Bible

 

Leviticus 24:9

Studie

       

9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 504

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

504. Hactenus ostensum est quid significatur per "grandinem"; superest etiam ut ostendatur quid significatur per "ignem." Per "ignem" in Verbo significatur bonum amoris caelestis, ac per "flammam" bonum amoris spiritualis; in oppoSito autem sensu per "ignem" significatur malum oriundum ex amore sui, ac per "flammam" malum oriundum ex amore mundi. Sciendum est quod omnia bona quaecunque sunt, suam existentiam ducant ex amore caelesti et ex amore spirituali; et quod omnia mala quaecunque sunt, suam existentiam ducant ex amore sui et ex amore mundi; et quia amor in utroque sensu per "ignem" in Verbo significatur, ideo etiam omne bonum et omne malum, quae ex amoribus illis binis existunt. Quoniam in Verbo "ignis" dicitur et de caelo et de inferno, et adhuc ignotum est quod amor per "ignem" ibi significetur, velim plura loca e Verbo afferre, ut in lucem mittatur quod per "ignem" in bono sensu ibi intelligatur amor caelestis, et in malo sensu amor infernalis.

[2] Quod per "ignem" in Verbo significetur amor caelestis patet primum ex significatione "ignis altaris", quod sit amor caelestis, seu amor in Dominum (videatur supra, n. 496); et quod similiter "ignis" non altaris, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Ezechielem,

"Vidi cum ecce ventus procellae venit ex septentrione, nubes magna, et ignis in se ipsum se recipiens, cui splendor circumcirca, et quasi species prunae 1 in medio ignis: et e medio ejus similitudo quatuor animalium:.... aspectus animalium sicut prunae ignis 2 ardentes juxta aspectum lampadum; idem incedens inter animalia; ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur.... . Supra expansum, quod super capite eorum, erat.... . similitudo throni, super quo aspectus hominis;.... et vidi sicut speciem prunae juxta speciem ignis intra 3 illam circumcirca, ab aspectu lumborum Ejus et sursum, et ab aspectu lumborum Ejus et deorsum Vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca" (Ezechiel 1:4, [5] , 13, 26, 27; Ezech. 8:2 4 ):

per "cherubos", qui visi sicut animalia, intelligitur Dominus quoad Divinam providentiam, et quoad custodiam ne adeatur nisi quam per bonum amoris; et quia ipsa custodia est in caelis, ac praecipue in caelo intimo seu tertio, ideo quoque hoc caelum per "cherubos" significatur (videatur supra, n. 152, 277, 313, 322, 362, 462): et quia tertium caelum imprimis per illos significatur, ac Dominus est supra caelos, ideo quoque visus est Dominus "super throno, supra cherubos": quod itaque "ignis" visus sit in medio cheruborum, cui splendor circumcirca, et ex quo fulgur, et quoque circa thronum, et a lumbis Sedentis super illo sursum et deorsum, significet Divinum Amorem caelestem, patet; nam Ipse Dominus est Divinus Amor, et quicquid procedit ex Domino procedit ex Divino Ipsius Amore; hic itaque est "ignis" cui splendor circumcirca.

[3] Similiter apud Danielem,

"Venit ad Antiquum dierum... vestis Ejus sicut nix alba, et crinis capitis Ejus sicut lana munda; thronus Ejus flamma ignis, rotae Ejus ignis ardens; flumen ignis emanans et exiens ex illo" (Daniel 7:7, 9, 10, [13]):

per "Antiquum dierum" etiam intelligitur Dominus; per "Filium hominis" ibi Dominus quoad Divinum Verum, et per "Antiquum dierum" Dominus quoad Divinum Bonum seu Divinum Amorem, qui "Antiquus dierum" dicitur ex tempore antiquissimo, quando ecclesia caelestis erat, quae in amore in Dominum fuit: illa ecclesia, et caelum ex illis qui inde fuerunt, intelligitur per "thronum", qui sicut "flamma ignis"; per "rotas" autem, quae sicut "ignis ardens", significatur doctrina amoris caelestis; ipse Divinus Amor procedens ex Domino significatur per "ignem emanantem et exeuntem a coram Ipso."

[4] Memoratur etiam a Daniele quod ei visus sit

"Vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus Ejus sicut Tharschisch, et facies Ejus sicut aspectus fulguris, et oculi Ejus sicut faces ignis; et brachia et pedes Ejus sicut splendor aeris levigati" (10:5, 6).

Quod Dominus fuerit qui ita visus Danieli, constare potest ex Apocalypsi, ubi Dominus coram Johanne paene similiter repraesentatus est, de Quo ita,

"In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, .... circumcinctus ad ubera zona aurea; caput Ipsius et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, et oculi Ejus sicut flamma ignis; pedes Ejus similes chalcolibano quasi in camino igniti facti;.... aspectus Ejus sicut sol" (1:13-16; 2:18):

ex descriptione paene simili "Filii hominis" visi Johanni in medio septem candelabrorum, ac "Viri induti linteis", tum "Antiqui dierum" visi Danieli, patet quod sit Dominus qui utrique visus est; quod "facies Ipsius visa sit sicut fulgur, et oculi sicut flamma ignis, significat Divinum Domini Amorem; facies enim apud hominem est imago repraesentativa affectionis quae amoris ejus; et oculi imprimis, nam ex illis amor elucet, scintillant enim inde sicut ex igne.

[5] Etiam de Sedente super Equo albo dicitur quod

Oculi Ipsius visi sint sicut flamma ignis (Apocalypsis 19:12):

quod sit Dominus quoad Verbum qui ibi repraesentatus est sedens super Equo albo, constat, nam dicitur quod Sedens super Equo albo appelletur "Verbum Dei", et quod sit "Rex regum, et Dominus dominorum." Quoniam per "ignem" significatur Divinus Amor, ideo

Dominus Visus est Mosi super Monte chorebo in rubo in igne (Exodus 3:1-3):

ac ideo quoque Dominus visus est Mosi et universo populo Israelitico, cum descenderet super Montem Sinai, "in igne"; de quo ita apud Mosen,

"Mons Sinai totus fumabat, propterea quod descendit super eum Jehovah in igne, adeo ut ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis" (Exodus 19:18; Deuteronomius 4:36): per "ignem" visum etiam ibi repraesentatus est Divinus Amor.

[6] Quoniam "ignis" in supremo sensu significat Divinum Amorem Domini, ideo mandatum est ut ignis jugiter arderet super altari, et quod ex illo igne sumeretur ad suffitus: ex hoc erat quod apud Graecos et Romanos inter religiosa eorum fuerit ignis perpetuus, cui praeerant Virgines Vestales; quod etiam illi coluerint ignem ut sanctum, duxerunt ab Ecclesiis Antiquis, quae fuerunt in Asia, quarum omnia cultus repraesentativa erant. Quoniam "ignis" in supremo sensu significat Divinum Amorem, ideo quoque in Tentorio conventus positum erat candelabrum in quo septem lucernae, quae jugiter arderent; de quo ita apud Mosen,

"Praecipe filiis Israelis ut adferant ad te oleum olivae [purum] contusum pro candelabro, ad ascendere faciendum lucernas jugiter:.... ordinabit illud Aharon a vespera usque ad mane coram Jehovah jugiter:.... super candelabro mundo ordinabit lucernas coram Jehovah jugiter" (Leviticus 24:2-4): (Et de ipso candelabro, Exodus 25:31 ad fin. ; cap. 37:17-24; 40:24, 25; Numeri 8:2-4):

Simile significatur per "septem lampades ignis" ardentes coram throno Dei (Apoc. 4:5 5 ):

sed per "ignem altaris" significabatur Divinus Amor caelestis; et per "ignem candelabri", qui erat flamma, significabatur Divinus Amor spiritualis. Inde etiam est quod per "oleum" ex quo ignis flammae in lucernis candelabri significetur Divinus Amor;

ita per "oleum" quod quinque virgines prudentes habebant in lampadibus, et quod quinque virgines stultae non habebant ( 6 Matth. 25:1-12).

