Bible

 

Nahum 1

Studie

1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.

2 Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.

4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.

6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.

8 Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.

9 Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,

10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.

11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.

12 Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.

13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.

14 Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.

15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7093

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7093. ‘Et festum agant Mihi in deserto’: quod significet ut ex laeto animo colant Dominum in obscuro fidei in quo sunt, constat ex significatione ‘festum agere’ quod sit cultus ex laeto animo, de qua sequitur; quod sit Dominus Cui festum agerent, et Qui hic intelligitur per ‘Mihi’ seu per ‘Jehovam’, videatur mox supra n. 7091; et ex significatione ‘deserti’ quod sit obscurum fidei, de qua n. 2708, 7055; quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt in obscuro fidei respective sint, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2717, 2718, 2833, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 6289, 6500, 6945.

[2] Quod per ‘festum agere’ significetur cultus ex laeto animo, est quia festum ageretur ad viam trium dierum ab Aegypto, ita in statu non infestationis a falsis, hoc est, in statu libertatis; qui enim liberatur a falsis et ab angustia in qua tunc est ex laeto animo agit Deo gratias, ita festum; etiam festa quae instituta fuerunt apud populum illum, quae fuerunt tria quotannis, 1 dicuntur etiam instituta fuisse in memoriam liberationis a servitute in Aegypto, hoc est, in sensu spirituali, in memoriam liberationis ab infestatione a falsis, per Adventum Domini in mundum; 2 ideo etiam mandatum est ut tunc laetarentur; ut patet apud Mosen ubi agitur de festo tabernaculorum, In festo tabernaculorum accipient in die primo fructum arboris honoris, spathas palmarum, et ramum arboris densae, et salices torrentis, et laetemini coram Jehovah Deo vestro septem diebus, Lev. 23:40;

[3] per ‘fructum arboris honoris, spathas palmarum, ramum arboris densae, et salices torrentis’ significatur gaudium ex bono et vero ab intimo hominis ad externum ejus; bonum amoris, quod est intimum, significatur per ‘fructum arboris honoris’, bonum fidei per ‘spathas palmarum’, verum scientificum per ‘ramum arboris densae’, et verum sensuale, quod 3 est maxime externum, per ‘salices torrentis’; quod jussum fuerit ut illa sumerentur, non potuit esse absque causa e mundo spirituali, quae causa nusquam alicui patere potest nisi ex sensu interno.

[4] Quod 4 laetarentur in festo septimanarum, etiam constat apud Mosen,

Facies festum septimanarum Jehovae Deo tuo, et laeteris coram Jehovah Deo tuo, tu, et filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla tua, et Levita qui in portis tuis, 16:10, 11 5 ;

etiam per illa verba in sensu interno significatur laetitia ex bono et vero ab intimo ad 3 externum.

[5] Quod in festis esset laetitia, et sic quod festum agere sit colere ex laeto animo, etiam ab his locis patet:

apud Esaiam,

Cantus erit vobis, sicut noctis sanctificandi festum, 30:29:

apud Nahum, En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem! feriare Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius transire per te belial, omnis exscindetur, 2:1 [KJV 1:15]:

apud Sachariam, Jejunia erunt domui Jehudae in gaudium, et in laetitiam, et in festa bona; veritatem modo et pacem amate, 8:19:

apud Hoscheam, Cessare faciam omne gaudium ejus, festum ejus, novilunium ejus, 2:11:

apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, 8:10. 6

[6] Quod festum agere sit cultus ex laeto animo quod liberati sint a servitute in Aegypto, hoc est, in sensu spirituali, quod liberati sint ab infestatione a falsis, manifestum est ex festo Paschatis; 7 hoc mandatum est ut celebraretur die quotannis cum exibant ex Aegypto, 8 et hoc propter liberationem filiorum Israelis a servitute, hoc est, propter liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a 9 falsis, ita a damnatione; et quia Dominus liberavit illos per Adventum Suum, et illos secum in caelum elevavit, cum resurrexit, ideo hoc quoque Paschate factum est; hoc quoque significatur per Domini verba apud Johannem, ‘Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras; Ego vero, si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum’, 12:31, 32.

Poznámky pod čarou:

1. instituta fuerunt

2. inde

3. extremum

4. The Manuscript inserts etiam.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts ex his patet quod in festis laetitia animi esset et gaudium cordis, et sic quod per festum agere, significatur cultus ex laeto animo.

7. quod institutum sit

8. quod hoc significabat

9. Domino, patet, nam Dominus resurrexerit illo die, et per resurrectionem suam spirituales illos elevaverit in coelum, sed de his in sequente ubi de Paschate (the Manuscript had quod Dominus but deleted quod and inserted nam without altering the verbs which follow)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.