Bible

 

Leviticus 9

Studie

   

1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :

2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.

3 Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,

4 bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.

5 Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,

6 ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.

7 Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.

8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :

9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.

10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :

11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.

12 Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.

13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,

14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.

15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,

16 fecit holocaustum,

17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.

18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.

19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,

20 posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,

21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.

22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.

23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :

24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9938

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9938. ‘Quae sanctificabunt filii Israelis quoad omnia dona sanctorum illorum’: quod significet cultus repraesentativos remotionis a peccatis, constat ex significatione ‘donorum’ seu munerum, quae praecipue fuerunt holocausta, sacrificia, et minhae apud gentem Israeliticam et Judaicam, quod sint interiora cultus, nam illa repraesentabantur; interiora cultus sunt quae sunt amoris et fidei, 1 et inde condonationes peccatorum, hoc est, remotiones ab illis, quoniam per fidem et amorem a Domino removentur peccata; quantum enim bonum amoris et fidei intrat, seu quod idem, quantum intrat caelum, tantum removentur peccata, hoc est, tantum removetur infernum, tam quod 2 intra hominem quam quod est extra 3 illum; inde patet quid per dona quae sanctificabant, hoc est, offerebant, intelligitur.

[2] 4 Quod dona dicta sint sancta, ac donare seu offerre illa dictum sit sanctificare, erat quia repraesentabant sancta; offerebantur enim pro expiationibus, ita pro remotionibus a peccatis, quae fiunt per fidem et amorem in Dominum a Domino. Dicta sunt dona et munera oblata Jehovae, tametsi Jehovah, hoc est, Dominus, non 5 accipit dona seu munera, sed dat unicuivis gratis; usque tamen vult ut ab homine veniant sicut ab 6 ipso, modo agnoscat quod non sint 7 a semet sed a Domino, indit enim Dominus affectionem faciendi bonum ex amore, et affectionem loquendi verum ex fide; sed ipsa affectio influit a Domino, et apparet sicut in homine, ita sicut ab homine, nam quicquid homo facit ex 8 affectione quae amoris, ex vita facit, nam 9 amor est vita cujusvis; inde patet quod quae vocantur dona et munera oblata Domino ab homine, sint in sua essentia dona et munera oblata homini a Domino; et quod dicantur dona et munera, sit ex apparentia; apparentiam hanc vident omnes sapientes corde, sed non ita simplices, 10 at usque horum dona et munera 11 grata sunt, quantum ex ignorantia in qua innocentia, 12 fiunt; innocentia est bonum amoris in Deum, et habitat in ignorantia, imprimis apud sapientes corde, nam qui sapientes corde sunt, illi sciunt et percipiunt quod nihil sapientiae in 13 se sit a se, sed quod omne sapientiae sit a Domino, hoc est, omne boni quod amoris et omne veri quod fidei, et sic quod 14 usque apud sapientes in ignorantia habitet; inde patet quod agnitio ejus rei, et imprimis perceptio ejus, 15 sit innocentia sapientiae.

[3] Dona quae offerebantur in Ecclesia Judaica, quae praecipue erant holocausta, sacrificia, et minhae, dicebantur etiam expiationes a peccatis, nam propter condonationes illorum, hoc est, remotiones ab illis, oblata sunt; credebant etiam qui ab illa Ecclesia erant quod peccata sic condonata essent, immo prorsus ablata, nam dicitur post. quam obtulerunt illa, quod condonabitur illis, videatur Lev. 4:26, 31, 35, 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 16, 18, 6:7], 9:7; 15:15, 30; sed illi non sciebant quod munera illorum 16 repraesentarent interiora, ita talia quae ab homine fiunt ex amore et ex fide quae ex Domino, et quod haec sint quae expiant, hoc est, removent peccata, et cum remota 17 sunt, quod appareant sicut prorsus remota seu 18 ablata, ut supra in hoc et in praecedenti articulo ostensum est; erat enim gens illa in cultu repraesentativo, ita in cultu 19 externo absque interno, per quem tunc conjunctio fuit caeli cum homine, 20 videantur citata, n. 9320 fin. , 9380.

Poznámky pod čarou:

1. ita quoque remotiones peccatorum, nam

2. in homine

3. hominem

4. (in the margin) Quod sanctificare dona sit offerre illa, est quia repraesentabant sancta amoris et fidei, quae sancta sunt quia a Domino, et sic quia Divina

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. ab Ipso

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. affectio

10. quorum

11. The Manuscript inserts usque.

12. The Manuscript deletes faciunt, and inserts fiant.

13. illis

14. in densa ignorantia sint a se

15. est

16. repraesentabant

17. sint

18. The Manuscript inserts sicut.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. videatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.