[7] Per "ignem" etiam significatur Divinus Amor Domini, apud Evangelistas,

Johannes dixit, "Ego baptizo aqua.... , at" Jesus "baptizabit spiritu sancto et igne" (Matthaeus 3:11; Luca 3:16):

"baptizare spiritu sancto et igne" significat regenerare hominem per Divinum Verum et Divinum Bonum Amoris ab Ipso; "spiritus sanctus" est Divinum Verum procedens a Domino, et "ignis" est Divinus Amor ex quo.

[8] Simile quod significatur per "ignem", etiam significatur per "focum" apud Esaiam,

Jehovah "cui focus in Zione, et clibanus Illi in Hierosolyma" (31:6):

"cui focus in Zione" dicitur, quia per "Zionem" significatur ecclesia in qua amor caelestis; et "clibanus in Hierosolyma", quia per "Hierosolymam" significatur ecclesia in qua verum doctrinae; amor caelestis est respective focus, et verum doctrinae sicut clibanus in quo parantur panes.

[9] Quia bonum amoris per "ignem" significatur, et cultus ex bono amoris per "holocausta" repraesentatus est, ideo ignis e caelo quandoque demissus est, et consumpsit holocaustum; ut dum holocaustum fiebat pro expiatione populi, de quo ita apud Mosen,

Quo facto "exivit ignis a coram Jehovah, et comedit super altari holocaustum et adipes; et vidit universus populus, et applauserunt, et ceciderunt super facies suas" (Leviticus 9:24);

similiter

Quod ignis e caelo comederit holocaustum Eliae, et ligna et lapides, et pulverem, et quod lamberit aquas quae circum in aquaeductu ([1 Reg.] 18:38);

per hunc "ignem " etiam significabatur Divinus Amor, et inde acceptatio cultus ex bono amoris.

Pariter per ignem qui ascendit de petra, et comedit carnem et azyma, quae Guideon apportavit angelo Dei (Judicum 6:21).

Divinus etiam Amor significabatur per

Quod pecus assaretur igne, et non coqueretur aquis, et quod residuum ad mane combureretur igne (Exodus 12:8, 9 [, 10]).

(Explicatio horum versuum videatur in Arcanis Caelestibus n. 7852-7861.)

[10] Divinus etiam Amor Domini significabatur per ignem in quo Dominus praeivit filiis Israelis in deserto, quando proficiscebantur; tum per ignem super Tentorio conventus tempore noctis, de quibus ita apud Mosen,

"Jehovah ibat coram illis interdiu in columna nubis, ad ducendum illos via, et noctu in columna ignis ad lucendum illis;.... nec recedebat columna nubis interdiu, nec columna ignis noctu coram populo" (Exodus 13:21, 22; Numeri 9:15-23; Deuteronomius 1:33);

et alibi,

"Quod nubes Jehovae esset super habitaculo interdiu, et ignis noctu in eo, in oculis omnis domus Israelis, in omnibus profectionibus eorum" (Exodus 40:38; Psalmuss 105:32, 39):

quod "nubes interdiu apparuerit, et ignis noctu", repraesentabat custodiam caeli et ecclesiae a Domino; per Tabernaculum enim repraesentabatur caelum et ecclesia, per nubem et ignem custodia; "dies" enim, quando nubes erat, significabat Divinum Verum in luce, et "nox" Divinum Verum in umbra; ne laederentur a nimia luce custodiebantur per nubem, et ne laederentur a nimia umbra custodiebantur per ignem lucentem.

[11] Quod haec repraesentata fuerint per illa, constare potest apud Esaiam,

"Creabit Jehovah super omne habitaculum Montis Zionis et super convocationes ejus nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum; et Tabernaculum erit in umbram interdiu ob ardorem, ac in refugium et latibulum contra inundationem et pluviam" (4:5, 6):

per "habitaculum Montis Zionis" significatur bonum ecclesiae caelestis, et per "convocationes ejus" significantur vera illius boni; custodia ne laedatur a nimia luce et a nimia umbra, significatur per "nubem interdiu", ac per "fumum et splendorem ignis flammae noctu"; quare dicitur, quod "super omni gloria obtegumentum", et quod "tabernaculum erit in umbram interdiu ob ardorem": ne ex nimia luce et ex nimia umbra falsa irrumpant, significatur per quod "erit in refugium et latibulum contra inundationem et pluviam"; "inundatio et pluvia" est irruptio falsorum.

[12] :

"murus ignis" significat tutelam per Divinum Amorem, illum enim inferna non aggredi possunt; "gloria" in medio ejus est inde Divinum Verum in luce undequaque. Quoniam "ignis" significabat Divinum Amorem, ideo etiam holocausta vocabantur

"Ignita Jehovae", ac "ignita odoris quietis Jehovae" (Exodus 29:18; Leviticus 1:9, 13, 17; 2:2, 9, 10, 11; 3:5, 16; 4:35; 5:12; 7:30; cap. 21:6; Numeri 28:2; Deuteronomius 18:1 7 ):

per quod significabatur quod accepta propter repraesentationem cultus ex bono amoris; holocausta illum cultum repraesentabant, quia in illis integrae pecudes igne adolebantur et consumebantur.

[13] Quoniam Verbum est ipsum Divinum Verum unitum Divino Bono, nam ubivis inibi est conjugium Boni et Veri,

Ideo Elias visus est ascendere in caelum per currum igneum et equos igneos (2 Regnum 2:11);

Et ideo circum Elisaeum visus est mons plenus equis et curribus igneis (2 Regnum 6:17);

nam per Eliam et Elisaeum repraesentabatur Dominus quoad Verbum; inde per "currum" significabatur doctrina e Verbo, et per "equos" intellectus Verbi.

[14] Quod "ignis" significet amorem, patet etiam apud Davidem,

Jehovah "facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem" (Psalmuss 104:4):

quod faciat "angelos spiritus" significat quod recipientes Divini Veri, proinde Divina vera; et quod faciat "ministros suos ignem flammantem" significat quod recipientes Divini Boni, proinde Divina bona; (quod per "angelos" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, ac in sensu respectivo intelligantur recipientes Divini Veri a Domino, videatur supra, n. 130, 200, 302; et quod per "ministros" significentur recipientes Divini Boni, quod est Divini Amoris, etiam supra, n. 155); inde patet quod per "ignem flammantem" significetur bonum amoris.

Quod "ignis" significet amorem, est quia Dominus apparet in caelo angelico ex Divino Amore ut Sol, ex quo Sole procedit calor et lux, et in caelis calor ex Domino ut Sole est Divinum Bonum Amoris, et lux ex Domino ut Sole est Divinum Verum; inde est quod "ignis" in Verbo significet bonum amoris, et "lux" verum ex bono. (Quod Dominus appareat in caelo angelico ut Sol ex Divino Amore, videatur in opere De Caelo et Inferno n. 116-125; et quod Lux ex illo Sole sit Divinum Verum, et Calor ex illo Sole sit Divinum Bonum, n. 126-140; tum n. 567, 568, ibi.) Ex correspondentia ignis et amoris est, quod in communi sermone dicatur "incalescere", "incendi", "flagrare", "effervescere", "ignescere", et similia, cum loquela est de affectionibus quae amoris: etiam homo ex amore quocunque secundum gradum ejus incalescit.

[15] Haec de significatione "ignis" in Verbo, ubi is attribuitur Domino, ac ubi dicitur de caelo et ecclesia. At ubi "ignis" in Verbo dicitur de malis ac de infernis, tunc is significat amorem sui et mundi, et inde omnem affectionem malam et cupiditatem, quae cruciat impios post mortem in infernis. Causa quod "ignis" haec opposita significet, est quia Divinus Amor, quando e caelo descendit, ac in societates ubi mali sunt illabitur, vertitur in amorem Divino Amori contrarium, ac inde in varios ardores cupiditatum et concupiscentiarum, et sic in mala omnis generis; et quia mala poenas mali secum ferunt, etiam in cruciatus. Ex conversione illa Divini Amoris in infernalem amorem apud malos, apparent inferna, ubi amores sui et mundi et ubi odia et vindictae regnant, sicut in incendio, tam intus quam circum circa; tametsi a diabolica turba, quae inibi est, non percipitur aliquod igneum: immo ex amoribus illis apparet turba, quae in talibus infernis, facie inflammata et rubente sicut ab igne.

