Bible

 

Leviticus 3

Studie

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 29

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

29. Vers. 11, 12. Et dixit Deus, Progerminare faciat terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, arborem fructui facientem fructum, secundum speciem suam, in quo semen ejus, super terra; et factum ita. Et produxit terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, secundum speciem suam, et arborem facientem fructum, in quo semen ejus, secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. Cum terra sic praeparata est, seu homo, ut a Domino recipere possit semina caelestia et producere aliquid boni et veri, tunc Dominus primum progerminare facit teneram quoddam, quod vocatur ‘herba tenera’; tum aliquid utilius, quod rursus se proseminat, et vocatur ‘herba seminificans semen’; tandem aliquod bonum quod se fructificat, et vocatur ‘arbor faciens fructum, in quo semen ejus’, quodlibet secundum speciem suam. Homo qui regeneratur, primum talis est ut putet bonum quod facit, esse ex semet, et verum quod dicit, esse ex semet, cum tamen ita se res habet quod omne bonum et omne verum sit a Domino, quare qui putat esse a semet, is nondum habet vitam verae fidei, quam tamen postmodum recipere potest; nondum enim credere potest quod a Domino, quia in statu praeparationis ad recipiendam vitam fidei est; status iste repraesentatur hic per inanimata; et status vitae fidei postmodum per animata.

[2] Quod Dominus sit ‘seminans’, ‘semen’ sit Verbum Ipsius, et quod ‘terra’ homo, Ipse dignatus est dicere, Matth. 13:19-24, 37-39; Marcus 4:14-21; Lucas 8:11-16.

Describit etiam similiter, Ita est regnum Dei, ut homo, dum jacit 1 semen in terram, et dormit et surgit nocte et die; et semen germinat et assurgit, quomodo is nescit, sponte enim terra fructum fert, primum herbam, dein spicam, deinde plenum frumentum in spica, Marcus 4:26-28.

Per ‘regnum Dei’ in universali sensu intelligitur universum caelum; in minus universali Ecclesia vera Domini; in particulari unusquisque qui est verae fidei, seu per fidei vitam regeneratus, quare is quoque vocatur ‘caelum’ quia in illo est caelum, tum regnum Dei quia in illo est regnum Dei, quod Ipse Dominus docet per Lucam, Jesus interrogatus a Pharisaeis, Quando venit regnum Dei? respondit iis, et dixit, Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent, Ecce hic, aut, Ecce illic; ecce enim regnum Dei intra vos est, 17:20, 21.

Hoc tertium successivum est regenerationis hominis, et status ejus paenitentiae, similiter ab umbra procedens ad lucem, seu a vespera ad mane, quare dicitur, vers. 13, Et fuit vespera, et fuit mane, dies tertius.

Poznámky pod čarou:

1. jacet in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.