Bible

 

Malachias 4

Studie

   

1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicica.

5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9372

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9372. ‘Et ad Moschen dixit’: quod significet quod concernit Verbum in communi, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Verbum, de qua sequitur, et ex significatione ‘dixit’ quod involvat illa quae in hoc capite sequuntur, ita quae concernunt Verbum, n. 9370. Quod Moscheh repraesentet Verbum, constare potest ex illis quae de Mosche saepe prius ostensa sunt, ut 1 ex Praefatione ad Gen. xviii et n. 4859 fin. , 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 8601, 8760, 8787, 8805, quae videantur; hic repraesentat Moscheh Verbum in communi, quia de eo in sequentibus dicitur quod ille appropinquaret solus ad Jehovam, vers. 2, et quoque quod ille vocatus e medio nubis, intraverit et ascenderit montem, vers. 16, 18, 18.

[2] In Verbo sunt plures qui repraesentant Dominum quoad verum Divinum seu quoad Verbum, sed inter illos praecipui 2 sunt Moscheh, Elias, Elisaeus, et Johannes Baptista; quod Moscheh, videri potest in explicationibus nunc supra citatis, quod Elias et Elisaeus, in Praefatione ad Gen. xviii et n. 2762, 5247 fin. , quod Johannes Baptista, constat ex eo quod is sit ‘Elias qui venturus’; qui non scit quod Johannes Baptista repraesentaverit Dominum quoad Verbum, non scire potest quid involvunt et significant omnia illa quae de illo in Novo Testamento dicta sunt; quapropter ut hoc arcanum pateat, et simul tunc quod Elias et quoque Moscheh, qui visi sunt cum Dominus transformatus est, significaverint Verbum, licet hic afferre aliqua quae de Johanne Baptista memorantur, ut quae apud Matthaeum,

Postquam abiverunt nuntii Johannis, coepit Jesus loqui de Johanne, dicens, Quid exivistis in desertum videre? num arundinem a vento agitatam? quid vero exivistis videre? num hominem mollibus indumentis indutum? ecce qui mollia gerunt in domibus regum sunt; quid vero exivistis videre? num prophetam? immo dico vobis, etiam 3 magis quam propheta; hic est de quo scriptum, Ecce Ego mitto angelum Meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te; amen dico vobis, Non suscitatus est inter natos mulierum major Johanne Baptista; qui vero minor est in regno caelorum, major 4 illo est. Omnes prophetae et lex usque ad Johannem prophetarunt; et si vultis credere, ille ipse est Elias qui venturus est; qui habet aurem ad audiendum, audiat, 11:7-15; et Luc. 7:24-28;

quomodo haec intelligenda sunt, nemo scire potest nisi sciat quod Johannes ille repraesentaverit Dominum quoad Verbum, et tunc nisi ex sensu interno sciat quid significatur per ‘desertum’ in quo ille, tum quid per ‘arundinem vento 5 agitatam’, ut et per ‘indumenta mollia in domibus regum’; et dein quid significatur per quod ‘ille magis quam propheta esset’, et quod ‘inter natos mulierum nullus illo major esset’, et tamen ‘minor in regno caelorum major illo’, et denique quod ille esset Elias; haec enim omnia absque sensu altiore solum ex aliqua comparatione sonant, et non ex re quae alicujus ponderis;

[3] sed prorsus aliter cum per Johannem intelligitur Dominus quoad Verbum, seu Verbum repraesentative; tunc per ‘desertum Judaeae’, in quo Johannes, significatur status in quo Verbum illo tempore cum Dominus in mundum venit, quod nempe in deserto, hoc est, in tam obscuro ut prorsus non agnosceretur Dominus nec quicquam 6 sciretur de regno Ipsius caelesti, cum tamen omnes prophetae de Ipso deque regno Ipsius, quod in aeternum duraturum esset, prophetarunt; quod ‘desertum’ tale obscurum sit, videatur n. 2708, 4736, 7313; Verbum ideo comparatur ‘arundini vento 7 agitatae’ cum explicatur ad libitum, nam ‘arundo’ in sensu interno est verum in ultimo quale est Verbum in littera;