[16]) apud eundem,

Assyrii, "concipite quisquilias, parite stipulam, spiritum vestrum, ignis comedet vos; ita erunt populi combusti in calcem; spinae excisae quae igne succenduntur; .... quis manebit nobis igne comedente? quis manebit nobis focis aeternitatis?" (33:11, 12, 14):

per "Assyrios" intelliguntur qui ex falsis et fallaciis ratiocinantur contra vera et bona ecclesiae ex propria intelligentia, ita ex amore sui; illi hic describuntur.

[17] Apud eundem,

In die vindictae Jehovae.... "convertentur torrentes terrae in picem, et pulvis ejus in sulphur; et erit terra in picem ardentem, noctu et diu non exstinguetur; in aeternum ascendet fumus ejus" (34:8-10);

apud eundem,

"Facti sunt sicut stipula, ignis combussit eos; non 8 eripiunt animam suam e manu flammae" (47:14);

apud eundem,

"Ecce omnes vos accendetis ignem, succingitis vos scintillis, ite in focum ignis vestri, et in scintillas quas incendistis" (50:11):

apud eundem,

"Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur" (66:24);

apud Ezechielem,

"Dabo te in manum virorum ardentium, .... igni eris in cibum" ( 9 Ezech. 21:31, 32]);

apud Davidem,

"Pones eos sicut clibanum ignis tempore irae tuae, .... et comedet eos ignis" (Psalmuss 21:10 [B.A. 9]);

apud eundem,

"Obruant" impios "prunae, ignis dejiciat eos in foveas, non resurgant" (Psalmuss 140:11 [B.A. 10]);

apud Matthaeum,

"Omnis arbor non faciens fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur Purgabit aream suam, colliget triticum suum in horrea, paleam autem comburet igne inexstinguibili" (Matthaeus 3:10, 12; Luca 3:9, 17 10 );

apud eundem,

"Quemadmodum.... comburuntur zizania igne, sic erit in consummatione saeculi" (13:40 11 );

apud eundem,

"Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem; et mittent eos in caminum ignis" (13:41, 42, 50);

apud eundem,

Dixit illis a sinistris, "Discedite a Me, maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus" (25:41);

apud eundem,

"Qui dixerit fratri suo, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis" (5:22; pariter cap. 18:8, 9; Marcus 9:45, 47);

apud Lucam,

Dives in inferno dixit, "Pater Abraham, ... mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in flamma hac" (16:24);

apud eundem,

"Cum egressus est Lothus e Sodoma, pluit igne et sulphure e caelo, et perdidit eos..; juxta hoc fiet quo die Filius hominis revelabitur" (17:29, 30);

in Apocalypsi,

"Si quis bestiam adorat, .... bibet ex Vino irae Dei, .... et cruciabitur igne et sulphure" (14 [9,] 10);

alibi,

Bestia et pseudopropheta "vivi conjecti sunt.... in stagnum ignis ardens sulphure" (19:20);

alibi,

"Diabolus.... conjectus est in stagnum ignis et sulphuris" (20:10);

alibi,

"Mors et infernus ejecti sunt in stagnum ignis;.... et qui non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (20:14, 15);

et alibi,

"Infidelibus, .... homicidis, scortatoribus, incantatoribus, idololatris, et.. mendacibus, pars erit in stagno ardente igne et sulphure" (21:8).

In his locis per "ignem" significatur omnis cupiditas quae est amoris mali, et ejus poena, quae est cruciatus. His adjiciantur quae allata sunt in opere De Caelo et Inferno (n. 566-575), ubi ostensum est quid ignis infernalis et quid stridor dentium.

[18] In superiori articulo, ubi actum est de grandine, dictum est quod Divinum e caelo descendens in inferiore sphaera, ubi mali sunt, contrarium effectum sistat quam in ipso caelo; quod nempe in caelo vivificet et conjungat, at in inferioribus, ubi mali sunt; mortificet et disjungat: ex causa quia influxus Divinus e caelo apud bonos aperit spiritualem mentem, et ad recipiendum adaptat; apud malos autem, quibus non aliqua mens spiritualis est, aperit interiora mentis naturalis eorum, ubi resident mala et falsa; unde illis tunc aversatio ad omne bonum caeli, et odium contra vera, ac concupiscentia ad omne facinus, inde separatio eorum a bonis, et mox damnatio. Influxus ille apud bonos, de quo nunc dictum est, apparet in caelis ut ignis vivificans, recreans et conjungens; infra autem apud malos apparet ille ut ignis consumens et vastans.

[19] Quia talis effectus est Divini Amoris defluentis e caelo, ideo in Verbo toties tribuitur Jehovae, hoc est, Domino, ira et excandescentia; ira ex igne et excandescentia ex aestu ignis; ac quoque dicitur "ignis irae Ejus", et quod sit "ignis consumens", praeter similia plura; quae dicuntur non ex eo quod ignis procedens ex Domino sit talis, est enim in sua origine Divinus Amor, sed quod fiat talis apud malos, qui irascuntur et excandescunt ex influxu ejus. Quod ita sit, constare potest ex igne qui apparuit super Monte Sinai, quando Dominus super illum descendit et promulgavit Legem; qui ignis, tametsi in sua origine fuit Divinus Amor, ex quo Divinum Verum, usque apparuit populo Israelitico sicut ignis consumens, coram quo valde trepidabant (Exodus 19:18; 20:1518] : Deuteronomius 4:11, 12, 15, 12 33, 36; 5:5, 19, 21-23 [B.A. 22-26]); ex causa quia apud populum Israeliticum non erat aliquod internum spirituale, sed internum naturale, quod omnis generis malis et falsis scatuit; et Dominus apparet cuivis secundum quale ejus. (Quod filii Jacobi tales fuerint, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.)

[20] Inde est quod Jehovah, hoc est, Dominus, in Verbo dicatur "ignis consumens", ut in his locis:

"Jehovah Deus est ignis consumens" (Deuteronomius 4:24);

apud Esaiam,

"Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella currus Ejus.... in flammis ignis; nam in igne Jehovah disceptabit, et in gladio suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae" (66:15, 16);

apud eundem,

"Visitaberis.... cum flamma ignis comedentis" ( 13 29:6);

apud eundem,

"In indignatione irae" Jehovae, "et flamma ignis comedentis, dispersione, inundatione, et lapide grandinis" (30:30);

apud Davidem,

"Ascendit fumus ex naso Ejus, et ignis ex ore Ejus comedit; prunae arserunt ex;.... a splendore ante Ipsum nubes transierunt, grando et prunae ignis; tonavit e caelis Jehovah, et Altissimus dedit Vocem suum, grandinem et prunas ignis" (Psalmuss 18:9, 13, 14 [B.A. 8, 12, 13]);

apud eundem,

"Veniet Deus noster et [non] tacebit, ignis coram Ipso comedet" (Ps. 50:3);

apud eundem,

Jehovah "pluet super impios, laqueos, ignem et sulphur" (Psalmuss 11:6);

apud Ezechielem,

"Dabo facies meas contra illos, ut tametsi ex igne exiverint, ignis tamen comedet eos, ... et terram dabo devastationem, quia praevaricati sunt praevaricationes" (15:4, 6-8);

apud Mosen,

"Ignis accensus est in ira mea, et ardebit usque ad infernum infimum, et comedet terram proventumque ejus; et inflammabit fundamenta montium " (Deuteronomius 32:22).

