Bible

 

Leviticus 23

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.

3 Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.

4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.

5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :

6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.

7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,

8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.

9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem :

11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.

12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.

13 Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.

14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.

15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,

16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino

17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.

18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.

19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.

20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.

21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.

22 Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

24 Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :

25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.

28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.

29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :

30 et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.

31 Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.

32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.

33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

34 Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.

35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.

36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo.

37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :

38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.

39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.

40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.

41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,

42 et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,

43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10132

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10132. ‘Agnos filios anni in diem’: quod significet bonum innocentiae in omni statu, constat ex significatione ‘agnorum’ quod sint bonum innocentiae, de qua sequitur, ex significatione 'filiorum ‘anni’ quod sit quale infantiae, cui tamen vera implantata sunt, de qua etiam sequitur, et ex significatione ‘in diem’ quod sit in omni statu, nam per ‘diem’ significatur status, et per mane diei 1 ac per vesperam ejus, in quibus fiebant holocausta ex agnis, significatur omnis status; quod ‘dies’ sit status, videatur n. 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 7680, et quod vices statuum 2 se habeant sicut vices diei quoad mane, meridiem, vesperam, noctem, et iterum mane, n. 5672, 5962, 6110, 8426.

[2] Quod ‘agni’ sint bonum innocentiae, constat ex locis in Verbo ubi agni nominantur, ut apud Esaiam,

Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis, et saginatum una; et puer parvus ducet ea; ludet lactens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; non corrumpent se in toto monte sanctitatis Meae. Et fiet in die illo, radicem 3 Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent; et erit quies Ipsius gloria, 11:6, 8-10; describitur hic status pacis et innocentiae in caelis et in Ecclesia postquam Dominus in mundum venit; et quia status pacis et innocentiae describitur, memorantur agnus, haedus, et vitulus, tum puer parvus, lactens, et ablactatus, et per omnes illos 4 significatur bonum innocentiae, bonum innocentiae intimum per ‘agnum’, bonum innocentiae interius per ‘haedum’, et bonum innocentiae exterius per ‘vitulum’; similiter per ‘puerum’, ‘lactentem’, et ‘ablactatum’; ‘mons sanctitatis’ est caelum et Ecclesia ubi bonum innocentiae, ‘gentes’ sunt qui in illo bono sunt, ‘radix 5 Jischaji’ est Dominus a Quo id bonum; 6 bonum amoris ab Ipso in Ipsum, quod etiam bonum caeleste vocatur, est bonum innocentiae;

[3] quod ‘agnus’ sit bonum innocentiae in genere, ac in specie bonum innocentiae intimum, constat ex eo quod primo loco 7 8 nominetur, tum ex eo 9 quod Ipse Dominus dicatur Agnus, videbitur in 10 sequentibus; quod ‘haedus’ sit bonum innocentiae interius, videatur n. 3519, 4871, quod ‘vitulus’ seu juvencus sit bonum innocentiae exterius, n. 430, 9391, quod ‘puer’ sit innocentia, n. 5236, similiter 11 ‘lactens’, ‘ablactatus’, seu infans 12 n. 430, 2280, 3183, 3494, 5608, mons sanctitatis' quod sit ubi bonum amoris in Dominum, n. 6435, 8758, quod ‘gentes’ sint qui in illo bono, n. 1416, 6005;

[4] quod bonum amoris in Dominum, quod bonum caeleste vocatur, sit bonum innocentiae, constat ex illis qui in caelo intimo sunt, qui quia in illo bono sunt, apparent 13 nudi et sicut infantes, ex causa quia nuditas est innocentia, pariter infantia, videantur citata n. 9277, et n. 3887, 9680. Dicitur quod commorabitur lupus cum agno, quia per ‘lupum’ significantur qui contra innocentiam, ut quoque apud eundem,

Lupus et agnus pascent simul, non malum facient, nec perdent in toto monte sanctitatis Meae, 65:25:

et apud Lucam, Dixit Jesus ad discipulos quos emisit, Ecce mitto vos sicut agnos in medium luporum, 10:3.

