Bible

 

Leviticus 23

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.

3 Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.

4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.

5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :

6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.

7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,

8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.

9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem :

11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.

12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.

13 Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.

14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.

15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,

16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino

17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.

18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.

19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.

20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.

21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.

22 Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

24 Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :

25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.

28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.

29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :

30 et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.

31 Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.

32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.

33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

34 Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.

35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.

36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo.

37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :

38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.

39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.

40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.

41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,

42 et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,

43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9296

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9296. ‘Et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro’: quod significet cultum ex grato animo ob implantationem boni inde, ita ob regenerationem et plenariam liberationem a damnatione, constat ex significatione ‘festi’ quod sit cultus Domini et gratiarum actio, de qua supra n. 9286, 9287, 9294, ita cultus ex grato animo; ex significatione ‘collectionis’ cum de implantatione veri in bono dicitur, quod sit ipsa implantatio boni; ex significatione ‘exitus anni’ quod sit finis operum; et ex significatione 'in colligendo te opera tua ex agro quod sit fruitio et usus omnium quae implantata sunt bono; per ‘opera’ enim significantur non solum ea quae agri 1 sunt sed etiam quae vineae et oliveti, ita quae fructus terrae, ut 2 patet a descriptione hujus festi 3 apud Moschen, Festum tabernaculorum facies tibi septem diebus, cum collegeris de area tua et de torculari tuo; et benedicet tibi Jehovah Deus tuus in omni proventu tuo, et in omni opere manuum tuarum, Deut. 16:13, 15: et alibi, In quintodecimo die mensis septimi, cum collegeritis fructum terrae, feriabimini festum Jehovae septem dies, Lev. 23:39.

[2] Quia per hoc festum significatur cultus Domini ex grato animo propter implantationem boni, et sic propter plenariam liberationem a damnatione, primum hic explicabitur quid sit implantatio boni: prius passim ostensum est quod homini sint binae facultates vitae, nempe intellectus et voluntas, et quod intellectus dicatus sit receptioni veri ac voluntas dicata receptioni boni; sunt enim bina ad quae omnia 4 in universo tam caelo quam mundo 5 se referunt, nempe verum et bonum 6 ; inde etiam patet quod bina illa faciant vitam hominis, et quod vitam ejus novam verum fidei et bonum 7 charitatis, et quod nisi utrumque implantatum fuerit 8 homini, non ei vita nova sit; quomodo verum quod fidei inseminatur et implantatur homini, notum est in Ecclesia, sed nondum bene quomodo bonum quod charitatis; homo cum infans est, recipit tunc 9 bonum a Domino, quod bonum est bonum innocentiae quale est infantibus; hoc bonum facit initiamentum novae voluntatis apud hominem, et crescit succedente aetate secundum vitam innocentiae cum sodalibus, ac secundum vitam probitatis et oboedientiae erga parentes et magistros, sed plus apud illos qui postea se regenerari patiuntur; hoc praevidet Dominus et secundum statum vitae sequentis providet, nam Dominus in omni praesenti praevidet malum et providet bonum, et hoc a primo stamine vitae usque 10 in aeternum; postea cum homo adolescit ac incipit cogitare ex se, quantum tunc aufertur a jucundis amorum sui ac mundi, tantum novum illud voluntarium seu initiamentum novae voluntatis clauditur, et quantum non ab illis jucundis aufertur, tantum illud aperitur et quoque perficitur.

[3] Sed quomodo id perficitur per implantationem veri, nunc dicetur: novum illud voluntarium, quod est ex bono innocentiae, est habitaculum per quod Dominus intrat apud hominem, et excitat hominem ad velle bonum, et ex velle facere bonum; is influxus tantum operatur apud hominem quantum is desistit a malis; inde ei facultas sciendi, appercipiendi, reflectendi, ac intelligendi vera et bona moralia et civilia secundum jucundum usus; postea influit Dominus per bonum illud in vera doctrinae Ecclesiae quae apud hominem, et ex memoria evocat talia quae inserviunt usui vitae, et haec implantat bono ac perficit illud; inde est quod bonum apud hominem prorsus sit secundum usum vitae; si usus vitae pro proximo est, hoc est, pro bono concivis, patriae, Ecclesiae, caeli, ac pro Domino, tunc bonum illud est bonum charitatis, at si usus vitae est solum pro se et pro mundo, tunc clauditur id initiamentum novae voluntatis, ac infra illud formatur voluntarium ex malis amorum sui et mundi, ac inde intellectuale a falsis; hoc voluntarium est clausum supra et apertum infra, hoc est, clausum ad caelum et apertum ad mundum; ex his patet quomodo vera implantantur bono et formant illud; tum quoque quod homo cum in bono est, sit in caelo apud Dominum, nam, ut supra dictum est, nova voluntas, ubi bonum charitatis, est habitaculum Domini, proinde caelum apud hominem; et novum intellectuale inde est quasi tabernaculum per quod introitus et exitus.

