Bible

 

Matthaeus 13

Studie

   

1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,

3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.

4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.

5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :

6 sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

9 Qui habet aures audiendi, audiat.

10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.

12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.

15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.

17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

18 Vos ergo audite parabolam seminantis.

19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.

20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :

25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?

28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?

29 Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Similis est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :

32 quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.

33 Aliam parabolam locutus est eis : Similis est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.

34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :

35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.

36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.

39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.

41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :

42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.

49 Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50 et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

51 Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?

55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 130

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

130. (Vers. 12.) "Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe." - Quod significet ad recordationem illis intra Ecclesiam qui in tentationibus sunt, constat ex significatione "scribere", quod sit ad recordationem (de qua n. 8620); ex significatione "angeli", quod sit recipiens Divini Veri, et in sensu supremo ipsum Divinum Verum procedens a Domino (de qua sequitur); et ex significatione "Ecclesiae in Pergamo", quod sint illi intra ecclesiam qui in tentationibus sunt; quod ii sint qui intelliguntur per "Ecclesiam in Pergamo", patet a scriptis ad illam, quae sequuntur; aliunde non sciri potest quid per unamquamvis ecclesiam ex septem significatur. Nam, ut prius ostensum est, non intelligitur aliqua ecclesia in Epheso, in Smyrna, in Pergamo, Thyatira, Sarde, Philadelphia et Laodicea, sed omnes qui ab ecclesia Domini sunt; et per unamquamvis aliquid quod facit ecclesiam apud hominem. Et quia prima ecclesiae sunt cognitiones veri et boni, et affectio veri spiritualis, ideo de illis primum actum est, nempe in scriptis ad Angelum Ephesinae et Smyrnensis Ecclesiae, de cognitionibus veri et boni ad Angelum Ephesinae Ecclesiae, et de affectione veri spirituali ad Angelum Smyrnensis Ecclesiae: et quia nemo potest imbui cognitionibus veri et boni quoad vitam ac persistere in affectione veri spirituali, nisi subeat tentationes, ideo nunc de illis agitur in scriptis ad Angelum Ecclesiae in Pergamo. Inde apparet quo ordine sequuntur illa quae sub nominibus septem ecclesiarum docentur.

[2] Quod dicatur "Ad Angelum Ecclesiae scribe", et non Ad Ecclesiam, est quia per "Angelum" significatur Divinum Verum, quod facit ecclesiam; Divinum enim Verum docet quomodo homo victurus est ut fiat ecclesia. Quod per "angelum" in Verbo in sensu ejus spirituali non intelligatur aliquis angelus, sed in supremo sensu Divinum Verum procedens a Domino, et in sensu respectivo is qui recipit illud, constare potest ex eo quod omnes angeli sint recipientes Divini Veri a Domino; et quod nullus angelus sit ex se angelus, et quod tantum angelus sit quantum illud recipit: nam angeli prae hominibus sciunt et percipiunt quod omne bonum amoris et verum fidei non sit ab ipsis sed a Domino; et quia bonum amoris et verum fidei faciunt sapientiam et intelligentiam eorum, et hae totum angelum, ideo norunt et dicunt se modo esse recipientes Divini procedentis a Domino, et sic in eo gradu esse angelos in quo id recipiunt; inde est quod velint ut "angeli" intelligantur spiritualiter, quod est abstracte a personis, nempe Divina Vera. Per Divinum Verum intelligitur simul Divinum Bonum, quoniam unita procedunt a Domino (videatur in opere De Caelo et Inferno 13, 140).

[3] Nunc quia Divinum Verum procedens a Domino facit angelum, ideo in supremo sensu in Verbo per "Angelum" intelligitur Ipse Dominus:

- Ut apud Esaiam,

"Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem suum et indulgentiam suam Hic redemit eos et assumpsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis" (63:9);

apud Mosen,

"Angelus qui redemit me ab omni malo, benedicat" illis (Genesis 48:16);

apud eundem,

"Ego mitto Angelum coram te, ad custodiendum te in via;... caveto tibia faciebus Ipsius, quia nomen meum in medio Illius" (Exodus 23:20-23).

[4] Quia Dominus quoad Divinum Verum vocatur "Angelus", ideo etiam Divina vera in sensu spirituali intelliguntur per "angelos", ut in sequentibus locis:

"Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno suo omnia offendicula, ... in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos e medio justorum" (Matthaeus 13:41, 49);

In consummatione saeculi Filius hominis "mittet angelos suos cum tubae voce magna, et congregabit electos e quatuor ventis" (Matth. 24 [24:3,] 31);

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (Matthaeus 25:31);

Dixit Jesus, "Exhinc videbitis caelum se aperiens, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis" (Johannes 1:52 [B.A. 51]).

