Bible

 

Leviticus 21:19

Studie

       

19 si fracto pede, si manu,

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 863

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

863. "Virgines enim sunt." Quod significet ex eo quod in affectione veri propter verum sint, constat ex significatione "virginum", quod sint affectiones veri, quae affectiones veri spirituales vocantur: dantur enim affectiones veri naturales, et paene apud omnes, imprimis dum pueri et adolescentes sunt; sed affectiones veri naturales pro fine habent remunerationem, primum famam, postea honores et lucra: at hae affectiones hic non intelliguntur per "virgines", sed affectiones veri spirituales, quae sunt quae pro fine habent vitam aeternam, ac usus illius vitae. Illi qui in iis affectionibus sunt, amant vera quia vera sunt, ita abstracte a gloria mundi, honoribus et lucris; et qui vera abstracte a talibus amant, illi amant Dominum; nam Dominus apud hominem est in veris quae ex bono sunt; id enim quod procedit a Domino ut sole, est Divinum Verum, ac Dominus est id quod procedit ab Ipso; quare qui recipit verum quia est verum ex amore spirituali, is recipit Dominum: inde est quod de illis dicatur, "Hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit." Illi etiam intelliguntur a Domino per haec apud Matthaeum,

"Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecunque habet, vendit, et emit agrum. Rursus simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiit, vendidit omnia quae habuit, et emit eam" (13:44-46):

per "thesaurum absconditum in agro", et per "margaritas", significantur vera caeli et ecclesiae; et per "unam margaritam pretiosam" significatur agnitio Domini: affectio veritatum propterea quod veritates sint, intelligitur per quod "homo prae gaudio abiverit, ac omnia quae habuit vendiderit, et emerit agrum" in quo reconditus fuit thesaurus, et per quod "negotiator similiter abiens vendiderit omnia, et pretiosam margaritam emerit."

[2] Quod illi qui in affectione veri spirituali sunt dicantur "virgines", est ex conjugio boni et veri, ex quo est amor conjugialis; "uxor" enim est affectio boni, ac "maritus" est intellectus veri; femellae et mares etiam nascuntur tales: nunc quia virgines amant conjungi viris, apud quos est intellectus veri, ideo significant affectiones veri. (Sed de hac re videatur plura in opere De Caelo et Inferno 366-386, ubi De Conjugiis in Mundo Spirituali agitur.) Ex his nunc constare potest quid per "virgines" in Verbo in sequentibus locis significatur: In Threnis,

"Viae Zionis lugentes, propterea quod non veniant ad festum, omnes portae ejus devastatae, sacerdotes ejus gemunt, virgines ejus tristes, et illi amaritudo est:.... prostravit omnes robustos..Dominus in medio mei: proclamavit contra me constitutum tempus, ad frangendum juvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae 1 Zionis. .... Audite, quaeso, omnes populi, et videte dolorem meum: virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem" (1:4, 15, 18):

devastatio Divini Veri in ecclesia per haec describitur; "Zion", de qua haec dicuntur, significat ecclesiam ubi Dominus per Divinum Verum regnat; "viae Zionis lugentes", significant quod Divina vera non amplius quaerantur; quod "nemo veniat ad festum" significat non cultum tunc; "omnes portae ejus devastatae", significat quod non aditus ad vera; "sacerdotes ejus gemunt, virgines ejus tristes", significat quod affectiones boni et affectiones veri deperditae sint; "prostravit omnes robustos meos in medio mei", significat quod omnis potentia veri contra falsa perierit; "proclamavit contra me constitutum tempus", significat statum ultimum ejus, dum venturus Dominus; "ad frangendum juvenes", significat quando non amplius aliquis intellectus veri; "torcular calcavit Dominus virgini filiae 2 Zionis", significat cum omnia vera Verbi falsificata sunt; "virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem", significat cum omnis affectio veri ac intellectus veri per falsa perierit.

[3] Apud eundem,

"Sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum virgines Hierosolymae. .... Quid testificabor tibi? cui assimilabo te, .... virgo filia Zionis? Jacuerunt...in plateis puer et senex, virgines meae et juvenes mei ceciderunt gladio" (Threni 2:10, 13, 21):

similiter per haec describitur devastatio Divini Veri in ecclesia; "filia Zionis" est ecclesia, in qua Dominus per Divinum Verum regnat; dolor propter devastationem ejus describitur per "sedere in terra", "conticescere seniores", "ascendere facere pulverem super caput", "cingere se saccis", "descendere facere in terram caput"; per "seniores filiae Zionis" significantur illi qui in Divinis veris fuerunt; per "virgines Hierosolymae" significantur illi qui ex affectione veri docuerunt vera; "jacuerunt in plateis puer et senex", significat quod cum Divinis veris deperdita sit innocentia et sapientia; "virgines meae et juvenes mei ceciderunt gladio", significat quod omnis affectio veri et intellectus veri per falsa perierit; "virgo" est affectio veri, "juvenis" est intellectus veri, "cadere gladio" est perire per falsa.

