intellectuale est quod primum recipit vera quoniam videt illa ac introducit illa ad voluntatem, et cum in voluntate sunt, tunc in homine sunt, voluntas enim est ipse homo; quapropter qui putat quod fides sit fides apud hominem priusquam vult illa et ex velle facit illa, valde fallitur; ipsa vera fidei nec prius vitam habent; omne id quod voluntatis est vocatur bonum quia amatur; ita verum fit bonum, seu fides 1 charitas, in voluntate.

[2] Binae lites sunt quae Ecclesiam 2 a primaevis temporibus infestaverant, una, 3 num fides sit primogenitum Ecclesiae vel num charitas, altera, num fides separata a charitate salvet; quod illae lites exstiterint, causa fuit quod vera quae fidei erunt appercipiantur ab homine, non autem bonum quod charitatis, antequam homo regeneratus est; vera fidei enim intrant per viam externam, nempe per auditum, et se reponunt in memoria et inde in intellectuali apparent; bonum charitatis autem influit per internam viam, nempe per internum hominem, e caelo, hoc est, per caelum a Domino, et ideo non ad apperceptionem venit priusquam vera quae fidei dicuntur incipiunt amari propter usum bonum et propter vitam, quod fit cum fiunt voluntatis; inde nunc est quod primogenitum Ecclesiae dixerint fidem esse, et quoque attribuerint ei jus primogeniturae, hoc est, jus prioritatis et superioritatis super bonum charitatis, cum tamen bonum charitatis actualiter prius et superius est, et verum 4 fidei modo apparenter, videatur n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273.

[3] Quod homo Ecclesiae in obscuro de his fuerit, est quia non perceperat quod omnia in universo se referant ad verum et ad bonum, et quod ad utrumque ut sit aliquid; 5 nec perceperat quod in homine binae facultates 6 sint, intellectus 7 et voluntas, et quod verum se referat ad intellectum, et bonum ad voluntatem, et quod si non ad utrumque, non sit appropriatum homini; haec quia in obscuro 8 fuerunt, et tamen ideae cogitationis hominis super talibus fundantur, 9 ideo error coram naturali homine non manifestari potuit; cum tamen si semel manifestatus fuerit, 10 vidisset homo Ecclesiae ut in clara luce ex Verbo quod Ipse Dominus locutus est innumerabilia de bono charitatis, et quod id sit principale Ecclesiae, et quod fides non alibi quam in illo bono sit; bonum charitatis est facere bonum ex velle bonum. Vidisset etiam errores quos inducit doctrina fidei separatae a charitate, sicut quod homo possit velle malum et credere verum, consequenter quod verum cum malo concordet; tum quoque quod fides possit facere vitam caeli apud hominem cui vita infernalis est, proinde quod una vita 11 possit transcribi in alteram, et sic quod qui in inferno sunt possint elevari in caelum et inter angelos vivere vitam priori vitae contrariam, non considerantes quod vivere vitam contrariam vitae quam 12 homo imbuerat in mundo, sit privari vita; et qui hoc tentant sint sicut qui in agone mortis sunt et per diros cruciatus finiunt suam vitam. Tales errores et perplures alios inducit doctrina fidei separatae a charitate.

Poznámky pod čarou:

1. fit

2. ab antiquo tempore

3. quid primogenitum Ecclesiae, num fides sive charitas

4. The Manuscript inserts quod but virtually deleted.

5. pariter non

6. The Manuscript places this before binae.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. fuerant

9. idcirco

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6982

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6982. ‘Non vir verborum ego’: quod significet quod illi non loquela, constat ex significatione ‘viri verborum’ quod sit quod illi non facultas loquendi, ita quod non loquela. Quomodo hoc se habet, dicendum: in supremo sensu agitur hic de Domino, nam ‘Moscheh’ Dominum quoad legem Divinam, ita quoad verum Divinum, repraesentat; verum quod immediate procedit a Divino non audiri potest ulli, ne quidem alicui angelo; Divinum enim 1 ut audiatur, fiet primo humanum, et humanum fit cum transit per caelos, cumque transivit per caelos sistitur in humana forma et fit loquela, quae loquela enuntiatur per spiritus qui cum in illo statu sunt, vocantur 2 Spiritus Sanctus, et ille dicitur procedere a Divino, quia sanctum spiritus seu sanctum verum quod spiritus 3 ille tunc loquitur a Domino procedit; ex his constare potest quod verum quod procedit immediate a Divino non possit sisti alicui ut sermo aut loquela, nisi per Spiritum Sanctum; hoc intelligitur in sensu supremo per 4 quod Moscheh, qui 5 repraesentat Dominum quoad verum Divinum, 6 dicat se non esse virum verborum, et per id quod ei adjunctus 7 fuerit Aharon frater ejus, qui illi pro ore esset, et is Aharoni pro deo.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts est, quod.

2. Spiritus sanctus et illi dicuntur

3. illi tunc loquuntur

4. Moschen

5. The Manuscript places this after Divinum.

6. The Manuscript inserts quod.

7. sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.