Bible

 

Matthaeus 15

Studie

   

1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :

2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.

3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :

4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :

6 et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

8 Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.

9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.

10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

14 Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.

23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.

24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.

25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.

26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.

28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.

30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,

31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.

32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?

34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.

35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.

36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.

37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.

39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 40

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

40. (iii., ( Quod Dominus dicatur Sanctus Israelis, patet ab his:-

"Angelus dixit" ad Mariam Sanctum quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei" (Lucam 1:35).

"Videns fui in visionibus; ...ecce Vigil et Sanctus e caelo descendens" (4:10, 20 (B.A. 13, 23)).

"Deus a Themane veniet, et Sanctus a monte Paran" (Habakuk 3:3).

"Ego Jehovah Sanctus (vester), Creator Israelis (Rex vester)" (Esaiam 43:15).

"(Sic dixit Jehovah,) Sanctus Israelis, 1 et Formator ejus" (Esaiam 45:11 2 ).

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius" (Esaiam 49:7).

"Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis Salvator tuus" (Esaiam 43:1, 3).

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Sanctus Israelis" (Esaiam 47:4).

"Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis" (Esaiam 43:14; 48:17).

"Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis" (Esaiam 54:5).

"Tentarunt Deum, et Sanctum Israelis" (Psalmus 78:41).

"Dereliquerunt Jehovam, et provocarunt Sanctum Israelis" (Esaiam 1:4).

Dixerunt, "Cessare facite a faciebus nostris Sanctum Israelis: propterea sic dixit Sanctus Israelis" (Esaiam 30:11-12).

"Qui dicunt,... Properet opus Ipsius ut videamus, et appropinquet et veniat consilium Sancti Israelis" (Esaiam 5:19).

"In die illo... innitentur Jehovae, Sancto Israelis, in veritate" (Esaiam 10:20).

"Exclama et jubila, filia Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (Esaiam) 12:6).

"Dictum... Dei Israelis, In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt" (Esaiam 17:(6,) 7).

"Addent mansueti in Jehovam 3 gaudium, et egeni hominum in sancto Israelis exsultabunt" (Esaiam 29:19; 41:16). Gentes "ad te current propter Jehovam Deum tuum, et propter Sanctum Israelis" (Esaiam 4:5).

"Mihi insulae confident,... ad adducendum filios tuos e longinquo... nomini Jehovae Zebaoth, 4 et Sancto Israelis" (Esaiam 60:9)

"Terra plena est reatu a Sancto Israelis" (Jeremiam 51:5).

("Contra Jehovam insolenter egit,) contra Sanctum Israelis" (Jeremiam 50:29).

(Et pluries alibi.)

Per "Sanctum Israelis" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; nam angelus Gabriel ad Mariam dixit,

"Sanctum, quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei" (Lucam 1:35).

Quod Jehovah et Sanctus Israelis unum sint, tametsi distincte nominantur, constare potest a locis etiam hic allatis, in quibus dicitur quod Jehovah sit Ille Sanctus Israelis.

Poznámky pod čarou:

1. Israelis pro "vester"

245:11 pro "44:11, 15"

3. Jehovam pro "Jehovah"

4. "Zebaoth:"--sic editio princeps: sed pluribus in locis legitur "Dei tui, " quod textum Hebraicum rectius interpretatur."

  
/ 65  
  

Bible

 

Jeremias 19:3

Studie

       

3 Et dices : Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus,