Bible

 

Numeri 11:14

Studie

       

14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 22

  
/ 60  
  

22. Insuper in suo articulo in sequentibus evincetur quod Passio Crucis Domini non fuerit Redemptio, sed medium intimae Unionis cum Divino Patris, ex quo exivit et in quod rediit. In opere Vera Christiana Religio, cujus Appendix est hoc volumen, n. Vera Christiana Religio 132, 133, exorsus sum demonstrare quod Passio Crucis credatur fuisse ipsa Redemptio sit fundamentalis error Ecclesiae hodiernae Christianae; et quod ille error, una cum errore de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam Ecclesiam adeo ut non aliquod residuum spirituale in illa supersit. Hoc ulterius in sequentibus etiam demonstrabitur; et quod duae illae falsitates ac imposturae fuerint comparative sicut papiliones jugales volantes in horto, qui pariunt ova vermicosa, quae exclusa 1 arborum folia ibi penitus consumunt: et quoque quod fuerint sicut coturnices e mari super castra Israelitarum demissae, ex quibus, dum comedebantur, in populo plaga magna facta est; et hoc propterea quia man e caelo, per quod in supremo sensu intelligitur Dominus, fastidiverunt et spreverunt (Numeri 11:5, 6, 32-35; et Johannes 6:31, 32, 49-51, 58). Et porro duo illi errores fuerunt sicut duae stillae fuliginis seu atroris sutorii, vino nobili infusae, ac in vitro circumactae, ex quibus omne limpidum, grate halans et sapidum vini, vertuntur in nigrum, olidum, et nauseabundum.

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60