Bible

 

Numeri 13

Studie

   

1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.

2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.

4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.

5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.

6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri.

7 De tribu Juda, Caleb filium Jephone.

8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.

9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun.

10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.

11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.

12 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.

13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.

14 De tribu Aser, Sthur filium Michaël.

15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.

16 De tribu Gad, Guel filium Machi.

17 Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.

18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,

19 considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :

20 ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :

21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.

22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.

23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.

24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :

25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.

26 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,

27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ :

28 et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :

29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.

30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.

31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.

32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.

33 Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.

34 Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2909

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2909. ‘In Kiriath Arba, haec Hebron in terra Canaan’: quod significet in Ecclesia, constare potest ex significatione ‘Kiriath Arba’ quod sit Ecclesia quoad verum; et ex significatione ‘Hebronis in terra Canaan’ quod sit Ecclesia quoad bonum; in Verbo, cumprimis prophetico, ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, propter conjugium caeleste in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, ideo hic cum nominatur Kiriath Arba, etiam dicitur haec Hebron in terra Canaan; quod ‘terra Canaan’ sit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, et quod loca ibi varie repraesentativa fuerunt, n. 1585, 1866.

[2] Quod Kiriath Arbam quae Hebron, attinet, fuit regio ubi habitarunt Abrahamus, Isacus et Jacobus; quod Abrahamus, patet a praecedentibus, Venit Abraham et habitavit in [quercetis] Mamre, quae in Hebrone, Gen. 13:18: quod Jishakus, patet a sequentibus, Venit Jacob ad Jishakum patrem suum Mamre Kiriath Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Jishak, Gen. 35:27: quod Jacob, Joseph a patre suo Jacobo missus ad fratres e valle Hebronis, Gen. 37:14;

ex repraesentatione trium illorum, de qua prius, constat quod ‘Kiriath Arba, quae Hebron’ repraesentaverit Ecclesiam prius quam Hierosolyma:

[3] quod omnis Ecclesia successu temporis decrescat usque dum nihil fidei et charitatis residuum habeat, et quod tunc destruatur, repraesentatum etiam fuit per ‘Kiriath Arbam quae Hebron’, quod nempe ‘possessa ab Anakis’, per quos significatae sunt dirae persuasiones falsi, n. 581, 1673, quod ‘possessa ab Anakis’, videatur Num. 13:21, 22; Jos. 11:21; 14:15; 15:13, 14, Jud. 1:10;

et quod finis seu consummatio ejus, et destructa, repraesentatum est per quod ‘omnia ibi a Joshua devotioni data’, Jos. 10:36, 37; 11:21, et ‘Anaki percussi a Jehuda et a Calebo’, Jud. 1:10; Jos. 14:13-15; 15:13, 14;

et quod nova iterum Ecclesia, repraesentatum est per quod ‘cesserit Calebo in hereditatem quoad agrum et villas’, Jos. 21:12;

ipsa urbs autem facta urbs refugii, Jos. 20:7; 21:13, et sacerdotalis filiis Aharonis, Jos. 21:10, 11;

in hereditate Jehudae, Jos. 15:54;

[4] inde patet quod Hebron repraesentaverit Ecclesiam spiritualem Domini in terra Canaane; ideo quoque David ex mandato Jehovae ire jussus est Hebronem, et ibi unctus est in regem super domum Jehudae; et postquam ibi regnaverat septem annis et sex mensibus, Hierosolymam ivit, et occupavit Zionem, videatur 2 Sam. 2:1-11; 5:5; I Reg. 2:11, et tunc primum repraesentari coepit Ecclesia spiritualis Domini per ‘Hierosolymam’, et caelestis per ‘Zionem’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.