Bible

 

Leviticus 3:7

Studie

       

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 325

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

325. "Quae sunt preces sanctorum." - Quod significet ex quibus cultus, constat ex significatione "precum sanctorum", quod sint cultus ex bono spirituali; per "preces" in sensu interno intelliguntur omnia cultus, et per "sanctos" spiritualia; "sancti" enim in Verbo dicuntur qui in regno spirituali Domini sunt, "justi" autem qui in regno caelesti Ipsius (videatur supra, n. 204); sed in sensu interno Verbi per "sanctos" non intelliguntur sancti sed sancta, nam sancti involvunt personas, et in sensu interno exuitur omne personae, solae enim res faciunt illum (de qua re videatur supra, n. 270); et quod angeli, quia spirituales, cogitent abstracte a personis, etiam supra (n. 99, 100): in hoc distinguitur sensus internus Verbi a sensu externo ejus, qui est sensus litterae; et quia sic per "sanctos" intelliguntur sancta, et per "sanctum" in Verbo intelligitur Divinum Verum quod procedit a Domino, et facit regnum spirituale Ipsius (videatur supra, n. 204), ideo per "Sanctos" intelliguntur spiritualia, et per "preces sanctorum" cultus ex bono spirituali: quod cultus ex hoc bono per "preces sanctorum" intelligatur, constat ex eo, quod dicatur quod "habuerint phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum", et per "suffitus" significantur omnia cultus quae ex bono spirituali, ut in articulo mox praecedente ostensum est; inde sequitur quod per "preces sanctorum" simile significetur.

[2] Ut quoque apud Davidem,

"Attende aurem ad vocem meam quando clamo ad Te; receptae sint preces meae, suffimentum coram Te, sublatio manuum minchah vesperae: .... custodi januam labiorum meorum, ne declina cor meum ad malum, ad faciendum facinora in impietate, cum viris operantibus iniquitatem, .... quia adhuc preces meae in malis illorum" (Psalmuss 141:1-5):

hic quoque "preces" vocantur "suffimentum", et "sublatio manuum" vocatur "minchah", et hoc quia per "preces" simile significatur quod per "suffimentum", et per "sublationem manuum" simile quod per "mincham"; per "suffimentum" significatur bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximum, et per "mincham" significatur bonum caeleste quod est bonum amoris in Dominum, ita per utrumque cultus; et quia preces non sunt ex ore sed ex corde per os, et omnis cultus qui est ex corde est ex bono amoris et charitatis, nam "cor" id significat, ideo etiam dicitur, "Custodi januam labiorum meorum, ne declina cor meum ad malum, ad faciendum facinora in impietate"; et quia lamentatur David quod mala contra illum adhuc valeant, ideo dicit, "quia adhuc preces meae in malis illorum."

[3] Quod "preces" similia significent cum "suffitibus", etiam constat alibi in Apocalypsi,

"Alius angelus venit, et stetit apud altare, habens thuribulum aureum, et dati ei suffitus multi, [ut offerret] cum precibus sanctorum omnium, super altare aureum, .... et ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum .... ad conspectum Dei" (8:3, 4);

quia hic similia significantur per "preces" quae per "suffitus", nempe cultus ex bono spirituali, ideo dicitur, "Dati ei suffitus multi, ut offerret cum precibus sanctorum; .... tum ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum ad conspectum Dei." Quid intelligitur per cultum ex bonospirituali, primum dicetur, postea quod "preces" illum cultum significent. Cultus non consistit in precibus ac in devotione externa, sed in vita charitatis; preces sunt modo externa ejus, procedunt enim ex homine per os ejus, quapropter qualis est homo quoad vitam, tales sunt preces ejus. Non refert quod humiliter se gerat, super genubus sit et suspiret, quando precatur; haec externa sunt, et nisi externa procedant ex internis, sunt modo gestus et soni absque vita. Est affectio in singulis quae homo loquitur; et unusquisque homo, spiritus et angelus est sua affectio, nam affectio eorum est vita eorum; ipsa affectio est quae loquitur, et non homo absque illa, quapropter qualis est affectio talis est precatio. Affectio spiritualis est quae vocatur charitas erga proximum; in illa esse est vere cultus, precatio est procedens. Inde constare potest quod essentiale cultus sit vita charitatis, ac instrumentale ejus sit gestus et precatio, seu quod primarium cultus sit vita charitatis et secundarium ejus sit precatio. Ex quo patet quod qui omnem cultum Divinum ponunt in pietate orali et non in pietate actuali, valde errent.