Talia apparent in mundo spirituali, quando Divinum Bonum et Verum e caelo descendit versus inferiora ibi, ubi mali sunt qui separandi a bonis et dispergendi; ex apparentiis ibi illa dicta sunt. Et quia ignis descendens e caelis, qui in sua origine est Divinus Amor, receptus a malis ibi fit ignis consumens, ideo talis ignis in Verbo praedicatur de Jehovah. Ignis infernalis nec aliunde est quam mutatio Divini Amoris in amores malos ac in diras cupiditates malefaciendi et nocendi.

[21] Hoc quoque repraesentatum est per

Quod ignis e caelo delapsus consumpserit Sodomam et Gomorrham (Genesis 19:24);

Quod ignis consumpserit Nadab et Abihu, filios Aharonis, quia suffiverunt igne alieno (Leviticus 10:1, seq.):

per "suffitum ex igne alieno" significatur cultus ex alio amore quam Domini: tum

Quod ignis consumpserit extremitatem castrorum filiorum Israelis, propter concupiscentias eorum (Numeri 11:1-3).

Simile representatum est per quod Aegyptii in Mari Suph perierint, quando Jehovah prospexit ex columna ignis et nubis ad castra eorum (Exodus 14:24-27):

quod ille ignis in sua origine fuerit Divinus Amor lucens coram filiis Israelis in profectionibus eorum, et super Tabernaculo tempore noctis, supra in hoc articulo ostensum est; at usque aspectus inde a Jehovah prorsus conturbavit et destruxit castra Aegyptiorum.

[22] Quod ignis e caelo descendens apparuerit consumere malos in mundo spirituali, constat ex Apocalypsi, ubi id visum est Johanni; dicit enim

Quod descenderit ignis e caelo et consumpserit Gogum et Magogum, et turbam eorum (Ezechiel 20:9; 38:22):

"consumere" ibi significat dispergere et conjicere in infernum. Inde quoque dicitur apud Esaiam,

"Erit Lux Israelis in ignem, et Sanctus ejus in flammam, quae accendet et comedet vepretum et senticetum ejus in die uno" (10:17):

per "vepretum et senticetum" significantur mala et falsa doctrinae ecclesiae; destructio illorum per Divinum Verum descendens e caelo, significatur per quod "Lux Israelis erit in ignem, et Sanctus ejus in flammam."

[23] Quoniam per "ignem" in opposito sensu; seu respective ad malos, proprie significatur amor sui, ac per "flammam" amor mundi, ideo etiam per "ignem" significatur omne malum, sicut inimicitia, odium, vindicta, et plura alia, nam omnia mala ex binis illis originibus scaturiunt (videatur Doctrina Novae Hierosolymae n. 75); consequenter etiam per "ignem" significatur destructio hominis quoad vitam spiritualem, et sic damnatio et infernum. Haec omnia per "ignem" significantur, quia per "ignem" significatur amor, ut adhuc constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Videbunt et contabescent in odium populi; etiam ignis inimicos tuos comedet" (26:11);

interitus malorum, qui hic intelliguntur per "populos" et per "inimicos", describitur per "odium" et per "ignem."

[24] Apud eundem,

"Quum transiveris per aquas, tecum Ego; et per fluvios, non submergent te; cum iveris per ignem non adureris, et flamma non incendet te" (43:2):

"transire per aquas et per fluvios et non submergi" significat quod falsa et ratiocinationes ex falsis contra vera non intrabunt et corrumpent; "aquae" hic sunt falsa, et "fluvii" sunt ratiocinationes ex falsis contra vera: "ire per ignem et non aduri, et flamma non accendi" significat quod mala et cupiditates ex illis oriundae non nociturae sint; ignis significat mala, et "flamma" cupiditates inde.

[25] Apud eundem,

"Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi laudaverunt Te patres nostri, facta est in incendium ignis, et omnia desiderabilia nostra facta sunt in Vastitatem" (64:1011]):

"domus sanctitatis" et "decus" significant ecclesiam caelestem et spiritualem; "domus sanctitatis" ecclesiam caelestem, et "decus" ecclesiam spiritualem: "ubi laudaverunt Te patres nostri" significat cultum Antiquae Ecclesiae; "laudare" significat colere, et "patres" illos qui ab Antiqua Ecclesia: "facta est in incendium ignis" significat quod omnia bona illius ecclesiae versa sint in mala, a quibus bona consumpta sunt et perierunt: "et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem" significat quod similiter omnia vera; "desiderabilia" in Verbo significant vera ecclesiae.

[26] Apud eundem,

"Eritis sicut quercus dejiciens folia sua, et sicut hortus cui aquae non; et erit robustus in stuppam, et opus ejus in scintillam, ut comburantur ambo simul, nec exstinguens" (1:30, 31):

per "quercum" significatur naturalis homo, per "folia" scientifica et cognitiones veri ibi; per "hortum" significatur rationalis homo; inde per "Eritis sicut quercus dejiciens folia, et sicut hortus cui aquae non." significatur quod amplius non scientificum verum, nec rationale verum: per "robustum" et "ejus opus" significatur id quod ex propria intelligentia excluditur; "robustus" in Verbo aliquoties dicitur qui sibi suaeque intelligentiae fidet, credit enim se robustum; et "opus ejus", quod inde excluditur: et quia proprium hominis haurit omne malum et falsum, et per illa destruit omne bonum et verum, ideo dicitur "Erit robustus in stuppam, opus ejus in scintillam, et comburentur ambo simul"; perire ex falsis mali significatur per "comburi."

[27] Apud Ezechielem

"Mater tua sicut vitis, .... nunc plantata est in deserto, in terra ariditatis et sitis; exivit ignis ex virga ramorum ejus, comedit illos et fructum ejus" (19:10, 12-14);

per "matrem" quae "sicut vitis", significatur Ecclesia Antiqua, quae in bono vitae et inde in veris fuit: quod ecclesia nunc absque bonis et veris sit, significatur per quod illa "nunc plantata sit in deserto, in terra ariditatis et sitis"; terra ariditatis " est ecclesia ubi non bonum, et "terra sitis" ubi non verum: "exivit ignis ex virga ramorum ejus, comedit illos et fructum ejus", significat quod malum falsi destruxerit omne verum et bonum; "ignis" est malum, "virga ramorum" est falsum doctrinae in quo malum, "comedere illos et fructum ejus" est destruere verum et bonum; malum falsi est malum quod ex falso doctrinae.

[28] Apud Sachariam,

"Dominus depauperabit" Tyrum "et excutiet in mare opes ejus, et ipsa igne comedetur" (9:4):

per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni quae ecclesiae; ejus vastatio per falsa et per mala significatur per quod "Dominus excutiet in mare opes ejus, et ipsa igne comedetur."

[29] Apud Davidem,

Hostes "miserunt in ignem sanctuarium tuum, in terram usque profanarunt habitaculum nominis tui;.... combusserunt omnia festalia loca Dei in terram usque:.... non amplius propheta, nec nobiscum sciens quousque" (Psalmuss 74:7-9):

quod cupiditates oriundae ex malis amoribus destruxerint ecclesiae vera et bona, significatur per quod "hostes miserint in ignem sanctuarium, et profanaverint habitaculum nominis Jehovae"; quod prorsus destruxerint omnia cultus Divini, significatur per quod "combusserint omnia festalia loca Dei in terram usque"; quod non amplius doctrina veri nec intellectus veri, significatur per "non amplius propheta, nec nobiscum sciens [quousque] ."

[30] Apud Mosen,

Si viri belial impulerint habitatores urbis ad serviendum diis aliis, percuterentur omnes ore gladii, et urbs cum omni praeda combureretur igne (Deuteronomius 13:14-17):

per haec in sensu spirituali significatur quod doctrina, ex qua cultus, quae agnoscit alium deum quam Dominum, abolenda sit, quia inibi non nisi quam falsa ex malis cupiditatibus; hoc in senSu spirituali per illa significatur, quia per "urbem" in Verbo significatur doctrina, et per "servire aliis diis" significatur agnoscere et colere alium deum quam Dominum; per "gladium" significatur destructio veri per falsum, ac per "ignem" destructio boni per malum.