[5] Quoniam Dominus cum in mundo quoad Humanum Suum fuit ipsa Innocentia, et quoniam inde omne innocentiae ab Ipso procedit ideo Dominus dicitur Agnus, et Agnus Dei, ut apud Esaiam,

Mittite 14 Agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem filiae zionis, 16:1:

apud eundem,

Exactionem sustinuit et afflictus est, non tamen aperuit os Suum; sicut agnus ad mactationem ducitur, 53:7:

apud Johannem, Vidit Johannes Baptista Jesum venientem, dixit, Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi, 1:29, 36: in Apocalypsi, Agnus qui in medio throni pascet eos, ac deducet eos ad vive fontes aquarum, 7:17: et alibi, Hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno, 14:4;

praeter 15 pluries alibi in Apocalypsi, ut 5:6, 8, 12, 13, 6:1, 16, 7:9, 10, 14, 12:11, 13:8, 14:1, 15:3, 17:14, 19:7, 9, 21:9, 14, 16 22, 23, 27, 22:1, 3.

[6] Quia agni sunt qui in innocentia, ideo Dominus dixit ad Petrum, primum, Pasce agnos Meos, et postea, Pasce oves Meas, et adhuc, Pasce oves Meas, Joh. 21:15-17;

‘agni’ 17 ibi sunt qui in bono amoris in Dominum, nam hi in bono innocentiae prae reliquis sunt, ‘oves’ autem 18 qui in bono charitatis erga proximum, et qui in bono fidei.

[7] Simile per ‘agnos’ significatur apud Esaiam,

Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et bracchium ipsius dominatur Ipsi; sicut pastor gregem Suum pascet, in bracchium Suum colliget agnos, in gremio Suo portabit, lactentes leniter ducet, 40:10, 11;

quod haec de Domino dicta sint 19 , patet; quia per agnos intelliguntur qui in amore in Ipsum, ita in bono innocentiae, ideo dicitur quod ‘illos colliget in bracchium Suum et portabit in gremio’, sunt enim conjuncti Domino per amorem, et amor est conjunctio spiritualis, et ideo quoque additur quod ‘lactentes leniter ducet’, ‘lactentes’ enim et infantes sunt qui in bono innocentiae, n. 430, 2280, 3183, 3494.

[8] Ex his nunc constare potest quid significant holocausta et sacrificia ex agnis, et cur illa quolibet die fierent, quolibet sabbato, quolibet novilunio, et quolibet festo, [et] in festo Paschatis singulis diebus; et cur ad 20 festum Paschatis agnus, qui dicebatur agnus Paschalis, comederetur; de quo ita apud Moschen, Mensis hic vobis caput mensium, primus hic vobis respectu mensium anni; sumetis pecudem masculum de agnis vel de haedis; ac sument de sanguine, et dabunt super postes, et super superliminare, et super domus in quibus comedent eam; non comedent de ea crudum aut coctum in aquis, sed assum igne, Exod. 12:1 21 seqq. ;

per festum Paschatis significabatur 22 liberatio eorum qui recipiunt Dominum amore et fide, a damnatione, n. 9286, 9287-9292, ita qui in bono innocentiae sunt, nam bonum innocentiae est intimum amoris et fidei, et est anima illorum; quapropter dicitur quod sanguinem ejus darent super postes, superliminare, et domus, nam ubi bonum innocentiae est, illuc 23 infernum 24 intrare non potest; quod comederent assum igne, erat causa quia per id significabatur bonum amoris caelestis, quod est bonum amoris in Dominum a Domino.

[9] Quia agnus innocentiam significabat, ideo cum impleti fuerunt dies post partum, offerebatur agnus filius anni in holocaustum, ac filius columbae aut turtur in sacrificium, Lev. 12:6;

per filium columbae et per turturem similiter significabatur 25 innocentia, ac per agnum per partum in sensu spirituali significatur partus Ecclesiae, qui est boni amoris, non enim 26 alius partus in caelo intelligitur; et per holocaustum et sacrificium 27 ex illis significatur purificatio a malis per bonum innocentiae; nam hoc bonum est in quod Divinum influit ac per quod purificat.