[4] Pietas actualis est in omni opere et in omni functione agere ex sincero et recto, et ex justo et aequo, et hoc quia praeceptum est a Domino in Verbo; ita enim homo inomni opere suo spectat ad caelum et ad Dominum, cum quo sic conjungitur: ast agere sincerum et rectum, justum et aequum, solum ex timore legis, jacturae famae, ac honoris et lucri, et nihil cogitare de Lege Divina, de praeceptis Verbi, et de Domino, et tamen devote precari in templis, est pietas externa; quae qualitercunque sancta apparet, usque non est pietas, sed est vel hypocrisis, vel est quoddam fictum ex habitu tractum, vel quoddam persuasivum ex falso principio quod in eo solo consistat cultus Divinus; spectat enim non corde ad caelum et ad Dominum, sed modo oculis; cor spectat ad semet et ad mundum, et os loquitur ex habitu solius corporis et ejus memoriae; per id conjungitur ille homo mundo et non caelo, ac sibi et non Domino. Ex his constare potest quid pietas, tum quid cultus Divinus, et quod pietas actualis sit ipse cultus; de qua re etiam videantur quae in opere De Caelo et Inferno (n. 222, 224, 358-360, 528-530, dicta sunt); et quae in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 123-129), ubi etiam haec:-

"Pietas est pie cogitare et loqui, multum vacare precibus, humiliter se tunc gerere, frequentare templa, et ibi praedicationes devote auscultare, et saepe quotannis obire Sacramentum Cenae, et similiter reliqua cultus secundum ecclesiae statuta. Vita autem charitatis est bene velle et bene facere proximo, in omni opere agere ex justo et aequo, ex bono et vero, similiter in omni functione; verbo, vita charitatis consistit in usibus praestandis. In hac vita primario consistit cultus Divinus, in illa autem secundario: quapropter qui separat unam ab altera, nempe qui vitam pietatis agit et non simul vitam charitatis, non colit Deum. .... Nam vita pietatis tantum valet, .... quantum ei conjuncta est vita charitatis; haec enim primaria est, et qualis haec talis illa" (n. 124, 128).

[5] Quod caelum a Domino insinuetur pietati actuali hominis, et non pietati orali seu externae separatae ab illa, ex pluri experientia mihi testatum factum est. Visi enim sunt multi qui in pietate orali et externa posuerunt omnem cultum, et praeterea in sua vita actuali nihil cogitaverunt de praeceptis Domini in Verbo, seu quod sincerum etrectum, justum et aequum, ex religione, ita ex origine spirituali, faciendum sit, sed solum ex lege civili, tum ex lege morali, ut sinceri et justi apparerent propter famam, et haec propter honorem aut lucrum; credentes sic quod in caelum venturi prae aliis: quapropter secundum fidem suam elevati sunt in caelum; sed cum ab angelis perceptum fuit quod colerent Deum solum ore et non corde, et quod pietas eorum externa non procederet ex pietate actuali, quae est vitae, ab illis dejecti sunt; et postea associati illis qui in simili vita cum illis fuerunt, et ibi deprivati suo pio et sancto, quoniam hoc interius conspurcatum fuit malis vitae. Inde quoque patuit quod cultus Divinus primario consistat in vita charitatis, et secundario in pietate externa.

[6] Quoniam ipse cultus Divinus primario consistit in vita, et non in precibus, ideo dixit Dominus quod in precando non essent multiloqui et prolixi, his verbis:

"Orantes ne sitis multiloqui, sicut ethnici, qui putant quod propter multiloquium exaudiantur; ne igitur reddimini illis similes" (Matthaeus 6:7, 8).

Quia nunc ipse cultus Divinus consistit primario in vita charitatis, et secundario in precibus, ideo per "preces" in sensu spirituali Verbi intelligitur cultus ex bono spirituali, hoc est, ex vita charitatis; quod enim primarium est, hoc intelligitur in sensu spirituali; sensus litterae autem consistit ex secundariis, quae sunt effectus et correspondent.