[31] Apud Lucam,

Dixit Dominus, quod venerit ignem mittere in terram, et quod vellet si jam accensus esset (12:49);

per quod significantur hostilitates et pugnae inter malum et bonum ac inter falsum et verum; nam antequam Dominus in mundum venit, fuerunt in ecclesia mere falsa et mala, proinde non pugna inter illa et bona ac vera; at postquam a Domino aperta fuerunt vera et bona, tunc primum existere potuerunt pugnae; et absque pugnis inter illa nulla reformatio: hoc itaque est quod intelligitur per quod "vellet ut jam ignis accensus esset." Quod is intellectus eorum verborum sit, patet a sequentibus ibi,

Quod venerit ad dandam divisionem; "erunt namque ex nunc quinque in domo una divisi;.... dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem" (vers. 51-53):

per "patrem contra filium" et per "filium contra patrem", intelligitur malum contra verum ac verum contra malum; et per "matrem contra filiam" et per "filiam contra matrem" intelligitur cupiditas falsi contra affectionem veri, ac vicissim; "in domo una" est apud unum hominem.

[32] Quoniam per "filios" in Verbo significantur vera ecclesiae, et per "filias" bona ejus, constare potest quid significatur per "comburere filios et filias" apud Jeremiam,

"Aedificarunt excelsa Tophethi in Valle [filii] Hinnomi, ad comburendum filios suos et filias suas" (7:31);

apud eundem,

"Audiri faciam contra Rabbath [filiorum] Ammonis clangorem belli, .... et filiae ejus igne comburentur" (49:2);

et apud Ezechielem,

"Quando tollitis dona vestis, cum traducitis filios vestros per ignem" (20:31):

per "comburere filios et filias igne" significatur per malas cupiditates seu per malos amores destruere vera et bona ecclesiae: sit quod tales abominationes fecerint, per illas usque significatur destructio veri et boni ecclesiae per foedas et abominandas concupiscentias, quas per falsa confirmaverunt.

[33] Ex his nunc constare potest quid significatur per "grandinem et ignem mixta sanguine, et missa in terram, unde tertia pars arborum combusta est, et omne gramen viride combustum est"; nempe, quod significetur influxus e caelo, et prima inde mutatio ante ultimum judicium: quid autem per "arborem" et per "gramen viride" significatur, in sequentibus dicetur. Simile etiam dictum est ubi agitur de plagis in Aegypto, quae praecesserunt ultimum exitium eorum, quod erat submersio in Mari Suph; nempe,

Quod plueret grando, in qua ambularet ignis, super terram Aegypti, qua percussa est herba agri, et confracta omnis arbor agri (Exodus 9:18-35).

[34] Quod similia ante "diem Jehovae", qui est ultimum judicium, exstitura sint, praedicitur etiam apud Prophetas:

- Apud Joelem,

"Dies Jehovae, .... dies tenebrarum et caliginis;.... ante eum comedet ignis, et post eum inflammabit flamma" (2 [1, 2,] 3);

apud eundem,

"Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi; sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (3, 4 [B.A. 2:30, 31]);

apud eundem,

"Ignis comedit habitacula deserti, et flamma inflammavit omnes arbores agri" (1:19, 20);

et apud Ezechielem,

"Dic silvae meridiei Ecce Ego incendens in te ignem, qui comedet in te omnem arborem viridem; non exstinguetur flamma flammae gravis; unde comburentur in ea omnes facies a meridie usque ad septentrionem" (21:2, 3 [B.A. 20:46, 47]):

per "silvam meridiei" significatur ecclesia quae in luce veri potest esse ex Verbo, nunc autem quae absque luce spirituali, in solis cognitionibus; per "arbores", quas comedet ignis, significantur cognitiones illae; quod malae cupiditates etiam illas omni vita spirituali deprivaturae sint, et quod non amplius aliquod verum in claro, nec in obscuro residuum foret, significatur per quod "comburentur omnes facies terrae a meridie ad septentrionem." Ex nota significatione "ignis" in utroque sensu, videri potest quid etiam in Verbo significatur per "incalescere", "inflammari", "ardescere", "effervescere", "exuri", "comburi", per "incalescentiam", "flammam", "ardorem", "ustionem", "incendium", "focum", "prunas", et plura.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 242

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

242. "Emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis." - Quod significet ut a Domino comparent sibi genuinum bonum ut recipere possint vera fidei, constat ex significatione "emere", quod sit comparare et appropriare sibi (de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426); ex significatione "auri explorati igne", quod sit bonum genuinum, ita bonum a Domino (de qua sequitur); et ex significatione "ut ditatus sis", quod sit ut recipere possit vera fidei.

Quod "ditatus fieri" id significet, est quia "divitiae" et "opes" significant cognitiones veri et boni, et "divites" illos qui in intelligentia per illas sunt, hic qui in fide per illas, quia hic de illis qui in doctrina de sola fide sunt, agitur. Inde patet quod per "emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis", significetur ut comparent sibi genuinum bonum a Domino, ut recipere possint vera fidei.

[2] Quomodo haec intelligenda sunt, primum dicetur. Quod non detur verum quod verum in se est nisi ex bono, ita nec fides quae fides nisi ex charitate, saepius prius dictum est: verum enim quod in se verum est, non datur nisi vita spiritualis ei insit; et tunc vita spiritualis ei inest dum formatur ex bono charitatis; nam verum est forma boni, et bonum est esse veri, ita quoque est vita ejus, et bonum non aliunde est quam a Domino; et cum bonum a Domino est, tum verum quod ex bono est spectat Dominum primario, et quoque proximum et ejus bonum; nam Dominus influit cum bono, et ex ea format verum, quod est verum fidei, ac facit ut visus spiritualis hominis spectet ad Ipsum et ad proximum. (Quod ita sit, Ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno 145, 251, quod nempe Dominus aspiciat angelos et homines in fronte, et hi Dominum per oculos, ex causa quia frons correspondet bono amoris, ac oculi intellectui inde illustrato, proinde veris quae fidei sunt; et quoque in eodem opere, n. 17, 123, 124, 142-144, 510, ostensum est quod in mundo spirituali omnes vertantur ad suos amores, et illi qui Dominum agnoverunt et in Ipsum crediderunt, vertantur ad Ipsum, et quod inde illis bonum, et per bonum illustratio quoad vera, ) Ex his constare potest quid genuinum bonum quod significatur per "aurum exploratum igne", quod nempe a Solo Domino.

[3] Quoniam in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui vivunt secundum doctrinam de sola fide, et quia illi qui se confirmaverunt in illa, qui in mundo inde docti vocati sunt, potuerunt connectere falsa veris, ac inducere apparentiam sicut vera esset doctrina, ideo datum est cum quibusdam ex illis in altera vita loqui; et quia illa quae tunc mutuo dicta sunt, possunt inservire illustrationi, velim ea afferre. Docti illi ex opinione in mundo putaverunt quod fides esset dabilis absque charitate, et quod homo justificetur per illam solam. Sermo eorum erat admodum ingeniosus, dicendo quod fides absque charitate dabilis sit, ex causa quia prior est, et per illam homo in bono est. "Quis", dixerunt, "non credere potest quod Deus sit? quod Verbum sit Divinum? et similia, quae nisi crederentur non possent recipi et cogitari ab homine." Concluserunt inde quod fides dabilis sit absque charitate quia praecedit seu prior est; et si dabilis, quod salvans sit, quia homo non potest bonum facere a se; quare nisi illa salvaret omnes perirent: absque fide nec daretur praesentia Dei apud illum; et si non praesentia Dei, regnaret malum et non alicui esset bonum. Haec dixerunt intelligi per justificationem per solam fidem. Sed ostensum illis est quod non fides esset nisi simul charitas; et quod dixerunt esse fidem, esse solum cognitiones, quae primae sunt cuivis homini, ut quod Deus sit, et quod Verbum sit Divinum, ac similia; et quod illae cognitiones non sint in homine, sed in introitu ad illum, qui est ejus memoria, priusquam sunt in ejus voluntate; et quantum in ejus voluntate sunt, tantum in ipso homine, nam voluntas est ipse homo; et quantum in voluntate sunt, tantum in ejus visu sunt, qui est fides. Ipsae cognitiones quae praecedunt, ac in visu naturali apparent sicut credi, non prius fiunt fidei; inde est quod visus cognitionum, qui putatur esse fidei, recedat ab homine successive prout is incipit male cogitare ex male velle, et quoque recedit ab illo post mortem cum homo fit spiritus, si non cognitiones irradicatae sunt vitae ejus, hoc est, voluntati aut amori ejus.

