Bible

 

Numeri 19

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum :

3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castram, immolabit in conspectu omnium :

4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,

5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis.

6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.

7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.

8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.

9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est.

10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.

11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,

12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.

13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.

14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.

15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.

16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.

17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas :

18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos :

19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.

21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.

22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8717

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8717. ‘Et erit, omne verbum magnum 1 adducant ad te’: quod significet quod omne a vero immediate a Divino, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum immediate a Divino, de qua n. 7010, 7382; quod omne ab illo, significatur per ‘omne verbum magnum 1 adducant ad illum’; apparet ex sensu litterae, sicut omne adduceretur ad Divinum Verum, 2 sed quia omne a Domino per verum ab Ipso procedens venit, nam omne vitae est ab Ipso, idcirco in sensu interno non significatur ad illum sed ab illo; se habet hoc sicut de influxu, n. 3721, 5119, 5259, 5779, 6322, ostensum est quod ille, nempe influxus, non 3 fiat ab exterioribus ad interiora, sed ab interioribus ad exteriora; causa est quia exteriora omnia sunt formata ad inserviendum interioribus, sicut causae instrumentales suis causis principalibus, et illae sunt causae mortuae absque his; sciendum quod in sensu interno 4 res exponantur quales illae in se sunt, non quales apparent in sensu litterae;

[2] res in se est quod Dominus per verum ab Ipso 5 procedens regat omnia usque ad 6 singularissima, non sicut rex in mundo, sed sicut Deus in caelo et universo; rex in mundo solum universalem curam habet, et ejus principes et officiarii particularem; aliter Deus, nam Deus videt omnia, et novit omnia 7 ab aeterno, et providet omnia in aeternum, et tenet ex se omnia in suo ordine 8 ; inde constat quod Dominus non modo universalem curam 9 habeat, sed etiam particularem et singularem omnium, aliter ac rex in mundo; dispositio Ipsius est immediata per verum Divinum a Se, et quoque est mediata per caelum; sed dispositio mediata per caelum est quoque sicut immediata ab Ipso, nam quod e caelo venit, hoc per caelum ab Ipso venit; 10 quod ita sit, angeli in caelo non modo sciunt sed etiam in se percipiunt; quod Divina Domini dispositio seu providentia sit in omnibus et 11 singulis, immo in omnium singularissimis, quantumvis aliter coram homine apparet, videatur 12 n. 4329, 5122 fin. , 5904 fin. , 6058, 6481-6486, 13 6487, 6490, 6491.

[3] Sed haec res aegre cadit in ideam alicujus hominis, et minime in illorum qui propriae prudentiae fidunt, 14 nam illi omnia quae prospere sibi eveniunt sibi tribuunt, et reliqua 15 ascribunt fortunae vel casui, et pauci providentiae Divinae, ita tribuunt res contingentes causis mortuis, et non causae vivae; dicunt quidem, cum res feliciter succedunt, quod hoc a Deo, 16 etiam quod nihil non inde sit, sed pauci et vix ulli id corde credunt; similiter faciunt illi qui omne faustum ponunt in mundanis et corporeis, nempe in honoribus et divitiis, 17 creduntque quod illae solae sint benedictiones Divinae, quare cum vident plures ex malis abundare talibus, et non ita bonos, rejiciunt e corde suo et negant providentiam Divinam in singularibus, non considerantes quod benedictio Divina sit felix esse in aeternum, et quod Dominus talia quae momentanea sunt, qualia sunt respective quae in mundo, non spectet aliter quam ut media ad aeterna; quapropter etiam Dominus providet bonis, qui recipiunt Ipsius Misericordiam in tempore, talia quae ad 18 vitae illorum aeternae felicitatem conducunt, divitias et honores quibus non nocent, et non divitias et honores quibus nocent; his usque dat in tempore, loco honorum et divitiarum, laetari paucis, et prae divitibus et honoratis contentos esse.

Poznámky pod čarou:

1. adducent, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. et sic ad Dominum, quia dicitur ad illum, sed quia omne a Domino venit, nam omne vitae est ab Ipso, idcirco in sensu interno significatur ab illo

3. sit

4. res exponitur qualis illa in se est; non qualis apparet

5. procedente, in the Manuscript, the First Latin Edition.

6. The Manuscript inserts omnium.

7. ab aeterno in aeternum

8. The Manuscript inserts, quod est perpetuo disponere, imo est perpetuo creare, nam sicut subsistere est perpetuo existere, ita tenere in ordine est perpetuo creare.

9. habet

10. hoc evidenter constare potest a angelis qui in coelo, quod ab illis fit, non ab illis sed per illos a Domino fit, in hoc consentiunt omnes, nam in perceptione suntquodita sit

11. The Manuscript inserts in.

12. ((word in the Manuscript was not deciphered by the Editors) loca prius citata)

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. ac ita sibi omnia, quae sibi omnia, quae sibi prospere eveniunt, tribuunt, quare etiam quae aliter fiunt, adscribunt vel fortunae, vel casui, at

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript inserts imo.

17. credunt

18. vitam illorum aeternam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.