[7] In Verbo etiam multis in locis nominantur preces; sed quia preces procedunt ex corde, et cor hominis est qualis ejus vita amoris et charitatis est, ideo per "preces" in sensu spirituali intelligitur illa vita, et cultus ex illa; ut in his sequentibus:

Apud Lucam,

"Vigilate omni tempore, precantes ut digni habeamini ad fugiendum quae futura sunt, et ad standum coram Filio hominis" (21:36, Marcus 13:33);

per "vigilare omni tempore" significatur vitam spiritualem sibi comparare (videatur supra, n. 187); quare etiam dicitur "precantes", quia precatio est effectus illius vitae, seu externum ejus, quod tantum facit quantum ex vita procedit, sunt enim unum sicut anima et corpus, ac sicut internum et externum.

[8] Apud Marcum,

Jesus dixit, "Omnia quae precantes petitis, credite quod accepturi, tunc fiet vobis; cum vero steteritis orantes, remittite si quid habetis contra quemquam" (11:24, 25);

hic quoque per "precari", "petere" et "orare" in sensu spirituali intelligitur vita amoris et charitatis; nam qui in vita amoris et charitatis sunt, illis datur a Domino quid petituri sunt; quare non aliud petunt quam quod bonum est, et id fit illis: et quia fides etiam est a Domino, ideo dicitur, "Credite quod accepturi"; et quia preces ex vita charitatis procedunt, et sunt secundum illam, ideo ut fiat secundum preces, etiam dicitur, "Cum steteritis orantes, remittite si quid habetis contra quemquam."

[9] Quod per "cum steteritis orantes" significetur cum in cultu Divino sunt, patet etiam ex eo, quod simile quod ibi dicitur de "orantibus", etiam dicatur de "offerentibus munus super altari", apud Matthaeum,

"Si obtuleris munus super altare, et recordatus quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque munus coram altari, .... et prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus" (5:23, 24);

per "munus offerre super altari", significatur omnis cultus Divinus, ex causa quia cultus Divinus apud illam gentem principaliter constabat in offerendis holocaustis et sacrificiis, per quae ideo significabantur omnia cultus (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 214, 221); inde constare potest quod simile significetur per "precari" seu "orare", quod per "offerre munus super altari", nempe cultus ex bono amoris et charitatis.

[10] Apud eundem,

Jesus dixit, "Scriptum est, Domus mea Domus precationum vocabitur, vos vero illam fecistis speluncam latronum" (21:13; Marcus 11:17; Luca 19:46);

per "Domum Domini" significatur ecclesia, et per "precationes" cultus ibi; et per "speluncam latronum" profanatio ecclesiae et cultus: ex hoc opposito etiam patet quod "precationes" significent cultum ex bono amoris et charitatis.

[11] Apud Davidem,

"Ad Deum ore meo clamavi; .... iniquitatem si spectassem in corde meo, non audiret Dominus; atque audivit Deus, attendit ad vocem precum mearum" (Psalmuss 66:17-19);

quia tales sunt preces quale est cor hominis, et ideo non sunt preces quae alicujus cultus si cor malum est, ideo dicitur, "Iniquitatem si spectassem in corde meo, non audiret Dominus", per quod significatur non reciperet cultum: cor hominis est amor ejus, et amor hominis est ipsa vita ejus, inde tales sunt preces hominis qualis est ejus amor, seu qualis est ejus vita; inde sequitur quod "preces" significent vitam amoris et charitatis ejus, seu quod haec vita per "preces" in sensu spirituali intelligatur.

[12] Possunt plura loca adduci; sed quia homo non scit quod vita ejus et preces unum faciant, et inde non aliter percipit quam quod intelligantur solae preces, ubi in Verbo dicuntur, ideo supersedentur. Praeterea homo continue precatur quando est in vita charitatis, tametsi non ore usque corde; nam quod amoris est hoc in cogitatione est jugiter, etiam cum id nescit (secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 55-57, dicta sunt); inde etiam patet quod "precatio" in spirituali sensu sit cultus ex amore. Sed haec non sapiunt illi, immo contra id cogitant, qui pietatem ponunt in precibus et non in vita; hi nec sciunt quid pietas actualis.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 187

