Bible

 

Matthaeus 6:15

Studie

       

15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 751

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

751. [Vers. 12.] "Propter hoc gaudete, caeli et in illis habitantes." - Quod significet salvationem et inde gaudium illorum qui spiritualis per receptionem Divini Veri fiunt, constat ex significatione "gaudere", quod sit gaudium propter salvationem; ex significatione "caelorum", quod sint spirituales (de qua sequitur), et ex significatione "habitantium", quod sint qui vivunt, hic spiritualiter.

(Quod "habitare" significet vivere, videatur supra, n. 133, 479, 662.) Quod "caeli" significent spirituales, est quia omnes illi qui in caelis sunt spirituales sunt; et quia homines, qui facti sunt spirituales, similiter in caelis sunt, tametsi quoad corpus in mundo, ideo per "habitantes in caelis" non solum angeli, sed etiam homines intelliguntur: omnis enim homo apud quem mens interior, quae vocatur mens spiritualis, aperta est, in caelis est, immo etiam quandoque inter angelos in caelis apparet: quod ita sit, in mundo adhuc ignotum est; quare sciendum est quod homo quoad spiritum suum inter spiritus et angelos sit, et quidem in ea societate illorum in quam venturus est post mortem: causa est, quia mens spiritualis hominis prorsus formata est ad imaginem caeli, usque adeo ut sit caelum in minima forma; quare non alibi est quam ubi est forma ejus, et hoc tametsi illa mens adhuc in corpore est. Sed haec melius illustrata sunt in opere De Caelo et Inferno (n. 51-58), ubi ostensum est quod unusquisque angelus, et quoque unusquisque homo quoad interiora sua, si hic spiritualis est, sit caelum in minima forma, correspondens caelo in maxima. Inde est quod in Verbo ubi agitur de creatione caeli et terrae, intelligatur in communi ecclesia interna et externa, tum in particulari homo internus et externus, seu spiritualis et naturalis. Ex his constare potest quod per "caelos et in illis habitantes" significentur omnes ibi, tum homines qui spirituales per Divini Veri receptionem doctrina et vita fiunt.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Jeremias 5:29

Studie

       

29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?