[4] Illustretur hoc per comparationem cum ventriculis qui apud aves et apud animalia terrae, qui vocantur ventriculi ruminatorii: in hos primum colligunt escas suas, et dein per gradus exsumunt illas, ac edunt, et sic nutriunt sanguinem; ita fiunt vitae eorum. Ventriculis illis correspondet memoria apud hominem; hac gaudet homo loco illorum, quia homo est spiritualis; in hanc primum colligit cibos spirituales, qui sunt cognitiones, et dein exsumit illas quasi ruminando, hoc est, cogitando et volendo, et appropriat sibi, et sic facit vitae suae. Ex hac comparatione, tametsi levi, constare potest quod cognitiones nisi implantentur vitae per cogitare et velle illas et inde facere illas, similes sint escis non comesis in ventriculis ruminatoriis, ubi vel putrescunt vel evomuntur. Praeterea circulus vitae hominis 1 est scire, intelligere, velle et facere; incohat enim vita spiritualis hominis a scire, dein continuatur in intelligere, postea in velle, et demum in facere. Unde quoque patet quod cognitiones sint modo in introitu ad vitam cum in memoria, et quod non plene in homine sint quam cum in factis, ac eo plenius in factis quo plenius in intellectu et voluntate.

[5] Porro ostensum est quod fides cognitionum, antequam fit fides vitae, sit fides historica; quae qualis sit notum est, quod nempe credatur ita esse quia alius dixerat: hoc antequam fit ipsius hominis est alienum seu alius hominis apud se; et quoque est talis fides historica qualis est fides rerum ignotarum; nam dicitur quod credenda sint tametsi non intelliguntur, immo quod non perscrutanda sint intellectu, cum tamen fides spiritualis talis est ut in illa ipsa vera videantur, et sic credantur. In caelo nemo credit aliquod verum nisi videat aut viderit illud; dicunt enim, "Quis potest credere quod ita sit nisi videat? forte potest esse falsum": et credere falsum non possunt alii quam mali, nam mali ex malo vident falsa, at boni ex bono vident vera; et quia bonum est a Domino, etiam visus veri ex bono est a Domino. Quod angeli videant vera, est quia lux caeli, in qua sunt, est Divinum Verum procedens a Domino; inde 2 omnibus apud quos illa lux est, etiam in mundo, est visus veri. (De Luce Caeli, et quod talis sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, 126-140.)

[6] Ostensum dein est quod charitas et fides unum agant, ac intrent simul apud hominem; ita quantum homo in charitate est tantum in fide sit, quoniam fides quoad essentiam est charitas, prorsus sicut verum quoad essentiam est bonum; bonum enim dum existit in specie seu in forma est verum: ita charitas est fides, nam bonum est charitatis et verum est fidei; unum etiam amat alterum et se conjungit alteri; quare non datur unum nisi simul alterum. Illustratum est hoc per hominis cogitationem quae ejus intellectus, et per affectionem quae ejus voluntatis: cogitare absque affectione est impossibile, ipsa enim essentia cogitationis est affectio seu amor; cogitare quidem potest homo omnia illa quae scit ex doctrina ecclesiae, sed ex affectione naturali, quae est affectio seu amor gloriae, famae, honoris, lucri; sed haec affectio non facit ut cogitatio sit spiritualis, verum erit charitas quae est ipsa affectio spiritualis: haec cum se conjungit cognitionibus, fit fides, et dein quantum homo in illa affectione est tantum videt cogitatione illa quae sunt fidei ejus, quae vocantur vera, et agnoscit illa, quia sunt ex ipso spiritu ejus, ita ex ipsa vita spirituali ejus. Hoc quoque est quod vocatur illustratio; inde est quod nemo illustrari possit ex Verbo nisi in affectione veri spirituali sit. Datur quidem simile illustrationi apud illos qui se confirmaverunt in talibus quae sunt doctrinae de sola fide et de justificatione per illam; sed illa illustratio est illustratio fatua, quoniam possunt falsa aeque ac vera confirmari, sicut omnes haereses tam quae regnant apud Judaeos quam quae apud Pontificios; etiam similis lux post confirmationes datur apud illos qui naturalistae vocantur, ac negant Deum et Divinum Verbi, et praeterea omnia ecclesiae; similiter apud illos qui confirmarunt apud se solam fidem et justificationem per illam. (Quod lux confirmationis sit lux naturalis, non spiritualis, dabilis etiam apud malos, videatur n. 8780.)

[7] Sed redeamus ad fidem quae quoad essentiam est charitas. Illa fides jugiter perficitur per talia quae confirmant, nam semper ex luce spirituali videntur vera plura, et haec omnia se conjungunt bono charitatis et id perficiunt; inde homini est intelligentia et sapientia, tandem angelica. Praeterea illi qui solum in cognitionibus fidei sunt, et non in vita secundum illas, credunt quod homo facile possit recipere fidem, si non in mundo usque in altera vita; dicentes secum, "Annon cum audio et video quod ita sit, possum credere?" Sed maxime falluntur, nam illi qui non fidem spiritualem receperunt in mundo, postea, si millies audiverint et viderint, nusquam possunt recipere; causa est quia fides illa non est in homine sed extra illum: quod ita sit manifeste constare potest ex eo, quod omnes qui e mundo veniunt primum recipiantur ab angelis et a bonis spiritibus, ac omni modo instruantur; immo etiam plura illis ostenduntur ad vivum et ad visum, sed usque non recipiunt; quare se ab illis abalienant, et accedunt ad illos qui in nulla fide sunt.

[8] Dictum etiam est illis quod si reciperetur fides per solum scire et cogitare, 3 ab omnibus aeque malis ac bonis reciperetur, et sic nemo damnaretur. Quod charitas, quae est affectio spiritualis, nusquam dabilis sit apud aliquem nisi sciat vera, exploret se secundum illa, recipiat illa, et novam vitam illis convenientem agat, videatur supra (n. 239). Inde sequitur quod vita fidei sit charitas, et quod nihil vitae insit fidei nisi quantum charitatis inest, et quoque quod quantum charitatis inest fidei, tantum ducatur a Domino; at quod quantum charitatis non inest tantum ducatur a semet; et qui ducitur a semet et non a Domino, non cogitare potest bonum, minus velle et facere bonum quod bonum in se est, nam ex proprio hominis non procedit nisi quam malum: cum enim cogitat bonum ac vult et facit bonum 4 ex proprio, est modo propter se, et propter mundum, quae sunt fines operum ejus, ac fines sunt amores qui ducunt illum: et homo a proprio suo non abduci seu elevari potest, nisi, quoad illa quae vitae sunt, spectet ad Dominum; per hunc visum conjungitur ille caelo, et inde a Domino datur ei affectio spiritualis. Cum haec et illa dicta sunt, datum est illis, cum quibus de hac re locutus sum, in luce spirituali esse; quae lux talis est, ut in illa videri possint vera tam clare sicut videntur objecta in mundo in luce ejus; et tunc illi qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam erant, non potuerunt non affirmare quod ita sit; sed ut primum lux ea illis adempta est, et remissi sunt in suam lucem, quae erat naturalis, non potuerunt videre aliter quam quod visus cognitionum esset fides salvans, et inde quod falsa, quae fecerunt fidei suae, essent vera. Falsa fiunt fidei quando mala sunt vitae.

