Bible

 

Matthaeus 16:22

Studie

       

22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 174

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

174. "Habens clavem Davidis, et aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit," significat Cui Soli est Omnipotentia salvandi. - Per "Davidem" intelligitur Dominus quoad in Verum; per "clavem" significatur Omnipotentia Domini super Caelum et Infernum; et per "aperire ut nemo claudat," et per "claudere ut nemo aperiat," significatur e ex Inferno et introducere in Caelum, ita salvare, educere ut supra (62), ubi explicatum est. Quod per "Davidem" intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, videatur (in) Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 43-44. Simile quod hic per "clavem Davidis," significatur per Claves Petri, (Matthaeus 16:15-19),

quae explicata videantur infra (798); tum etiam per haec verba ad omnes discipulos:

"Quaecunque ligaveritis in terra erunt ligata in Caelo, et quaecunque solveritis in terra erunt soluta in Caelo," (Matthaeus 18:18);

duodecim enim Discipuli repraesentabant omnia Ecclesiae quoad ejus bona et vera, ac Petrus repraesentabat illam quoad verum, ac vera et bona salvant hominem, ita Solus Dominus a Quo illa sunt. Simile etiam intelligitur per "clavem Davidis" datam Eliakimo, de quo ita:

"Dabo dominium in manus ejus, ut sit in patrem habitatoris Hierosolymae et domus Jehudae, et dabo Clavem domus Davidis super humerum ejus, ut aperiat et non claudens, accidat et non aperiens," (Esaias 22:21-22);

erat ille super domo Regis, et per "domum Regis" significatur Ecclesia quoad Divinum Verum.

  
/ 962