[4] quod Verbum in ultimo seu in littera sit coram aspectu hominum sicut rude et obscurum sed in sensu interno molle et splendens, significatur per quod ‘non viderint hominem mollibus indumentis indutum, ecce qui mollia gerunt in domibus regum sunt’; quod talia per haec verba significentur, patet a significatione ‘indumentorum’ seu vestium, quod sint vera, videatur n. 2132, 2576, 4545, 4763, 5248, 6914, 8 6918, 9093, et quod ideo angeli appareant vestibus induti mollibus et splendentibus secundum vera ex bono apud illos, n. 5248, 5319, 5954, 9212, 9216; tum a significatione ‘domuum regum’ quod sint mansiones ubi angeli, ac in universali sensu, caeli, nam ‘domus’ dicuntur ex bono, n. 2233, 2234, 3128, 3652, 3720, 4622, 4982, 7836, 7891, 7996, 7997, et ‘reges’ de vero, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148; ideo angeli vocantur filii regni, filii regis, et quoque reges ex receptione veri a Domino;

[5] quod Verbum sit plus quam aliqua doctrina in mundo et plus quam aliquod verum in mundo, significatur per ‘quid exivistis videre? num prophetam? immo dico vobis, etiam 9 magis quam propheta’, et quod ‘non suscitatus sit inter natos mulierum major Johanne Baptista’, ‘propheta’ enim in sensu interno est doctrina, n. 2534, 7269, ac ‘nati’ seu filii ‘mulierum’ sunt vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3704, 4257;

[6] quod Verbum in sensu interno, 10 seu quale est in caelo, sit in gradu supra Verbum in sensu externo 10 seu quale est in mundo, et quale Johannes Baptista docuit, significatur per quod ‘minor in regno caelorum sit major 11 illo’; nam Verbum perceptum in caelo talis sapientiae est ut transcendat omnem captum humanum; quod 12 prophetica de Domino et de Ipsius Adventu, et quod 13 repraesentativa Domini ac Ipsius regni cessaverint cum Dominus in mundum venit, significatur per quod ‘omnes prophetae et lex usque ad Johannem 14 prophetaverint’;

[7] quod Verbum per Johannem sicut per Eliam repraesentatum sit, significatur per quod ille ipse est ‘Elias qui venturus’: tum per haec apud Matthaeum,

Interrogaverunt discipuli Jesum, Quare scribae dicunt quod Eliam oporteat venire prius? Ipse respondens dixit, Elias quidem veniet prius et restituet omnia; dico vobis quod Elias jam venerit, et non agnoverint eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab illis; et intellexerunt quod de Johanne Baptista 15 dixisset illis, 17:10-13 16 ; quod ‘Elias venerit, et non agnoverint eum sed fecerint in eo quaecumque voluerunt’, significat quod Verbum quidem illos docuerit quod venturus Dominus, sed quod usque non voluerint comprehendere, interpretando id ad favorem sui dominii et sic exstinguendo Divinum quod in illo; quod similiter facturi cum ipso vero Divino, significatur per quod ‘sic et Filius hominis passurus 17 sit ab illis’; quod ‘Filius hominis’ sit Dominus quoad verum Divinum, videatur n. 2803, 2813, 3704.

[8] Ex his nunc patet quid intelligitur per propheticum de Johanne apud Malachiam, Ecce Ego mitto vobis Eliam prophetam antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, 3:23 [KJV 4:5].

Describitur etiam Verbum in ultimo, seu quale est in 18 forma externa quae apparet coram homine in mundo, per ‘indumenta’ et per ‘alimenta’ Johannis Baptistae, apud Matthaeum, Johannes Baptista praedicans in deserto Judaeae habebat indumentum suum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circum lumbum; alimentum ejus erant locustae et mel agreste, 3:1, 3, 4:

similiter ac Elias in libro 2 Regum quod esset vir pilosus, et cingulo corii cinctus circum lumbos, 19 1:8;

per ‘indumentum’ seu vestem cum de Verbo, significatur verum Divinum ibi in forma ultima, per ‘pilos cameli’ significantur vera scientifica qualia ibi coram homine in mundo, per ‘cingulum coriaceum’ significatur vinculum externum connectens et in ordine tenens omnia interiora, per ‘alimentum’ significatur nutricio spiritualis ex 20 cognitionibus veri et boni ex Verbo, per ‘locustas’ significantur vera ultima seu communissima, et per ‘mel agreste’ amoenum 21 eorum;