[9] Sed redeamus ad explicationem verborum hujus loci, quae sunt, "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis"; per quae significatur ut comparent sibi a Domino genuinum bonum ut recipere possint vera. Et nunc ostendendum est quod "aurum" in Verbo significet bonum amoris. Hoc constare potest a sequentibus his locis:

– Apud Malachiam,

"Ecce Ego mittens angelum meum qui praeparabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus quem vos quaeritis, et Angelus foederis quem vos desideratis;...sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit eos sicut aurum et argentum, ut sint adferentes Jehovae mincham in justitia" (3:1-3);

haec de adventu Domini dicta sunt: dicitur quod Jehovah missurus "angelum qui parabit viam ante Ipsum", et per "angelum" intelligitur Johannes Baptista, ut notum est; per "ante Me", seu ante Jehovam, intelligitur Ipsum Divinum Domini; per "Templum" ad quod venturus, intelligitur Divinum Humanum Ipsius; quod illud etiam dicatur "Angelus foederis", est quia per Ipsum est conjunctio hominum angelorumque cum Ipso Divino, "foedus" enim est conjunctio: per "argentum" quod "sedebit conflans et purgans" intelligitur verum ex bono; per "filios Levi" intelliguntur omnes qui in bono charitatis sunt et inde in veris fidei; quapropter dicitur quod "defaecaturus eos sicut aurum et sicut argentum"; hoc dicitur quia "aurum" significat bonum, et "argentum" verum inde: per "adferre Jehovae mincham in justitia", intelligitur cultus Domini ex bono charitatis.

(Quod "Templum" significet Divinum Humanum Domini, videatur supra, n. 220(a); quod "foedus" significet conjunctionem, in Arcanis Caelestibus, n 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632; quod "argentum" significet verum ex bono, n. 1551, 1552, 2954, 5658; quod "mincha" significet bonum amoris et charitatis, n. 4581, 9992-9994, 10079, 10137:

quod "justitia" dicatur de bono, n. 2235, 9857.) Inde "adferre mincham in justitia" significat cultum ex bono amoris.

[10] Apud Sachariam,

"Duae partes in universa terra exscindentur, exspirabunt, tertia autem relinquetur in ea; ducam tamen tertiam per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, et explorabo eos juxta explorare aurum" (13:8, 9);

per "universam terram" non intelligitur universa terra, sed universa ecclesia; per "tertiam partem" nec intelligitur tertia pars, sed aliqui ibi; "ducere illam per ignem, et conflare juxta conflare argentum, et explorare juxta explorare aurum", significat purificare eos a falsis et malis ut implantetur bonum et verum.

(Quod "terra" in Verbo sit ecclesia, videatur n. 662, 1066, 5 1068, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 6516, 9325, 9643; quod "tertia purs" significet aliquos, n. 2788.) Sunt in locis allatis comparationes argenti et auri cum vero et bono, sed in Verbo omnia quae inserviunt comparationibus etiam correspondent et inde significant (videatur n. 3579, 8989). Quia "aurum exploratum igne" significat bonum amoris purificatum a malis, ideo mandatum erat

Quod aurum et argentum captum a Midianitis traduceretur per ignem et sic purificaretur (Numeri 31:22, 23).

[11] Quod "aurum" significet bonum amoris et charitatis, constat amplius a sequentibus:

– Apud Hoscheam,

"Deseruit Israel bonum, hostis persequitur eum, .... argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola" (8:3, 4);

quod "argentum suum et aurum suum sibi fecerint idola", significet quod verum et bonum verterint in falsa et mala, patet ex eo quia dicitur, "Deseruit Israel bonum, et hostis persequitur eum"; "hostis" est falsum ex malo, et malum ex falso.

[12] Apud Joelem,

"Quid vobis Mecum, Tyre et Zidon?.... Argentum meum et aurum meum sumpsistis, et desiderabilia bonorum intulistis in templa vestra, et filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeretis a terminis eorum" (4 [B.A. 3:4-6) 4, 5 [, 6]);

per "Tyrum et Zidonem" intelliguntur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt; hic illi qui perverterunt illas, et applicuerunt ad falsa et ad mala falsi; hoc significatur per quod "argentum meum et aurum meum sumpsistis, et desiderabilia bonorum intulistis in templa vestra": "argentum" significat verum, "aurum" bonum, et "desiderabilia bonorum" significant vera et bona derivata, quae sunt cognitiones ex Verbi sensu litterae; "inferre in templa sua" significat vertere in cultum profanum; per quod "filios Jehudae et filios Hierosolymae vendiderint filiis Graecorum", intelligitur quod omnia vera boni transmutaverint in falsa mali; per "longe removere eos a terminis eorum", intelligitur procul ab ipsis veris. (Quod per "Tyrum et Zidonem" intelligantur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt, videatur n. 1201; quod per "filios Jehudae et filios Hierosolymae" intelligantur omnia vera boni, est quia per "filios" significantur vera, n. 1729, 6 1733, 2159, 7 2623, 2803, 2813, 8 3373, 3704, 7499, 8897, 9807; per "Jehudam" ecclesia caelestis, n. 3654, 6364; per "Hierosolymam" ecclesia ubi genuina doctrina, n. 3654, 9166; quod per "filios Graecorum" intelligantur falsa, est quia "Graeci" significant gentes quae in falsis, videatur (supra, ) n. 50.)

[13] Apud Ezechielem,

"Negotiatores Schebae et Raamae, .... per primarium omnis aromatis et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt negotiationes tuas" (27:22);

et apud eundem,

"In sapientia et intelligentia tua feceras tibi opes, et feceras aurum et argentum in thesauris tuis:.... in Eden horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, .... et aurum" (28:4, 13);

agitur in binis illis locis etiam de Tyro, per quam, ut supra dictum est, intelliguntur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt. (Per "negotiationes ejus" intelliguntur ipsae illae cognitiones; per "Schabam et Raamam" quoque intelliguntur illi qui in cognitionibus illis sunt, n. 1171, 3240; per "aromata" significantur vera quae grata quia ex bono, n. 4748, 5621, 9474, 9475, 10199, 10254; per "lapides pretiosos" significantur vera quae pulchra quia ex bono, n. 9863, 9865, 9868, 9873, 9905; quod per "hortum Eden" significetur intelligentia et sapientia inde, n. 100, 108, 1588, 2702, 3220.) Quia nunc per illa significantur cognitiones veri et boni, ac per "aurum et argentum" ipsa bona et vera, et quia per illa comparatur omnis intelligentia et sapientia, ideo dicitur, "In intelligentia et sapientia tua feceras...aurum et argentum in thesauris tuis."

[14] In Threnis,

"Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est obryzum optimum, effusi sunt lapides sanctitatis in capite omnium platearum: filii Zionis.... aestimati pares auro puro, quomodo reputati sunt in utres testae, opus manuum figuli" (4:1, 2);

agitur ibi de vastatione ecclesiae; "aurum" quod obscuratum et "obryzum optimum" quod mutatum, significant bona ecclesiae; "lapides sanctitatis" qui effusi in capite omnium platearum, significant vera inde quod falsificata; "filii Zionis" qui aestimati prae auro puro, significant vera ecclesiae prioris; "utres testae opus manuum figuli", significant mala vitae ex falsis doctrinae quae ex propria intelligentia.

