Bible

 

Numeri 19

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum :

3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castram, immolabit in conspectu omnium :

4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,

5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis.

6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.

7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.

8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.

9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est.

10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.

11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,

12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.

13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.

14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.

15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.

16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.

17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas :

18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos :

19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.

21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.

22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9223

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9223. ‘[Et] primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis’: quod significet quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi, constat ex significatione ‘primitiarum’ quod sint quae primo loco erunt, ita quae omnium primaria, de qua sequitur, ex significatione ‘frumenti’ quod sit bonum veri fidei, de qua n. 5295, 5410, 5959, et ex significatione ‘vini’ quod sit verum boni, ita verum boni fidei, de qua n. 1798, 6377, et ex significatione ‘non tardare’ cum de bono et vero fidei, quod sit addicare ex affectione, nam quod non tarde 1 sed 2 festine fit, hoc ex affectione 3 amoris fit, n. 7695, 7866; quod sit addicare Domino, est quia primitiae, sicut etiam primogenita, dabantur Jehovae, et a Jehovah Aharoni et ejus semini; et per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6945, 6956, 8274, 8864; quare cum primitiae frumenti et vini sunt bona et vera fidei, intelligitur quod illa Domino addicanda 4 sint quia ab Ipso sunt; quod omne cogitationis et voluntatis apud hominem influat, et quod omne bonum et verum a Domino, videatur n. 2886-2888, 3142, 3147, 4151, 4249, 5119, 5147, 5150, 5259, 5482, 5649, 5779, 5854, 5893, 6027, 6982, 6985, 6996, 7004, 7055, 7056, 7058, 7270, 7343, 8321, 5 8685, 8701, 8717, 8728, 8823, 8864, 9110, 9111, et idem ab experientia, n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626.

[2] Primitiae quae offerendae erant Domino erant primitiae messis et primitiae vindemiae, tum quoque primitiae tonsurae ut et primitiae fructus; primitiae messis erant spicae tostae ac virentes, tum fasciculus qui motitaretur, et postea ex area, quae erant placentae; primitiae autem vindemiae erant primitiae vini, musti, ac olei, et praeter illas erant primitiae tonsurae pecoris, 6 et quoque primitiae fructus, 7 hae offerebantur in calatho; 8 praeterea etiam offerebantur omnia primogenita Domino, e quibus redimebantur primogeniti 9 hominum, tum quoque primogenita bestiarum quae non in 10 sacrificia offerebantur, prout asinorum, mulorum, equorum, et similium. Primitiae et primogenita offerebantur Jehovae, et a Jehovah dabantur Aharoni et semini ejus, quia Aharon et filii ejus, qui summi sacerdotii munere functi sunt, repraesentabant Dominum 11 . Per ‘primitias frumenti et vini’ in hoc versu intelliguntur omnes primitiae messis et vindemiae, de quibus nunc supra; nam in lingua originali dicitur plenitudo frumenti, et lacrima vini; plenitudo est 12 messis matura et quoque collecta, et 13 lacrimae sunt quae stillantur.

[3] Quid primitiae in specie repraesentabant, nam omnia statuta et ritualia mandata filiis Israelis a Domino repraesentabant interna Ecclesiae, constare potest ex singulis ex quibus primitiae dabantur, in sensu interno spectatis; quod ‘frumentum’ sit bonum fidei et ‘vinum’ verum fidei, videatur 14 in locis supra citatis. Quod darentur primitiae Jehovae, significabat quod primum Ecclesiae esset, omnia bona et vera fidei addicare Domino, et non sibi; addicare Domino, est scire, agnoscere, et credere quod illa a Domino sint, et nihil eorum a semet, nam, ut supra ostensum est, omne fidei est a Domino. Quod ‘primitiae’ id significent, est quia primitiae erant oblationes et munera quae erant gratiarum 15 actiones pro proventu, et agnitio benedictionum a Jehovah, hoc est, a Domino, proinde agnitio quod omnia ab Ipso; in sensu interno agnitio bonorum et verorum fidei, quae 16 significantur per messem, frumentum, oleum, mustum, vinum, lanam, et fructus, ex quibus dabantur primitiae; de ‘primitiis’ illis videatur Exod. 23:19, 34:26; Lev. 23:10, 11, 20; Num. 15:19-21, 18:12, 13; Deut. 18:4, 26:1-11; simile per ‘primitias’ significatur apud Ezech. 20:40; et apud Micham 7:1, 2.

Poznámky pod čarou:

1. seu

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts quae.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. tum

7. quae

8. praeter primitias illas

9. hominis

10. sacrificium

11. The Manuscript inserts, Jehovah est Dominus.

12. cum messis est matura et quoque collecta est

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. ex

15. actiones altered to actio

16. The Manuscript places this after primitiae but deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.