[10] Quod qui peccaverit per errorem, offerret agnum aut capellam caprarum, aut duos turtures, aut duos filios columbarum, in reatum, Lev. 5:1-13, erat causa quia ‘peccatum per errorem’ est peccatum ex ignorantia, et si in ignorantia est innocentia, fit purificatio. De Naziraeo etiam dicitur quod cum implevit naziraeatum suum, offerret agnum filium anni in holocaustum, et agnam filiam anni in sacrificium peccati, et arietem unum in sacrificium eucharisticum tum calathum azymorum placentas mixtas oleo, et lagana azymorum uncta oleo, Num. 6:13-15;

per illa omnia, nempe per agnum, agnam, arietem, panes azymos, placentas, lagana, et oleum, significantur caelestia, hoc est, quae amoris sunt in Dominum a Domino; quod illa a Naziraeo post impletionem dierum naziraeatus sacrificarentur, erat causa quia Naziraeus repraesentabat caelestem hominem, seu 28 Dominum quoad Divinum Caeleste, n. 3301; Divinum Caeleste est Divinum Domini in caelo intimo, et hoc Divinum est innocentia.

[11] Ex his constare potest quod per ‘agnum’ significetur bonum innocentiae, nam per omnes bestias quae sacrificabantur, aliquid Ecclesiae significatum est; quod apprime constare potest ex eo quod Ipse Dominus dicatur Agnus, ut constat ex locis supra citatis; et quoque quod illi dicantur 29 ‘agni’ qui Dominum amant, ut apud Esai. 40:10, 11;

et apud Johannem 21:15;

et quod etiam homines probi dicantur ‘oves’, Matth. 15:21-29, 25:31-41, 30 26:31; Joh. 10:7-16, 26-31, 21:16, 17, et alibi; ac homines mali ‘hirci’, Matth. 25:32 31 ; Sach. 10:3; Dan. 8:5-11, 25; quod omnes bestiae utiles ac mites significent affectiones et inclinationes bonas, at inutiles et immites affectiones et inclinationes malas, videantur citata n. 9280. Bonum innocentiae significatur non modo per ‘agnum’ sed etiam per ‘arietem’ et per ‘juvencum’, sed cum differentia quod per ‘agnum’ significetur bonum innocentiae intimum, per ‘arietem’ bonum innocentiae interius seu medium, ac per ‘juvencum’ bonum innocentiae externum;

[12] est enim apud hominem externum, internum, et intimum in unoquovis erit bonum innocentiae, ut homo regeneratus sit, nam bonum innocentiae est ipsa essentia omnis boni; quia hi tres gradus innocentiae significantur per juvencum, arietem, et agnum, ideo illi tres offerebantur in sacrificium et in holocaustum quando repraesentabatur purificatio per id bonum, quod factum in singulis noviluniis, in festis, die primitiarum, cum inaugurabatur altare, ut patet in Num. 7:15, 21, 27, 33 32 seq. , 28:1-fin. , et 29:1-fin. ; quod ‘juvencus’ sit bonum innocentiae externum, videatur n. 9391, 9990, quod ‘aries’ sit bonum innocentiae internum, n. 10042. Quid innocentia, et qualis illa apud infantes, qualis apud simplices qui in ignorantia, et qualis apud sapientes, videantur citata n. 10021 fin.

[13] Quod dicatur quod agnus qui offerretur in holocaustum, esset filius anni, significabat quod tunc esset agnus, cum enim excedebat annum, erat ovis; et quia agnus erat sicut infans ovis, per illum significabatur tale bonum quod infantiae est, quod est bonum innocentiae; inde quoque erat quod agni 33 offerrentur in holocaustum in primo mense anni, quando Pascha, Exod. 12:2 seq. ; Num. 28:16, 19; 34 in die primitiarum, Num. 28:26, 27; 35 in die quo motitabant manipulum, Lev. 23:11, 12, nam per primum mensem anni, perque diem primitiarum, et per diem motitationis manipuli, etiam status infantiae, ita status innocentiae, significabatur.

Poznámky pod čarou:

1. ejus

2. The Manuscript places this after habeant.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. omnia illa

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts nam.

7. The Manuscript inserts hic.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et

10. ut constabit a

11. quod

12. The Manuscript inserts sit innocentia.

13. The Manuscript inserts et.

14. Mitte, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. etiam

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. enim

18. The Manuscript inserts sun.

19. dicantur

20. ante

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. significatur

23. ibi

24. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

25. significatur

26. quia non

27. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

28. ita

29. illi dicuntur

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

35. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.