Bible

 

Numeri 11

Studie

   

1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.

2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.

3 Vocavitque nomen illius, Incensio : eo quod incesus fuisset contra eos ignis Domini.

4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ?

5 recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cæpe, et allia.

6 Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.

7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii.

8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.

9 Cumque descederet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.

10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde : sed et Moysi intoleranda res visa est,

11 et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum ? quare non invenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ?

12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi : Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum ?

13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini ? flent contra me, dicentes : Da nobis carnes ut comedamus.

14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.

15 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.

16 Et dixit Dominus ad Moysen : Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri : et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum,

17 ut descendam et loquar tibi : et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.

18 Populo quoque dices : Sanctificamini (cras comedetis carnes : ego enim audivi vos dicere : Quis dabit nobis escas carnium ? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis :

19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem,

20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod replueritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes : Quare egressi sumus ex Ægypto ?

21 Et ait Moyses : Sexcenta millia peditum hujus populi sunt : et tu dicis : Dabo eis esum carnium mense integro ?

22 numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum ? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient ?

23 Cui respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida est ? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur.

24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum.

25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.

26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum.

27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens : Eldad et Medad prophetant in castris.

28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait : Domine mi Moyses, prohibe eos.

29 At ille : Quid, inquit æmularis pro me ? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ?

30 Reversusque est Moyses, et majores natu Israël in castra.

31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram.

32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum : qui parum, decem coros : et siccaverunt eas per gyrum castrorum.

33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus : et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis.

34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ : ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8452

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8452. ‘Et ascendit selav’: quod significet jucundum naturale per quod bonum, constat ex significatione ‘selav’ quod sit jucundum naturale 1 ; quod ‘selav’ sit jucundum naturale, est quia avis maris erat, et per ‘avem maris’ significatur naturale, 2 perque carnem ejus quae desiderabatur, jucundum, de qua supra n. 8431; quod quoque sit per quod bonum, est quia dabatur in vespera; cum enim in altera vita est status qui correspondet vesperae, tunc spiritus boni, et quoque angeli, remittuntur in statum affectionum naturalium in quibus fuerunt cum in mundo, consequenter in jucunda naturalis sui hominis; causa est ut inde bonum, hoc est, ut inde perficiantur, n. 8426; omnes 3 perficiuntur per implantationem fidei et charitatis in externo seu naturali homine, nam nisi illa ibi implantantur, non influere potest bonum et verum ab interno seu spirituali homine, hoc est, a Domino per illum, non enim est receptio; et si non receptio, sistitur et perit influxus, immo internus homo etiam clauditur; inde patet quod naturale omnino accommodandum sit ut sit receptaculum; hoc fit per 4 jucunda, nam bona quae naturalis hominis sunt vocantur jucunda, quia sentiuntur.

[2]. Quod ‘selav’ sit jucundum naturale, 5 est causa, ut dictum, quia avis maris 6 erat, nam dicitur quod abreptus sit e mari, 7 Ventus profectus est a 8 Jehovah, et abripuit selav e mari, et demisit super castra, Num. 11:31;

atque per ‘avem maris et ejus carnem’ significatur jucundum naturale, ac in opposito sensu jucundum concupiscentiae 9 ; hoc significat ‘selav’ in sequentibus apud Moschen, Colluvies quae in medio populi concupiverunt concupiscentiam, et volebant habere carnem; dicebant, Nunc anima nostra arida est, nec quicquam nisi quod ad man oculi nostri: ventus profectus est a cum Jehovah, et abripuit selav e mari, et demisit super castra: surrexit populus toto die illo, et tota nocte, totoque die crastino, ac collegerunt selav; qui minimum, collegerunt decem 10 homeres, quos sibi expanderunt expandendo circa castra; caro adhuc inter dentes eorum antequam deglutiretur, cum ira Jehovae exarsit in populum, et percussit Jehovah in populo plagam magnam valde; unde vocavit nomen loci illius sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes, Num. 11 [4, ]5, 6, 31-34; hic ‘selav’ pro jucundo concupiscentiae. Jucundum concupiscentiae vocatur, cum jucundum alicujus amoris corporei aut mundani dominatur ac totum hominem occupat, usque ut exstinguat bonum et verum fidei apud illum; hoc jucundum est quod 11 describitur, 12 propter quod percussi sunt plaga magna; at jucundum naturale, quod in hoc capite significatur per ‘selav’, quod datum populo in vespera, non est jucundum concupiscentiae, sed est jucundum naturalis seu externi hominis correspondens bono spiritualis seu interni; hoc jucundum in se habet bonum spirituale, at jucundum concupiscentiae, de quo Num. xi, in se habet malum infernale; utrumque dicitur jucundum, et quoque utrumque sentitur 13 ut jucundum; sed maxima intercedit differentia, unum enim in se habet caelum, alterum in se, habet infernum, etiam unum fit homini caelum, et alterum fit homini internum, cum externum exuitur;

[3] haec se habent sicut binae mulieres quae similiter facie pulchrae et vita amoenae apparent in externa forma, sed prorsus dissimiles sunt in interna, una nempe 14 casta et sana, 12 altera lasciva et putida, ita una quoad spiritum suum 15 angelis, altera quoad spiritum suum 16 diabolis; quales 17 autem sunt, non apparet nisi cum externum evolvitur ac internum revelatur; haec dicta sunt ut sciatur quid jucundum naturale in quo bonum, quod significatur per ‘selav’ in hoc capite, et quid jucundum naturale in quo malum, quod significatur per ‘selav’, Num. xi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts, per quod bonum.

2. ac per

3. The Manuscript inserts tam angeli, quam spiritus, et quoque homines.

4. jucundum

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. fuit

7. The Manuscript inserts apud Moschen.

8. The Manuscript inserts cum.

9. The Manuscript inserts in naturali.

10. omeres in the Manuscript and in the First Latin Edition.

11. The Manuscript inserts hic.

12. The Manuscript inserts et.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. angelus

16. diabolus

17. itaque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.