In his locis in sensu spirituali per "angelos" intelliguntur Divina vera, et non angeli; ut in locis antecedentibus, quod in consummatione saeculi "angeli collecturi sint omnia offendicula", "separaturi malos e medio justorum", quod "collecturi electos cum tubae voce magnae quatuor ventis", et quod "Filius hominis cum angelis sessurus super throno gloriae": ibi non intelligitur quod angeli id una cum Domino facturi sint, sed quod solus Dominus per Divina sua vera; quoniam angeli nihil potentiae ex se habent, sed omnis potentia est Domino per Divinum suum Verum (videatur in opere De Caelo et Inferno 230-233). Simile intelligitur per quod "visuri angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis"; nempe quod Divina vera in Ipso et ab Ipso essent.

[5] Per "angelos" etiam alibi intelliguntur Divina vera quae a Domino, proinde Dominus quoad Divina vera: ut,

Quod septem angelis datae sint septem tubae, et quod angeli illi tubis clanxerint (Apocalypsis 8:2, 6-8, 10, 12, 13; 9:1, 13, 14);

dicitur quod datae sint angelis tubae, et quod illis clanxerint, quia per "tubas" et illarum "clangorem" significatur Divinum Verum revelandum (videatur supra, n. 55). Similia etiam intelliguntur

Per angelos pugnantes contra draconem (Apocalypsis 12:7, 9);

Per angelum volantem in medio caeli habentem Evangelium aeternum (Apocalypsis 14:6);

Per septem angelos effundentes septem phialas (Apocalypsis 16:1-4, 8, 10, 12);

Per duodecim angelos super duodecim portis Novae Hierosolymae (Apocalypsis 21:12);

quod ita sit, videbitur etiam in sequentibus.

[6] Quod per "angelos" intelligantur Divina vera quae sunt a Domino, patet manifeste apud Davidem:

Jehovah "facit angelos suos ventos, et ministros suos ignem flammantem" (Psalm. 104:4 1 );

per quae significatur Divinum Verum et Divinum Bonum; nam "ventus" Jehovae in Verbo significat Divinum Verum, et "ignis" Ipsius Divinum Bonum. (Ut constare potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, ut quod "ventus narium" Jehovae sit Divinum Verum, n. 8286:

quod "quatuor venti" sint omnia veri et boni, n. 3708, 9642, 9668:

quod inde "respirare" in Verbo significet statum vitae fidei, n. 9281: ex quibus patet quid significatur per quod Jehovah "inspiraverit" in nares Adami, Genesis 2:7;

per quod Dominus "inspiraverit" in discipulos, Johannes 20:22:

per quod dicatur "Ventus quo vult spirat, et vocem ejus audis, et non scis unde venit", Johannes 3:8,

de quibus videatur n. 96, 97, 9229, 9281; et insuper n. 1119, 3886, 3887, 3889, 3829, 3893:

quod "ignis flammans" sit Divinus Amor et inde Divinum Bonum, in opere De Caelo et Inferno 133-140, 566-568; et supra, n. 68.)

[7] Quod "angelus" significet Divinum Verum procedens a Domino, patet manifeste ex his in Apocalypsi,

"Mensus est murum" Novae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli" (21:17):

quod murus Hierosolymae non sit "mensura angeli", quisque videre potest; sed quod sint omnia vera tutantia, quae per "angelum" ibi intelliguntur, patet a significatione "muri Hierosolymae", et a significatione numeri "centum quadraginta quatuor."

Quod "murus" significet omnia vera tutantia, videatur n. 6419:

quod numerus "centum quadraginta quatuor" significet Omnia veri in complexu, n. 7973:

quod "mensura" significet quale rei quoad verum et bonum, n. 3104, 9603, 10262; videantur etiam illa quoad sensum spiritualem explicata in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 1.)

[8] Quia per "angelos" in Verbo significantur Divina Vera, ideo homines ex quibus Divina vera aliquoties in Verbo dicuntur "angeli": ut apud Malachiam,

"Labia sacerdotis custodire debent scientiam, et legem quaerent ex ore illius, quia angelus Jehovae (Zebaoth) ille" (2:7):

is "angelus Jehovae" dicitur ex eo, quod doceat Divinum Verum; non quod is sit angelus Jehovae, sed Divinum Verum quod docet. Notum etiam in ecclesia est quod nemini sit Divinum Verum ex se: "labia" etiam ibi significant doctrinam veri, et "lex" ipsum Divinum Verum.

(Quod "labia" significent doctrinam veri, videatur n. 1286, 1288; et quod "lex" ipsum Divinum Verum, n. 3382, 2 7463.)

