Bible

 

Matthaeus 16

Studie

   

1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.

3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.

4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.

7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.

8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?

9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?

10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?

14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?

16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.

17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.

18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.

23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.

24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10331

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10331. ‘In sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere’: quod significet quoad illa quae sunt voluntatis et quae intellectus in interno et in externo homine, constat ex significatione ‘sapientiae’ quod sint illa quae sunt voluntatis in interno homine, ex significatione ‘intelligentiae’ quod sint quae intellectus etiam in interno homine, ex significatione ‘scientiae’ quod sint quae intellectus et inde loquelae in externo homine, et ex significatione ‘operis’ quod sint quae voluntatis et inde effectus in externo homine; 1 inde per illa significantur omnia hominis qui in bono amoris caelestis 2 , tam interiora quam exteriora ejus, quae recipiunt influxum Divini Veri a Domino, et inde in illustratione sunt, de quibus mox supra.

[2] Sed quid sapientia, intelligentia, scientia, et opus, paucis dicetur qui non sciunt quid internus homo et quid externus, 3 tum quid intellectus et voluntas, non possunt capere quomodo inter se distinctae sunt sapientia, intelligentia, scientia, et opus; causa est quia non possunt distinctam ideam habere de una et de altera; quapropter illi qui non ea sciunt vocant sapientem qui modo intelligens est, immo qui modo sciens 4 ; sed sapiens est qui ex amore facit vera, intelligens qui ex fide facit illa, sciens qui scienter facit, et opus est quod ex illis fit; ita opus est effectus earum, in quo se conjungunt;

[3] quapropter nemo dici potest sapiens, nec intelligens, nec sciens in genuino 5 sensu, qui non facit, sunt enim tam sapientia, quam intelligentia, et scientia, vitae, et non doctrinae absque vita; vita enim est finis propter quem; qualis itaque est finis, talis est sapientia, intelligentia, et scientia; si finis est genuinum bonum, quod est bonum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, tunc est sapientia, intelligentia, et scientia, in suo proprio sensu, nam tunc apud hominem a Domino sunt; si autem finis est propter bonum amoris sui et mundi, non sunt sapientia, intelligentia, et scientia; quoniam tunc apud hominem a semet sunt, nam bonum amoris sui et mundi ut finis est malum, et de malo ut fine nullatenus praedicari potest aliquid sapientiae et intelligentiae, ne quidem scientiae, nam quid scientia nisi in illa sit intelligentia veri et sapientia boni, cogitatur enim ex illa quod malum sit bonum, et falsum sit verum.

[4] Apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, consequuntur sapientia, intelligentia, scientia, et opus, ordine ab intimo ad ultimum; sapientia ibi est intimum, est enim velle bene ex amore; intelligentia est alterum, est enim intelligere bene ex velle bene; haec duo sunt interni hominis; scientia est 6 scire bene, et opus est facere bene, utrumque ex velle bene; haec duo sunt externi hominis; inde patet quod sapientia erit in intelligentia, haec in scientia, et haec in opere; 7 sic opus includit et concludit interiora omnia, est enim ultimum in quod desinunt.

[5] Ex his constare potest quid per opera et facta, quae toties in Verbo dicuntur, intelligitur, ut in sequentibus his locis: apud Matthaeum,

Filius hominis reddet unicuique secundum facta ejus, 16:27:

apud Jeremiam,

Retribuam 8 illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum eorum, 25:14:

apud eundem,

Jehovah, Cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominis, ad dandum cuique secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus, 32:19:

apud eundem,

Revertimini quisque a via sua mala, et bona reddite opera vestra, 35:15:

apud Hoscheam,

Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi, 4:9:

apud Sachariam,

Jehovah juxta vias nostras, et juxta opera nostra, facit nobiscum, 1:6:

apud Johannem,

Ego dabo vobis unicuique secundum opera sua, Apoc. 2:23:

apud eundem,

Judicati sunt quilibet secundum opera illorum, Apoc. 20:13, 15:

apud eundem,

Ecce venio, et merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum opera ejus, Apoc. 22:12;

per ‘opera’ ibi intelliguntur omnia quae apud hominem, quoniam omnia hominis quae in ejus velle et intelligere, in operibus sunt, ex illis enim homo facit ea; inde opera vitam suam habent, nam opera absque illis sunt sicut crusta absque nucleo, aut sicut corpus absque anima; quod procedit ab homine procedit ab ejus interioribus, inde opera sunt manifestationes eorum, et sunt effectus per quos apparent.

[6] Lex communis est quod qualis homo, tale omne ejus opus; inde est quod per opera, secundum quae erit merces et retributio, intelligatur quale hominis quoad amorem et quoad fidem, opera enim sunt amoris et fidei quae apud hominem; 9 quod homo non sit nisi quam suus amor et sua fides, seu quod idem est, suum bonum et suum verum, videatur n. 10076, 10177, 10264, 10284, 10298.

[7] Praeterea ipsum velle hominis non est nisi quam opus, quoniam quod quis vult, hoc facit, si non 10 tale obstat quod removeri non potest; inde per judicari secundum facta 11 est secundum velle ejus; qui faciunt bonum ex velle bonum, illi in Verbo dicuntur ‘justi’, ut patet apud Matthaeum 25:37, 46;

de illis dicitur quod fulgebunt sicut sol in caelo, Matth. 13:43 12 ;

et apud Danielem,

Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae, 12:3;

‘intelligentes’ sunt qui ex intelligere vere faciunt, et ‘justificantes’ sunt qui ex velle bene faciunt bonum.

Poznámky pod čarou:

1. ita

2. The Manuscript inserts est.

3. et

4. The Manuscript inserts est et prudens.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. intelligere

7. In the Manuscript, the following note appears at the foot of the page: Explicantur ubi dicitur quod scirent quod involvant tot hanc. 1. quod qui faciunt prudentessint 2. quod faciunt uni minorum Ipsius 3. qui unam guttam aquae dat 4. et aliis ubi facere legitur.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et homo non est

10. aliquid

11. The Manuscript inserts seu opera.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.