[9] quod per ‘indumenta et alimenta’ significentur talia, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; ibi induti apparent omnes secundum vera ex bono, et quoque alimenta ibi repraesentantur secundum desideria sciendi et sapiendi; inde est quod ‘indumentum’ seu vestis sit verum, videantur citationes supra, et quod ‘alimentum’ seu cibus sit nutricio spiritualis, n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579, 5915, 8562, 9003, quod ‘cingulum’ sit vinculum colligens et continens interiora, 22 n. 9341 fin. , quod ‘corium’ sit externum, n. 3540, ita ‘cingulum coriaceum’ est vinculum externum; quod ‘pili’ sint vera ultima 23 seu communissima, n. 3301, 5569-5573, 24 quod ‘camelus’ sit scientificum in communi, n. 3048, 3071, 3143, 3145, 4156, unde ‘pila cameli’ sunt vera scientifica ex Verbo, quod ‘locusta’ sit verum nutriens in extremis, n. 3301 fin. , et quod ‘mel’ sit amoenum ejus, n. 5620, 6857, 8056; ‘mel agreste’ dicitur quia per ‘agrum’ significatur Ecclesia, n. 2971, 3317, 3766, 7502, 7571, 9139, 9295. Qui non scit quod talia significentur, nusquam scire potest cur ita induti 25 fuerunt Elias et Johannes; quod usque ea significaverint aliquid peculiare prophetis illis, quisque cogitare potest qui bene de Verbo.

[10] Quia Johannes Baptista repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo quoque cum ille de Domino loquebatur, Qui erat ipsum Verbum, dicebat de se quod ‘non esset Elias, nec propheta’, et quod ‘non dignus esset solvere corrigiam calcei Domini’: apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius. Quaesiverunt Judaei ex Hierosolyma, sacerdotes et Levitae, Johannem, quis esset; confessus est et non negavit, Non sum ego Christus; quaesiverunt ergo illum, Quid ergo? an Elias tu? sed dixit, Non sum. An propheta tu? respondit, Non; quare dixerunt illi, Quis es? dixit, Ego vox clamantis in deserto, Rectam facite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta; dixerunt itaque, Quare ergo 26 baptizas si non es 27 Christus, neque Elias: neque propheta? respondit, Ego baptizo aqua; medius inter vos stat Quem vos non nostis; Ille est Qui post me venturus est, Qui ante me fuit, Cujus ego non sum dignus ut solvam Ipsius corrigiam calcei. Cum vidit Jesum, dixit, Ecce Agnus Dei Qui tollit peccatum mundi; Hic est de quo ego dixi, Post me venit vir qui ante me fuit, quia prior me fuit, 1:1, 14, 19-30;

ex his patet quod Johannes cum de Ipso Domino locutus est, Qui fuit ipsum verum Divinum seu Verbum, 28 dixerit se non esse aliquid, quoniam umbra disparatur cum ipsa lux apparet, seu repraesentativum cum ipsa effigies; quod repraesentativa spectaverint res sanctas 29 ac Ipsum Dominum, et prorsus non personam quae repraesentabat, videantur n. 665, 1097 fin. , 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806. Qui non scit quod repraesentativa 30 evanescant sicut umbrae praesente 31 luce, non scire potest cur Johannes negaverit se esse Eliam et prophetam.

[11] Ex his nunc constare potest quid significatur per Moschen et Eliam, qui visi in gloria, et locuti cum Domino 32 cum transformatus, de exitu quem impleturus esset in Hierosolyma, Luc. 9:29-31, quod nempe Verbum, per ‘Moschen’ Verbum historicum, et per ‘Eliam’ Verbum propheticum, quod in sensu interno ubivis agit de Domino, de Ipsius Adventu in mundum, et de Ipsius exitu e mundo; quapropter dicitur quod ‘Moscheh et Elias visi sint in gloria’, ‘gloria’ enim est sensus internus Verbi, et ‘nubes’ sensus ejus externus, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, 8427.

Poznámky pod čarou:

1. in

2. fuerunt

3. amplius

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript deletes quassatam, and inserts agitatam.

6. The Manuscript places this after caelesti.

7. quassatae but compare page 663, note 3

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. amplius

10. The Manuscript deletes seu Verbum, and inserts quale est.

11. Johanne Baptista

12. Verbum propheticum

13. omne repraesentativum Domini ac Ipsius Regni cessaverit altered to repraesentativa de Domino as de Ipsius Regno cessaverint

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. dictum sit

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. est

18. The Manuscript inserts sua.

19. The Manuscript inserts 11 Reg.

20. veris et bonis quae

21. ejus

22. The Manuscript inserts videatur.

23. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

24. The Manuscript inserts et.

25. fuerint

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The Manuscript inserts quod Johannes repraesentabat, .

29. The Manuscript inserts quae a Domino, .

30. The Manuscript places this after umbrae.

31. effigie

32. The Manuscript places this after Hierosolyma, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.