Bible

 

Numeri 18

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.

2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.

3 Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.

4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.

5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israël.

6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.

7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.

8 Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.

9 Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.

10 In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.

11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.

13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.

15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,

16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.

17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.

18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.

19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.

20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.

21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis :

22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,

24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

26 Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,

27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :

28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.

29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.

30 Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :

31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.

32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

   

Komentář

 

Explanation of Numbers 18

Napsal(a) Henry MacLagan

Verses 1-7. On the power given to those inmostly in good to fight against evil; the conjunction of those in charity with those in celestial love; and the functions of the latter and the former; also that no one in selfish love inmostly can truly perform those functions.

Verses 8-16. The celestial man alone has perception, and through him is all illustration with the spiritual man; to the Lord through the celestial man is to be ascribed all that the spiritual man acknowledges to be from the Divine Love; and faith, which at first is separated, must be conjoined with charity, while impure natural affection must be purified.

Verses 17-20. The good of faith in its three degrees is holy and must be ascribed to the Lord through celestial love; and all illustration which the spiritual man receives from the Lord must be ascribed to Him through the celestial heavens; but the celestial man has perception; and the celestial and spiritual heavens are distinguished as love to the Lord is distinguished from love to the neighbour.

Verses 21-32. Concerning the distinction between the celestial-natural and the spiritual-natural.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5497

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5497. ‘Et 1 illud in ore manticae 2 suae’: quod significet quod donata et reposita in limine naturalis exterioris, constat ex significatione ‘oris manticae’ quod sit limen naturalis exterioris; quod ibi reposita, involvitur; et quod donata, sequitur ex 3 antecedentibus his' quod absque ulla potentia propria; ‘mantica’ quia erat 4 anterior pars sacci, ideo per illam nec aliud significatur quam receptaculi pars anterior, ita naturale exterius, nam hoc etiam anterius est; quod ‘saccus’ sit receptaculum, videatur 5 n. 5489, 5494. Ut sciatur quid naturale exterius et naturale interius, iterum paucis dicendum est: puer qui in ephebis adhuc est, non cogitare ex altiore potest quam ex naturali exteriore, ex sensualibus enim componit suas ideas;

[2] ut vero adolescit et ex sensualibus concludit ad causas, ita incipit cogitare ex naturali interiore, ex sensualibus enim tunc aliqua vera format quae supra sensualia vadunt, at usque manent intra illa quae sunt in natura; cum autem juvenis fit, sicut tunc adolescit, si rationale suum excolit, ita ex illis quae in naturali interiore sunt, format rationes quae sunt vera adhuc sublimiora, et quasi extracta ab illis quae in naturali interiore, ideae cogitationis ex 6 his vocantur in mundo erudito ideae intellectuales et immateriales; at ideae ex scientificis utriusque naturalis, quatenus trahunt a mundo ex sensibus, vocantur ideae materiales; ita scandit homo intellectu a mundo versus caelum; sed usque non intellectu in caelum venit nisi recipit bonum a Domino, quod 7 continue adest et influit; et si recipit bonum, etiam donatur veris, in bono enim omnia vera hospitantur; et sicut donatur veris, ita donatur intellectu ex quo in caelo est.

Poznámky pod čarou:

1. see page 176, footnote. 5

2. see page 176, footnote. 6

3. mox

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts supra.

6. illis

7. quod per caelum a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.