Bible

 

Leviticus 26:2

Studie

       

2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 109

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

109. "Vincenti dabo edere de arbore vitae." - Quod significet qui corde recipit implebitur bono amoris et inde gaudio caelesti, constat ex significatione "vincere", quod sit corde recipere (de qua Sequitur); ex significatione "edere", quod sit appropriari et conjungi (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3813, 5643); et ex significatione "arboris vitae", quod sit bonum amoris et inde gaudium caeleste (de qua etiam sequitur).

Quod "vincere" sit corde recipere, est quia omnis, qui recepturus est vitam spiritualem, pugnabit contra mala et falsa quae sunt vitae ejus naturalis; et quando illa vincit, tunc bona et vera, quae sunt vitae spiritualis, recipit corde: recipere corde est voluntate et amore, nam "cor" in Verbo significat illa (videatur n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336); quapropter recipere corde est ex voluntate seu amore facere illa; hoc intelligitur per "vincere."

[2] Quod "arbor vitae" significet bonum amoris et inde gaudium caeleste, est quia "arbores" significant talia quae sunt apud hominem in ejus interioribus, quae mentis seu animi ejus sunt, "frondes" et "folia" illa quae sunt cognitionum veri et boni, ac "fructus" ipsa bona vitae. Haec significatio "arborum" trahit suam originem ex mundo spirituali, ibi enim apparent arbores omnis generis: et arbores, quae apparent, correspondent interioribus angelorum et spirituum, quae sunt mentis eorum; arbores pulcherrimae et fructiferae, illorum interioribus qui in bono amoris et inde in Sapientia sunt; arbores minus pulchrae et fructiferae, illis qui in bono fidei; at arbores solum foliaceae et absque fructibus, illis qui modo in cognitionibus veri sunt; ac arbores tetrae cum fructibus malignis, illis qui in cognitionibus sunt et in malo vitae; illis autem qui non in cognitionibus et in malo vitae sunt, non apparent arbores, sed loco illarum saxa et arenae. Hae apparentiae in mundo spirituali actualiter fluunt ex correspondentia; nam interiora quae mentis eorum sunt per tales effigies sistuntur actualiter coram oculis eorum. (Sed haec melius videri possunt ex binis articulis in opere De Caelo et Inferno: in primo, ubi agitur De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; et in altero, ubi agitur De Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, n. 170-176; et in sequentibus ibi, n. 177-190.)

[3] Inde nunc est quod in Verbo toties nominentur "arbores"; per quas ibi significantur ea apud homines quae sunt mentis eorum: et inde quoque est quod in primis capitibus Geneseos dicantur "binae arbores" in horto Edenis positae, una quae vocatur "Arbor Vitae", et altera quae "Arbor Scientiae." Per "arborem vitae" ibi significatur bonum amoris in Dominum, et inde gaudium caeleste, quae erant illis qui tunc ab ecclesia, et intelliguntur per "Hominem et ejus Uxorem"; et per "arborem scientiae" significatur jucundum cognitionum absque alio usu quam ut audiant docti et captent famam eruditionis solum propter honorem aut lucrum.

Quod "arbor vitae" etiam significet gaudium caeleste, est quia bonum amoris in Dominum, quod in specie per illam arborem significatur, gaudium caeleste in se habet (videatur in opere De Caelo et Inferno 395-414: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. De 230-239).

[4] Quod "arbores", quae toties nominantur in Verbo, significent interiora hominis quae mentis et animi ejus sunt, et illa quae super arboribus, ut "folia" et "fructus", talia quae ex illis, constare potest a sequentibus his locis:

"Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (Esaias 41:19);

ibi agitur de ecclesiae instauratione.

"Gloria Libani ad te veniet, abies, taeda et buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii mei" (Esaias 60:13).

"Cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, exaltem arborem humiliem, arefaciam arborem viridem, et germinare faciam arborem aridam" (Ezechiel 17:24);

"Ecce Ego in te incendam ignem, qui comedet in te arborem viridem, et omnem arborem aridam" (Ezechiel 21:3 [B.A. 20:47]);

"Vitis exaruit, et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt; exaruit gaudium de filiis hominum" (Joel 1:12);

"Cum angelus clanxit, facta est grando et ignis, ... qui cecidit super terram, et tertia pars arborum combusta est" (Apocalypsis 8:7);

1 Nebuchadnezar vidit in somnio "arborem in medio terrae, cujus altitudo magna, ... folium pulchrum, flos multus, et cibus omnibus in ea" (Daniel 4:7-12).