[4] Talia in communi et in particulari repraesentata sunt per hoc festum, quod festum collectionis fructuum terrae, et festum tabernaculorum dictum 11 est; quod ita sit, patet ex institutione hujus festi, de qua ita apud Moschen, In quintodecimo die mensis septimi, cum collegeritis 12 fructum terrae, feriabimini festum Jehovae septem dies; in die primo sabbatum, et in die octavo sabbatum; et accipietis vobis in die primo fructum arboris honoris, spathas palmarum, et ramum arboris densae, et salices torrentis, et laetemini coram Jehovah Deo vestro septem dies; in tabernaculis habitabitis septem dies; omnis indigena Israelis habitabunt in tabernaculis; ut sciant generationes vestrae quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israelis, cum eduxero eos e terra Aegypti, Lev. 23:39-44: et alibi, Festum tabernaculorum facies tibi septem dies, cum collegeris de area tua et de torculari tuo; laeteris in festo illo, tu, filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla tua, et Levita, et peregrinus, et orphanus, et vidua, qui in portis tuis; et omnino laetus eris, Deut. 16:13-15 13 ;

[5] quod status boni implantati per verum a Domino, ita status caeli apud hominem, per hoc festum repraesentatus sit 14 , patet a sensu interno omnium quae ibi memorantur; in eo enim sensu per diem 15 quintum decimum mensis septimi significatur finis status prioris, et principium status novi; quod 16 quintum decimum id sit, videatur n. 8400, et quoque septimum, n. 728, 6508, 8976, 9228; per fructum terrae qui tunc collectus significatur bonum charitatis, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847, 3146, 17 7690, 7692; simile 18 et collectionem ex area et 19 torculari, frumentum enim quod est areae est bonum veri, n. 5295, 5410, vinum quod torcularis est verum ex bono, n. 6377, et oleum quod etiam est torcularis est bonum ex quo verum 20 , n. 886, 3728, 4582, 21 4638; per sabbatum primo die et per sabbatum octavo die significatur conjunctio veri cum bono, et reciproce boni cum vero; quod sabbatum sit conjunctio veri et boni 22 , n. 8495, 8510, 8890, 8893, 9274; quod octavus dies etiam dictus sit sabbatum, est quia per octavum significabatur principium novi status, n. 2044, 8400 fin. ;

[6] per fructum arboris honoris, quem die primo acciperent, significabatur 23 festivitas et gaudium propter bonum implantatum, quapropter sequitur ut laetemini coram Jehovah, per spathas palmarum vera interna 24 illius boni, n. 8369, per ramum arboris densae seu implexae vera boni exteriora 25 seu scientifica, n. 2831, 8133, et per salices 26 torrentis vera 27 adhuc exteriora, quae sensualium corporis, per tabernacula in quibus septem dies habitarent significatur sanctum amoris a Domino 28 , et reciproce in Dominum, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 3391, 4391, 4599, et quod sit sanctum unionis, n. 8666; per indigenam Israelis significantur qui in bono charitatis, ita quoque abstracte bonum illud, n. 3654, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 6426, 29 7957; per laetitiam omnium tunc significabatur gaudium quale illis qui in bono 30 a Domino, ita quale illis qui in caelo, nam qui in bono charitatis est a Domino, is in caelo est apud Dominum; haec sunt propter quae illud festum.

Poznámky pod čarou:

1. quae messis

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript inserts alibi.

4. The Manuscript inserts et singula.

5. tam mundo quam coelo

6. The Manuscript places this before ad quae.

7. quod fidei erit, et bonum quod

8. sit

9. primo

10. hominis

11. vocatum

12. colligeritis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. fuerit

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. similiter

19. The Manuscript inserts ex.

20. pariter vinum et oleum quae torcularis; vinum est verum ex bono, Arcana Coelestia 6377, et oleum bonum ex quo verum

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. boni et veri conjunctio

23. significatur

24. The Manuscript places this after boni, .

25. externa, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The Manuscript inserts boni.

28. Domini

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.