Bible

 

Numeri 10:27

Studie

       

27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 287

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

287. "Et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum," significat omnes in veris et in bonis. - Per "numerum" in Sensu naturali intelligitur id quod se refert ad mensuram aut pondus, at per "numerum in spirituali Sensu id quod se refert ad quale; et hic quale eorum describitur per quod essent "myriades myriadum et chiliades chiliadum," "myrias" enim praedicatur de veris, et "chilias" de bonis. Quod "myrias" praedicetur de veris et "chilias" de bonis, est quia myrias est numerus major, et chilias minor, et vera sunt multiplicia, sed bona simplicia, et quia in Verbo ubi agitur de veris etiam agitur de bonis, propter conjugium veri et boni in singulis Verbi; absque eo potuisset solum "myriades myriadum" dici. Quia bini illi numeri talia significant, ideo etiam dicuntur alibi, ut in his locis:

"Currus Dei binae Myriades, Chiliades Angelorum pacis, Dominus in illis, Sinai in sanctuario," (Psalm. 68:18 (B.A. 17));

"Vidi cum Antiquus Dierum sedit; Chiliadum Chiliades ministrabant Ipsi, et Myriades Myriadum coram Ipso stabant," (Daniel 7:9-10);

Moses de Josepho, "Cornua Monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, et hi Myriades Ephraimi et Chiliades Menassis," (Deuteronomius 33:17);

"Non timebis tibi a peste quae in caligine serpit, et a morte quae in meridie vastat; cadent a latere tuo Chilias, et Myrias a dextra tua," (Psalm. 91:5-7);

"Greges nostri Chiliades, Myriades in plateis nostris," (Psalm. 144:13); 1

"Num delectatur Jehovah Chiliadibus arietum. Myriadibus rivorum olei," (Micham 6:7); 2

Quando quiescebat Arca, dixit Moses, "Redi Jehovah. Myriades Chiliadum Israelis," (Numeri 10:36);

in omnibus his locis "myriades" dicuntur de veris et "chiliades" de bonis.

Poznámky pod čarou:

1. 13 pro "3"

2. 7 pro "6"

  
/ 962