[9] Inde quoque est quod Johannes Baptista dicatur "angelus:"

"Jesus dixit, Hic est de quo scriptum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante Te" (Luca 7:27);

causa quod is dictus sit "angelus" est quia per illum in sensu spirituali significatur Verbum, quod est Divinum Verum, similiter ac Elias. (Videatur n. 3 7643, 9372. Et quod significatur, hoc per personam in Verbo intelligitur, videatur n. 665, 1097, 1361, 3147, 3670, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806, 9229.)

[10] Dicitur quod per "angelos" in Verbo in sensu ejus spirituali intelligantur Divina vera a Domino procedentia, quoniam haec faciunt angelos; et dum loquuntur illa, non ex se loquuntur sed ex Domino: quod ita sit non modo sciunt sed etiam percipiunt angeli; homo qui credit quod nihil fidei sit a se sed a Deo, id quoque scit, sed non percipit. Quod nihil fidei sit ab homine, sed omne a Deo, est quod nihil veri, quod vitam habet, sit ab homine sed a Deo; nam verum est fidei, et fides est veri.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9643

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9643. ‘Et quadraginta bases argenti’: quod significet plenariam sustentationem per verum, constat ex significatione ‘quadraginta’ quod sint plenarium, de qua n. 9437, ex significatione ‘basium’ quod sint sustentatio, bases enim 1 sustentant, et ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999. Quod bases 2 ex argento, et asseres obducti 3 auro, erat causa quia per ‘asseres’ significatur bonum, n. 9634, et per ‘bases’ verum, et bono est potentia et sic sustentatio per verum; quod bono sit potentia per verum, videatur, n. 6344, 4 6423, 9327, 9410, et quod ‘aurum’ sit bonum, ac ‘argentum’ verum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510; quod bono sit potentia per verum, est quia verum est forma boni, et bonum sic habet quale, nam ubi quale ibi forma 5 , ita habet per quod operari potest in aliud, hoc vel illo modo; inde est quod bono sit facultas, sed non determinata nisi per verum; facultas determinata est potentia actualis; proinde 6 potentia sustentans.

[2] Bases etiam correspondent pedibus et plantis pedum in homine in genere ossibus, quae sustentant omne carneum in corpore, et per pedes et per ossa similiter significatur verum sustentans, et per carneum in corpore bonum quod se per verum sustentat; quod omnia in natura se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, 7 videatur n. 9496; quod caro sit bonum, 8 n. 3813, 6968, 7850, 9127, quod pedes sint naturale, ita verum in potentia a bono n. 5327, 5328, quod corpus sit bonum, n. 6135 9 , 10 quod ossa sint verum sustentans, n. 11 3812 fin. , 8005;

[3] inde quoque est quod fundamentum, quod est communis basis, sit verum fidei et 12 ipsa fides, ut constare potest ex locis in Verbo ubi ‘fundamentum’ dicitur, ut apud Esaiam,

Annon scitis, annon auditis, annon intelligitis fundamenta terrae? 40:21;

qui non scit quid significatur per ‘fundamentum’ et quid per ‘terram’, non aliter capit 13 quam quod 14 ima telluris ibi per fundamenta terrae intelligantur, tametsi percipere potest, si attenderit, quod aliud intelligatur 15 , quid enim foret scire, audire, et intelligere fundamenta terrae? inde constare potest 16 quod per ‘fundamenta terrae’ significentur talia quae 17 sunt Ecclesiae; quod ‘terra’ in Verbo sit Ecclesia, patet 18 manifeste a 19 locis in Verbo ubi ‘terra’ nominatur 20 , videantur citata n. 9325; et 21 quod fundamenta ejus sint vera fidei, haec enim Ecclesiae sunt 22 pro fundamentis, ut quoque constare potest adhuc a sequentibus his locis:

apud Davidem,

Non agnoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia fundamenta terrae, Ps. 82:5;

quod fundamenta terrae non vacillent, sed vera Ecclesiae illis qui non agnoscunt, non intelligunt, et in tenebris ambulant, patet:

apud eundem,

Commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt, et commoverunt se, Ps. 18:8 [KJV Ps. 18:7];

‘montes’ sunt bona amoris, n. 795, 4210, 6435, 8327, ‘fundamenta’ illorum sunt vera fidei:

apud Esaiam,

Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, 24:18 23 .