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

187. a. (Vers. 2.) "Esto vigilans." - Quod significet ut vitam sibi comparent, constat ex significatione "vigil esse", quod sit in vita spirituali esse; hic autem, quia agitur de illis qui in vita morali sunt et nondum in spirituali, "Esto vigilans" est ut comparent sibi vitam spiritualem; quod "vigil" et "vigilare" hanc vitam significet, est quia vita spiritualis ad vitam moralem absque illa est sicut vigilia ad somnum, aut sicut lux meridiana ad vesperam, immo ad tenebras: sed quod ita sit, non sciunt et percipiunt illi qui in sola vita naturali sunt, nec qui in vita morali absque spirituali, nam haec vita est quoque vita naturalis. Causa quod illi id non sciant et percipiant, est quia in solo lumine naturali sunt; et hoc lumen respective ad lucem spiritualem est sicut tenebrae vesperae ad lucem meridiei, ac tenebrae vesperae illis apparent sicut lux; est enim visus eorum interior, qui cogitationis, ad illas formatus, plane sicut visus noctuarum, vespertilionum, et ceterarum avium quae volant noctu, ad umbras. Inde est quod ipsi credant quod in luce sint, quia ratiocinari possunt, cum tamen in tenebris sunt. Quod ita sit, clare constat a talibus post mortem cum fiunt spiritus; tunc quando apud suos sunt, credunt quod in luce sint, quia non solum vident omnia quae circum se sunt, sed etiam quia cogitare et loqui possunt de re quacunque; sed tamen cum lux caeli apud illos influit, tunc lux eorum vertitur in tenebras, et illi quoad intellectum ita occaecantur ut non aliquid cogitare possint. Etiam angeli qui in caelis sunt, cum despiciunt ad illos qui in tali lumine sunt, non vident ibi nisi meras tenebras. Quod vita spiritualis respective ad vitam moralem absque illa sit sicut vigilia ad somnum, adhuc constare potest ex eo, quod illi qui in vita spirituali sunt, in sapientia et intelligentia angelica sint; quae talis est ut sit incomprehensibilis et ineffabilis illis qui in solo lumine naturali sunt, et hoc non solum hominibus dum in mundo vivunt, sed etiam iisdem post mortem cum fiunt spiritus, ac intelligentia et sapientia faciunt vigiliam. Ex his nunc constare potest quod per "Esto vigilans" hic significetur ut comparent sibi vitam spiritualem.

[2] Simile per "vigilare" significatur in sequentibus his locis:

- Apud Matthaeum,

"Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est" (24:42);

apud Marcum,

"Vigilate, nescitis enim quando Dominus domus veniet, vespere, an media nocte, an in 1 gallicinio, .... ne cum repente venerit, inveniat vos dormientes: quae dico vobis, omnibus dico, vigilate" (13:35-37);

qui non scit sensum internum Verbi, credet quod ultimum judicium per illa intelligatur, et quod quisque paratus ad id esse debeat; sed per illa intelligitur status hominis quoad amorem et fidem quando moritur, nam tunc etiam est judicium ejus: "vespera", "nox", et " 2 gallicinium" significant illos status; "vespera" statum desinentis fidei et charitatis, qui est quando homo sui judicii fit et exstinguit illa quae in pueritia hausit; "nox" est status nullius fidei et charitatis; " 3 gallicinium" seu "diluculum" est status incohantis fidei et charitatis, qui est quando homo amat vera et reformationem per illa: in quo statu homo moritur, in illo manet et secundum illum judicatur: inde patet quid intelligitur per "Vigilate, ne Dominus cum repente venerit inveniat vos dormientes; quae dico vobis omnibus dico, vigilate"; quod nempe per "vigilare" intelligatur vitam recipere a Domino, quae vita est vita spiritualis, et per "dormire" intelligatur vitam naturalem absque spirituali agere.

(Quod "vespera" significet statum desinentis fidei et charitatis, videatur n. 3056, 3197, 3833, 8431, 10134, 10135; quod "nox" statum nullius fidei et charitatis, n. 221, 709, 2353, 6000, 7870, 7947; et quod "diluculum" ante mane, seu " 4 gallicinium", statum incohantis fidei et charitatis, n. 10134.)

[3] Apud Lucam,

"Beati servi quos, cum venerit Dominus, invenerit eos vigilantes; amen dico vobis, praecinget Se, et faciet ut discumbant, et accedens ministrabit illis: .... estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis Veniet" (12:37, 40);

hic quoque per "vigilantes" intelliguntur qui spiritualiter vigiles sunt, qui sunt qui spiritualem vitam a Domino recipiunt; nam hi in lucem intelligentiae et sapientiae de Divinis veris veniunt; at qui non recipiunt manent in umbra et caligine de illis, quare hi sunt in somno, illi autem in vigilia; per "praecingere Se, facere ut discumbant, et accedens ministrare", significatur communicare illis bona caeli, quae omnia sunt a Domino.