[15] Apud Ezechielem,

"Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum;.... sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum;.... et accepisti vasa ornatus tui ex auro meo et ex argento meo quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines cum quibus scortareris" (16:11, 13, 17, 18);

agitur ibi de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam (ut supra); "ornatus" quo ornata est, significat in genere omnia vera ex bono et inde intelligentiam (n. 10536, 10540); "armillae super manus" significant in specie vera ex bono (n. 3103, 3105); "torques super guttur" significat conjunctionem verorum et bonorum interiorum cum exterioribus, seu spiritualium cum naturalibus (n. 5320); "byssus" significat verum genuinum, et "sericum" idem splendens ex interiori bono (n. 5319, 9469); "acupictum" significat scientificum quod naturalis hominis (n. 9688); "imagines" cum quibus scortaretur, sunt fallaciae sensuum, quae apparent illis qui in falsis sunt ut vera; "scortari" cum illis est per illas falsa concludere (quod "scortari" significet imbuere falsa, videatur supra, n. 141): ex his patet quod per illa in eo capite describatur ecclesia qualis fuerat cum primum instaurata a Domino, et qualis postea facta est.

[16] Apud Esaiam,

"Ecce Ego excitans contra eos Medum, qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur, quorum arcus juvenes allident, .... filiis non parcet oculus eorum" (13:17, 18);

per "Medum" intelliguntur qui contra ecclesiae vera et bona sunt; quare dicitur de illis, "qui argentum non aestimabunt nec auro delectabuntur" ("argentum" est verum ecclesiae, et "aurum" est bonum ejus); "arcus" eorum significant doctrinalia falsi pugnantis contra vera et bona (n. 2686, 2709); "juvenes" quos allident, significant intelligentes ex veris (n. 7668); "filii" quibus non parcent, significant ipsa vera.

[17] Apud eundem,

"Turma camelorum obtegent te, .... omnes e Scheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt:.... Mihi insulae confident, navesque Tharschisch ad adducendum filios tuos e longinquo; argentum eorum et aurum eorum cum illis" (60:6, 9);

agitur ibi de adventu Domini, et per "turmam camelorum" intelliguntur omnes qui in cognitionibus veri et boni sunt (n. 3048, 3071, 3143, 3145); per "Schebam" e qua venient, intelliguntur ubi ipsae illae cognitiones (n. 1171, 3240); per "aurum et thus" quae portabunt, intelliguntur bona ac vera ex bono quae inde grata, per "aurum" bona et per "thus" illa vera (n. 9993, 10177, 10296); per "insulas" quae "confident" intelliguntur gentes quae in cultu Divino sunt sed remotiore a veris ecclesiae (n. AC 1158); per "naves Tharschish" intelliguntur cognitiones communes veri et boni quibus insunt plures in particulari (n. 1977, 6385); per "filios quos adducent e longinquo" intelliguntur vera remotiora, "filii" sunt vera (ut supra), "e longinquo" sunt quae remotiora (n. 1613, 9487); per "argentum eorum et aurum eorum cum illis", significantur cognitiones veri et boni apud illos.

(e.) Simile significatur per

Quod sapientes qui Venerunt ab oriente ad locum ubi Christus natus, obtulerint dona, aurum, thus et myrrham (Matthaeus 2:11);

obtulerunt illa quia significabant bona et vera interiora et exteriora, quae sunt munera Deo grata.

[18] Apud Davidem,

"Incurvabunt se Illi omnes reges, et omnes gentes servient Illi:.... animas pauperum servabit;.... et vivent et dabit illis ex auro Schebae" ( 9 Psalm. 72:11, 13, 15);

etiam ibi agitur de adventu Domini; per "reges" qui incurvabunt se Ipsi, et per "gentes" quae servient Ipsi, intelliguntur omnes qui in veris sunt ex bono; (quod per "reges" illi qui in veris, videatur supra, n. 31, et quod per "gentes" illi qui in bonis, etiam supra, n. 175(a);) per "pauperes" quos servabit, intelliguntur illi qui non in cognitionibus veri et boni sunt, sed usque desiderant illas (etiam supra, n. 238); per "aurum Schebae" de quo illis dabit, intelligitur bonum amoris in quod Dominus ducet illos per cognitiones (quid "Scheba", videatur mox supra).

[19] Apud Haggaeum,

"Excitabo omnes gentes, ut veniant electio omnium gentium, et impleam Domum hanc gloria:.... Mihi argentum et aurum;.... major erit gloria Domus hujus posterioris quam prioris" (2:7-9);

etiam haec de adventu Domini; per "gentes" intelliguntur qui in bono sunt et inde veris; per "Domum" intelligitur ecclesia (n. 3720); per "gloriam" qua implebitur, intelligitur Divinum Verum (n. 4809, 10 5922, 8267, 8427, 9429); per "argentum et aurum" quod "Mihi", intelligitur verum et bonum quod a solo Domino.

[20] Apud Sachariam,

"Colligentur opes omnium gentium circumcirca, aurum, argentum et vestes multa copia" (14:14);

per "opes omnium gentium" intelliguntur cognitiones ubicunque sunt, etiam apud malos; per "aurum, argentum et vestes multa copia", intelliguntur bona et vera spiritualia et naturalia. Simile significatum est per

Aurum, argentum et vestes, quae filii Israelis mutuo petierunt ab Aegyptiis, quum ab illis discesserunt (Exodus 3:22; 11:2, 3; cap. 12:35-36 11 );

cur ita factum est, et quid involvit, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 6914, 6917), quod nempe ut repraesentaretur quod malis auferrentur quae habent et darentur bonis (Secundum Domini verba apud Matthaeum, cap. 25:28, 29; et apud Lucam cap. 19:24, 26); et quod facerent sibi amicos ex injusto mammone (Secundum Domini verba apud Lucam cap. 16:9); per "injustum mammona" intelliguntur cognitiones veri et boni apud illos qui non juste illas possident, qui sunt qui non applicant illas vitae.

[21] Apud Davidem,

"Filiae regum inter pretiosas tuas, 12 consistit Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris:.... tota gloriosa filia Regis intus, de implexis auri vestis ejus" (Psalmuss 45:10, 14 [B.A. 9, 13]);

agitur ibi de Domino, et per "filiam Regis" intelligitur ecclesia quae in affectione veri, quae describitur per quod "filiae regum inter pretiosas Ejus", per quas intelliguntur ipsae affectiones veri; per quod "consistat Regina ad dextram Ejus in auro optimo Ophiris", intelligitur regnum caeleste Domini quod in bono amoris est; per quod "de implexis auri vestis ejus", intelligitur quod vera sint ex bono.

[22] Apud Matthaeum,

Jesus dixit discipulis quos emisit ad evangelizandum, quod non possiderent aurum nec argentum nec aes in zonis suis (10:9);

per hoc repraesentatum est quod nihil boni et veri ex se haberent, sed ex solo Domino, et quod gratis omnia donarentur. Quia "aurum" significabat bonum amoris, ideo

Mensa super qua ponebantur panes facierum, obducta erat auro (Exodus 25:23, 24);

Similiter altare suffitus, quod inde vocabatur altare aureum (Exodus 30:3);

Ac ideo candelabrum factum est ex puro auro (Exodus 25:31, 38);

Quod etiam cherubi (Exodus 25:18);

Et ideo arca obducta erat intra et extra auro (Exodus 25:11);

similiter plura in Templo Hierosolymae; Tentorium enim ubi arca, cherubi, mensa super qua panes facierum, altare suffitus, et candelabrum, repraesentabat caelum; pariter Templum; et inde "aurum" ibi significabat bonum amoris, et "argentum" verum ex bono.

[23] Quia sanctissimum caeli repraesentabatur per aururn in Templo, ideo

Cum Belschazar biberet vinum ex vasis auri eductis ex Templo illo, et simul laudaret deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, scriptum apparebat in pariete, Numeratus, Appensus, Divisus, et ille ea nocte occisus est (Daniel 5:2, seq.);

significabatur enim per id profanatio boni. Praeterea per "aurum" in opposito sensu in Verbo significatur malum amoris sui, et per "argentum" falsum inde: ut apud Mosen,

Argentum et aurum gentium non concupiscent, quia abominationes, nec inducent in domum suam, sed devovebuntur quia abominanda et detestanda (Deuteronomius 7:25, 26);

sed de hac significatione "auri" et "argenti" dicetur infra.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232