Bible

 

Matthaeus 16

Studie

   

1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.

3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.

4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.

7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.

8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?

9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?

10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?

14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?

16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.

17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.

18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.

23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.

24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6073

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6073. ‘Quid opera vestra ?’: quod significet de officiis et usibus, constat ex significatione ‘operum’ quod sint bona, de qua n. 6048, ita usus et officia, nam haec sunt bona; omnia bona quae bona charitatis vocantur, non sunt nisi quam usus, et usus non sunt nisi quam opera erga proximum, erga patriam, erga Ecclesiam, erga regnum Domini; ipsa etiam charitas in se spectata non fit charitas priusquam illa in actum venit et fit opus; amare enim aliquem et non facere ei bonum cum potest, est non amare; ast facere ei bonum cum potest, et hoc ex corde, est amare illum; et tunc intus in ipso facto seu opere continentur omnia charitatis erga illum; sunt enim opera complexus omnium charitatis et 1 fidei apud hominem, et sunt quae vocantur bona spiritualia, et fiunt etiam bona per exercitia, hoc est, per usus.

[2] Angeli qui in caelo, quia in bono sunt ex Domino, nihil plus desiderant quam praestare usus; hi sunt ipsa jucunda vitae eorum, et quoque secundum usus beatitudine et felicitate fruuntur, n. 453, 696, 997, 3645; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui, cum angelis Suis, et tunc 2 reddet unicuique secundum opera ejus, 16:27;

per ‘opera’ hic non intelliguntur opera qualia apparent in forma externa sed qualia in forma interna, nempe quale charitatis in se habent;

[3] angeli non vident aliter opera; et quia opera sunt complexus omnium charitatis et fidei apud hominem, ac vita facit ut charitas sit charitas et fides sit fides, ita bonum, ideo Dominus prae reliquis discipulis amavit Johannem, et is 3 accubuit in Cena super pectore Ipsius, Joh. 21:20, nam per illum repraesentabantur charitatis bona seu opera, videantur Praefationes ad Gen. xviii et xxii; ideo quoque Dominus ad illum dixit, Sequere Me, non ad Petrum per quem repraesentabatur fides, videantur eaedem Praefationes; quare fides quae est ‘Petrus’, indignata dixit, Domine, hic vero quid? dixit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere me, joh. 21:19, 21-23; per quae etiam praedictum quod fides contemneret opera, et usque quod illa sint apud Dominum; ut quoque manifeste constare potest a Domini verbis ad oves et ad hircos, Matth. xxv ubi non nisi quam opera recensentur, Gen. 47:34-46. Quod autem fides rejiceret Dominum, patet a repraesentatione per ‘Petrum’ quod ter Ipsum abnegaverit; quod ‘nocte’ id fecerit, significat ultimum tempus Ecclesiae cum amplius nulla charitas, n. 6000; ‘quod ter hoc fecerit’ significat quod tunc completum, n. 1825, 2788, 4495, 5159; ‘quod antequam gallus caneret’ significat antequam novum Ecclesiae existeret, nam diluculum et mane quae noctem sequuntur, significant primum Ecclesiae, n. 2405, 5962.

Poznámky pod čarou:

1. fides, in the First Latin Edition.

2. reddit, in the First Latin Edition.

3. occubuit, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.