[4] Quia ‘fundamentum’ est verum fidei, et ‘urbs’ doctrina ejus, ideo etiam in Verbo dicitur ‘fundamentum urbis’ cum intelligitur verum doctrinae; 24 quod ‘urbs’ sit doctrina veri 25 , videatur n. 402, x2449, 2943, 3216, 4492, 4493; inde constare potest quid significatur per ‘fundamenta urbis sanctae Hierosolymae’ apud Johannem, Murus urbis sanctae Hierosolymae habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim apostolorum Agni; fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata, Apoc. 21:14, 19, 20 26 ; qui non scit quid ‘sancta Hierosolyma’, quid ‘urbs’, quid murus, : quid ‘fundamentum’, et quid ‘duodecim apostoli’ significant, nihil arcani quod ibi 27 latet, videre potest, cum tamen per ‘sanctam Hierosolymam’ intelligitur Nova Domini Ecclesia, huic nostrae successura 28 , per ‘urbem’ doctrina, per ‘murum’ verum tutans et defendens, per ‘fundamenta ejus’ fidei vera, 29 per ‘duodecim apostolos’ omnia boni amoris et vera 30 fidei in complexu; inde constare potest cur dicitur 31 fundamenta erunt duodecim, et illa omni lapide pretioso exornata lapis enim pretiosus est verum fidei ex bono amoris, n. 114, 3858, 6640, 9476, et duodecim apostoli sunt omnia amoris et fidei in complexu, n. 3488, 3858 fin. , 6397;

[5] inde patet 32 quid significatur per ‘fundamenta’ ibi, et quoque per ‘fundamenta’ apud Esaiam,

Ecce Ego disponens cum stibio lapides tuos, et fundamenta tua ponant in sapphiris, 54:11;

‘sapphiri’ sunt vera interiora 33 , n. 9407 apud eundem,

Jehovah baculo percutiet Aschurem: tunc 34 erit omni transitus baculi fundamenti, super quo faciet requiescere Jehovah 30:31, 32;

‘baculus fundamenti’ est potentia veri; quod ‘baculus’ sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026:

et apud Jeremiam,

Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum, 51:26;

[6] ‘lapis fundamentorum’ pro veris fidei: apud Hiobum, Ubi fuisti cum fundavi terram, indica si nosti intelligentiam; quis posuit mensuras ejus, si scis? super quid bases ejus, aut quis posuit lapidem anguli ejus? cum 35 canerent simul stellae matutae, et clangerent omnes filii Dei, 38:4-7;

qui non scit quid in sensu interno significat ‘terra’, ‘mensurae ejus’, ‘bases ejus’, tum quid ‘lapis anguli’, ‘stellae matutae’, et ‘filii Dei’, 36 nihil arcani inibi videt; credet quod terra sit quae intelligitur, tum ejus fundamentum, mensurae, bases, lapis anguli, ac nesciret 37 prorsus quid sit quod canerent stellae matutae, et clangerent filii Dei; sed e tenebris 38 in lucem veniet qui scit quod ‘terra’ sit Ecclesia, ‘fundamenta’ ejus verum fidei, ‘mensurae’ ejus status boni et veri, ‘bases ejus’ ipsa vera sustentantia, ‘lapis anguli’ potentia veri 39 , stellae matutae cognitiones boni et veri ex bono, ‘filii Dei’ vera Divina 40 ; hi dicuntur clangere cum existunt, illae canere cum exoriuntur.

Poznámky pod čarou:

1. nam bases

2. The Manuscript inserts essent.

3. ex

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. quod ita sit, est quia verum est forma boni, et bonum ex forma habet quale

6. et inde

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. The Manuscript inserts videatur.

9. similiter corpus Arcana Coelestia 6135: quod pedes sint verum naturale cui potentia bono, Arcana Coelestia 5327, 5328

10. The Manuscript inserts et.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts sic.

13. autumare potest

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. utcunque videt, quod inde non aliquis sensus Ecclesiae existat

16. patet

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. constat

19. in

20. dicitur

21. inde sciri potest,

22. quoniam illa sunt Ecclesiae

23. similiter alibi apud Eundem prophetam, Catharactae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, 24:18: Apud Davidem, Commota est et contremuitterra, et fundamenta montium trepidarunt et commoverunt se, Psalmi 18:8 [KJV (1611) numbers it as verse 7]: et apud Eundem, Non agnoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia fundamenta terrae, Psalmi 82:5, quod fundamenta terrae non vacillent, sed vera Ecclesiae, illis qui non agnoscunt, non intelligunt, et in tenebris ambulant, patet

24. In the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition, inserts ut apud Davidem,

Apparuerunt alvei aquarum, et revelata sunt fundamenta urbis, ab increpatione Jehovae, Ps. 18:16 [KJV (1611) 15].

In this Hebrew [ ] (tebhel) = orbis and not urbis. Compare quotations of this verse in Arcana Coelestia 9818, Apocalypsis Revelata 343, 351, and Schmidius.

25. fidei

26. 14 ad 20, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

27. in his

28. quae post hanc, ita quae nunc instauratur

29. The Manuscript inserts et.

30. vera et bona

31. The Manuscript inserts quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

32. constare potest

33. The Manuscript inserts quae a solo Domino.

34. sic

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. The Manuscript inserts is.

37. nesciat

38. The Manuscript inserts sicut.

39. inde

40. ipsa vera ex bono

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.