[4] Apud Matthaeum,

"Simile est regnum (caelorum) decem virginibus; .... quinque erant prudentes et quinque stultae: .... morante Sponso dormierunt omnes et dormitaverunt; .... sed veniente Sponso, surrexerunt omnes et adornaverunt lampades suos." Et cum venerunt stultae quae non oleum habebant in lampadibus, et dixerunt, "Domine, Domine aperi nobis", respondit Dominus, "Dico vobis, Non novi vos: vigilate itaque, quia neque illum diem, neque illam horam scitis, qua Filius hominis venit" ( 5 25:1-13);

per "decem virgines" intelliguntur omnes qui ab ecclesia, per "quinque" intelliguntur quidam ex illis; hoc numeri illi significant; per "lampades" significantur illa quae fidei sunt, per "oleum" illa quae amoris: inde per "quinque virgines prudentes" intelliguntur qui in amore sunt et inde fide; per "quinque stultas" autem, qui in nullo amore, sed in sola fide: hi quia in nulla vita spirituali sunt, (nam vita spiritualis est illis qui in amore et charitate sunt, quoniam hi sunt qui in fide, ) ideo, quia exclusi sunt e caelo, illis dicitur, "Dico vobis, Non novi vos." Inde manifeste patet quid significatur per "Vigilate itaque, quia neque illum diem neque illam horam scitis qua Filius hominis venit", quod nempe ut recipiant vitam spiritualem, quae illis est qui in amore et inde fide sunt. (Sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 4635-4638.)

[5] Apud Lucam,

"Vigilate igitur, omni tempore orantes, ut digni habeamini effugere omnia illa quae futura sunt, et ut consistatis coram Filio hominis" (21:36);

"vigilare" etiam hic pro recipere vitam spiritualem; "omni tempore orare" est se praeparare.

[6] In Apocalypsi,

"Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ne nudus ambulet" (16:15);

quod hic "vigilare" significet vitam spiritualem a Domino recipere, patet ex eo, quod dicatur "Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua ne nudus ambulet"; "vestimenta" significant cognitiones veri et boni per quas homini vita spiritualis, et "nudus ambulare" significat vitam absque illis ut mediis, ita vitam non spiritualem sed mere naturalem.

(Quod "vestimenta" significent cognitiones veri et boni, videatur infra, n. 195; et quod "nudus" significat deprivatum illis, in Arcanis Caelestibus, n. 1073, 5433, 6 5954, 9960.)

[7] In Threnis,

"Surge, vociferare in nocte, ad principium vigiliarum; .... tolle ad Dominum manus tuas super animas infantum tuorum, qui defecerunt per famem in capite omnium platearum" (2:19);

"nox" hic significat statum nullius fidei (ut supra); "principium vigiliarum" significat statum cum incohat fides, ita statum illustrationis, qui est quando homo spiritualis fit; per "infantes" intelliguntur illi qui vera amant et illa desiderant; "deficere per famem in capite omnium platearum", est privari vita spirituali ob defectum cognitionum veri et boni.

(Quod "fames" sit defectus illarum, et desiderium ad illas, videatur n. 1460, 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5893; et quod "plateae" sint vera doctrinae, n. 2336.)

[8] Quia "vigilare" significat recipere vitam spiritualem, inde "dormire" significat vitam naturalem absque spirituali, quoniam haec vita ad illam est sicut somnus ad vigiliam, ut supra dictum est. Hoc per "dormire" significatur apud Matthaeum,

"Simile est regnum caelorum homini serenti bonum semen in agro suo; cum autem dormirent homines, venit inimicus et sevit zizania inter triticum" (13:24, 25);

apud Jeremiam,

"Cum incaluerint, ponam convivia eorum, et inebriabo eos ut dormiant somnum saeculi, nec evigilent" (51:39, 57);

apud Davidem,

"Respice, exaudi me, Jehovah Deus mi; illumina oculos 7 meos, ne forte dormiam mortem" (Psalmuss 13:4 [B.A. 3]);

apud eundem,

"Praeda facti sunt fortes corde, dormitarunt somnum suum; .... prae increpatione tua obdormivit et currus et equus" (Psalm. 76:6, 7 [B.A. 5, 6]);

"currus et equus" significant ecclesiae doctrinam et ejus intellectum, quae "obdormire" dicuntur cum absque veris sunt, et inde homo ecclesiae absque vita spirituali per illa.

(Quod "currus et equi" in Verbo significent doctrinam et intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo 1-5.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232