Bible

 

Matthaeus 13:57

Studie

       

57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 33

  
/ 101  
  

33. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.5

Johannes Baptista dixit, quis demonstravit vobis fugituros a futura ira, Matth. 3:7.

Dominus de parabola zizaniorum agri, et dixit, sic erit in consummatione saeculi, messores sunt angeli, Matth. 13:25 ad 30, et 37 ad 43.

Quod collegerint bona in vasa et mala ejecerint foras, sic erit in consummatione saeculi, Matth. 13:47 ad 50.

Quod Filius hominis sedebit super Throno gloriae suae, Matth. 19:28.

Quod David vocaverit Messam Dominum sede a dextris meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum, Matth. 22:40 ad 44, Psalm. 110:1, Luc. 20:41 ad [44.]

De adventu Domini et de consummatione saeculi, Matth. 24:1 ad f.

Quod falsi Christi et falsi prophetae exsurgent, quod bella et rumores bellorum etc:, Matth. 24:5 ad 14, 23, 24, 25, 28, significat haereses primis temporibus.

Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele Propheta, Matth. 24:15, 16, seq.

Erit talis afflictio, qualis non fuit ab initio Mundi, Matth. 24:21.

Nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro, vers. Matth. 24:22.

Sicut fulgur exit ab oriente, ita erit adventus Filii hominis, Matth. 24:27, ita fuit ultimum judicium.

Sol obscurabitur, luna non dabit [lumen suum], et stellae cadent de coelo, Matth. 24:29.

Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, et mittet angelos, cum voce tubae, Matth. 24:30, 31.

De hora illa scit Pater meus solus, Matth. 24:36.

Sicut dies Noe, sic erit adventus Filii hominis, Matth. 24:37, 38. Sic etiam erit adventus Filii hominis, vers. 39.

Vigilate itaque, quia non scitis, qua hora Dominus vester venturus est, sic quod non sciatur, qua hora fur, quare estote parati, quia qua hora non putatur, Filius hominis veniet, Matth. 24:42 ad 44.

Beatus servus quem invenerit Dominus facientem; aliter si servus dicit corde moratur Dominus meus venire, Matth. 24:[46], 48.

Veniet Dominus servi in hora quam non novit, Matth. 24:50.

Parabola de 10 virginibus etiam describit adventum Domini, et statum coeli, quod clausum sit illis qui non habent oleum, hoc est, charitatem, nam dicitur etiam ibi, vigilate, quia non novisti diem neque horam, in qua Filius hominis venturus est, Matth. 25:1 ad 13.

Parabola de Talentis datis servis, etiam significat adventum Domini, quodque quisque rationem redditurus est, nam legitur vers. Matth. 25:19, post tempus longum venit Dominus, et ponit cum iis rationem, Matth. 25:14 ad 30.

Similiter parabola de ovibus et hircis, Matth. 25:31 ad 46, nam dicit, quando venerit Filius hominis in gloria Patris sui, vers. 31.

Jesus dixit discipulis, ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, Matth. 28:20.

  
/ 101