Bible

 

Leviticus 4:13

Studie

       

13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 278

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

278. "Quae sunt preces sanctorum," significat cogitationes quae sunt fidei ex affectionibus quae sunt charitatis, apud illos qui ex bonis et veris spiritualibus colunt Domini. - Per "preces" intelliguntur illa quae fidei sunt, et simul illa quae charitatis sunt, apud illos qui preces fundunt, quoniam preces absque illis non sunt preces, sed soni vacui: quod "sancti" significent illos qui in bonis et veris spiritualibus sunt, videatur supra (173). Quod suffitus dicantur "preces sanctorum," est causa, quia odores fragrantes correspondent affectionibus boni et veri; inde est, quod toties dicatur in Verbo "Odor gratus, ac "Odor quietis Jehovae" (ut Exodus 29:18, 25, 41; 1 Leviticus 1:9, 13, 17; 2:2, 9, 12; 3:5; 4:31; 6:8, 14 (B.A. 15, 21)); 2 8:28; 23:12-13, 18; 3 26:31; Numeri 15:3, 7; 28:6, 8, 13; 29:2, 6, 8, 13, 36; 4 Ezechiel 20:41; Hoschea 14:7).

Similia significantur per "preces," quae vocantur "suffitus," in sequentibus in Apocalypsi:

Angelus stans ad Altare, habens phialam auream," et dati sunt ei Suffitus multi, ut offeret cum Precibus sanctorum omnium super altare aureum: et ascendit fumus Suffituum cum precibus sanctorum e manu Angeli ad conspectum Dei," (8:3-5);

et apud Davidem;

"Attende aurem ad vocem meam: acceptae sunt Preces meae, Suffimentum coram Te," (Psalm. 141:1-2).

Poznámky pod čarou:

1. 18 pro "10"

2. 12 pro "10"

3. 28:13 pro "28:8, 14"

4. 15:3, 7 pro "15:5" et 28:6, 8, 13 pro "Numeri 6:6, 8, 13"

  
/ 962  
  

Bible

 

Apocalypsis 5

Studie

   

1 Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.

2 Et vidi angelum fortem, prædicantem voce magna : Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus ?

3 Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.

4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.

5 Et unus de senioribus dixit mihi : Ne fleveris : ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.

6 Et vidi : et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem : qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.

7 Et venit : et accepit de dextera sedentis in throno librum.

8 Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum :

9 et cantabant canticum novum, dicentes : Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus : quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione :

10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes : et regnabimus super terram.

11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum : et erat numerus eorum millia millium,

12 dicentium voce magna : Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.

13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo : omnes audivi dicentes : Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.

14 Et quatuor animalia dicebant : Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas : et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.