(Quia arbores in genere significant talia quae apud hominem, ac interiora quae mentis ejus sunt faciunt, et sic quoque spiritualia quae ecclesiae, et haec et illa varia sunt, ideo tot species arborum nominantur, et unaquaeque species significat aliquod differens; quid variae species significant, ostensum est in Arcanis Caelestibus: ut quid arbor olei", n. 9277, 10261; quid "cedrus", n. 9472, 9486, 9528, 9715, 10178; quid "vitis", n. 1069, 5113, 6375, 6378, 9277; quid "ficus", 217, 4231, 5113: et sic porro.)

[5] Insuper illa quae sunt super arboribus, ut folia et fructus, significant talia quae apud hominem, "folia" vera apud illum, et "fructus" bona; ut in sequentibus:-

"Erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta fluvium emittit radices;... erit folium ejus viride... nec cessabit a ferendo fructum" (Jeremias 17:8);

Juxta fluvium exeuntem e Domo Dei" ascendit super ripa hinc et hinc arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario exeunt; unde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicamentum" (Ezechiel 47:12);

"In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni) hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim, per mensem quemvis reddens fructum suum, et folia arboris ad sanitatem gentium" (Apoc. 22 [1,] 2);

"Beatus vir, ... cujus in lege beneplacitum;... erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, et folium non decidit" (Psalm. 1 (1, 2,) 3);

"Ne timete, ... quia arbor feret fructum, ficus atque vitis dabit vim suam" (Joel 2:22);

"Saturantur arbores Jehovae, cedri Libani quas plantavit" (Psalmuss 104:16);

"Laudate Jehovam arbores fructus, et omnes cedri" (Psalm. 148:7, 9).

[6] Quia "fructus" significabant bona vitae apud hominem, ideo in Ecclesia Israelitica, quae erat ecclesia repraesentativa, mandatum fuit ut fructus arborum, sicut ipsi homines, circumciderentur; de quibus ita legitur:

Fructus arboris inservient esui praeputiabitur in Terra Canaan, "et erunt praeputiati tribus annis;... et anno quarto erit omnis fructus sanctus, laudes Jehovae; quinto autem comedentur" (Leviticus 19:23-25).

Quia "fructus arboris" significabant bona vitae, ideo etiam mandatum est,

Ut in Festo Tabernaculorum acciperent fructus arboris honoris, et ramos, ac laetarentur coram Jehovah, et sic feriarentur festum (Leviticus 23:40, 41);

per "tabernacula" enim significabantur bona amoris caelestis, et inde sanctus cultus (n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 2 4391, 10545); et per "Festum Tabernaculorum" significabatur implantatio illius boni seu amoris (n. 9296). Quia "fructus" significabant bona amoris, quae sunt bona vitae, ideo

Inter benedictiones erat, quod arbor agri daret fructum suum; et inter maledictiones quod non daret fructum (Levit. 26:4, 20 3 ).

Et ideo quoque vetitum fuit, cum obsideretur aliqua urbs,

Ne securim mitterent in aliquam arborem fructus boni (Deuteronomius 20:19, 20).

Ex his nunc constare potest quod per "fructus" significentur bona amoris, seu quod idem, bona vitae, quae etiam "opera" vocantur; ut quoque in his locis apud Evangelistas:

"Securis ad radicem arboris jacet; omnis arbor non faciens fructum. bonum exscindetur et in ignem conjicietur" (Matthaeus 3:10; 7:16-21);

"Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem putrem et fructum putrem; ex fructu enim cognoscitur arbor" (Matthaeus 12:33; Luca 6:43, 44);

"Omnis palmes non ferens fructum, 4 auferetur, omnis autem fructum ferens putabitur, ut plus fructus ferat" (Johannes 15:2-8);

"Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Ecce tribus annis venio quaerens fructum ex ficu et non invenio; exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet?" ( 5 Luc. 13:6-9);

"Jesus vidit ficum juxta viam; venit ad illam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum; dixit, Nunquam ex te fructus erit; et arefacta est statim ficus" (Matthaeus 21:19; Marcus 11:13, 14, 20);

"ficus" significat naturalem hominem et ejus interiora, et "fructus" bona ejus (n. 217, 4231, 5113); "folia" autem significant cognitiones (n. 885): inde patet, quid significatur per quod ficus arefacta sit quia Dominus in ea solum folia invenit, et non fructus. Haec omnia allata sunt ut sciatur quid significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei", quod nempe bonum amoris procedens a Domino, et inde gaudium caeleste.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Marcus 11

Studie

   

1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.

3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.

9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :

10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :

17 et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.

18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.

22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.

23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.

24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.

26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.

27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :

28 et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?

29 Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.

30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.

31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare non credidistis ei ?

32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.

33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.