[4] Apud eundem,

"Cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt, propter procellas famis; mulieres in Zione compressae sunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae sunt" (Threni 5:10-12):

haec similia involvunt; quid per "mulieres in Zione", "virgines in urbibus Jehudae", et per "principes "et "senes" significatur, supra (n. 540, 555, 655) explicatum est.

Apud Amos,

"Ecce dies venturi, .... quibus immittam famem in terra; non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae:.... in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti" (8:11, 13):

haec de defectu Divini Veri; defectus ille intelligitur per "famem" et per "sitim"; quare dicitur, "non fames ad panem, neque sitis ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae": quod affectio veri ac intellectus veri ex defectu cessaturi sint, significatur per "In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti."

[5] Apud Esaiam,

"Erubesce Zidon; dixit..mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi, nec peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines" (23:4):

per "Zidonem" et "Tyrum" intelligitur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; et per "mare" et per "munimentum maris" intelligitur naturale, ubi illae cognitiones; quod non aliqui per cognitiones illas reformati sint, significatur per "Non parturivi, et non peperi"; et quod inde non intellectus veri, nec affectio veri, significatur per "Non educavi juvenes, adolescere feci virgines."

[6] Apud Davidem,

Deus "conclusit gladio populum suum, et in hereditatem suam exarsit; juvenes ejus comedit ignis, et virgines ejus non nuptae sunt; sacerdotes ejus gladio ceciderunt" (Psalmuss 78:62-64):

haec quoque de ecclesiae devastatione per falsa et mala; "Deus conclusit gladio populum suum, et in hereditatem suam exarsit", significat quod ecclesia perierit per falsa et mala; "gladius" significat destructionem veri per falsa, "exardere" destructionem per mala, "populus" sunt qui ab ecclesia in veris sunt, et "hereditas" qui in bonis, nunc in falsis et malis; "juvenes ejus comedit ignis", significat quod amor sui et inde fastus propriae intelligentiae perdiderit intellectum veri; "virgines ejus non nuptae sunt", significat quod affectiones veri perierint per non intellectum veri; "sacerdotes ejus gladio ceciderunt", significat quod bona ecclesiae, quae sunt bona operum, charitatis et vitae, per falsa destructa sint.

[7] Apud Mosen,

"Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror, tam juvenem quam virginem, lactantem cum viro sene" (Deutr: 32:25):

"Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror", significat quod falsum et malum, quae ab interno, devastabunt et naturalem et rationalem hominem; "juvenem et virginem", significat intellectum veri et affectionem ejus; "lactantem cum viro sene", significat innocentiam et sapientiam.

[8] Apud Jeremiam,

"Dispergam per te gentes, et perdam per te regna, dispergam per te equum et equitem.., dispergam per te currum et vectum in illo, .... dispergam per te senem et puerum, dispergam per te juvenem et virginem, dispergam per te pastorem et gregem ejus, dispergam per te agricolam et jugales ejus, dispergam per te praefectos et antistites" (51:20-23):

haec de Jacobo et Israele, per quos in supremo sensu intelligitur Dominus, qui mala et falsa circa tempus adventus Ipsius in ecclesia dominantia destructurus est; per "gentes" et "regna" quae disperget, significantur mala et falsa in genere; per "equum et equitem" significantur ratiocinationes ex falsis contra vera; per "currum et vectum in illo" significantur doctrinae falsa; per "senem et puerum" significantur falsa confirmata et non confirmata; per "juvenem et virginem" significantur intellectus et affectio falsi; per "pastorem et gregem ejus" significantur docentes et discentes; per "agricolam et jugales ejus" significantur similia; per "praefectos et antistites" significantur principia falsi et mali.

[9] Apud Ezechielem,

"Dixit Jehovah.., Transi per medium urbis, et per medium Hierosolymae, .... senem, juvenem et virginem, et infantem, et mulieres occidite ad perditionem; sed contra ullum virum super quo signum, ne appropinquate" (9:4, 6):

per haec describitur devastatio omnium quae ecclesiae sunt; per "Hierosolymam" significatur illa ecclesia: per "senem, juvenem, virginem, infantem et mulieres", significantur omnia ecclesiae; per "senem" sapientia, per "juvenem" intelligentia, per "virginem" affectio veri, per "infantem" innocentia, per "mulieres" bona conjuncta veris; "occidere ad perditionem", significat prorsus destruere: quod haec non facta sint, sed modo visa prophetae dum in spiritu erat, patet a praecedentibus ibi, ubi abominationes domus Israelis et Jehudae sub variis speciebus et objectis ostensae memorantur; et quia non facta sunt sed solum visa, manifeste constat quod per "senem, juvenem, virginem, infantem et mulieres", talia quae dicta sunt, significata sint: quid significatur per "non appropinquare ad ullum virum super quo signum", videatur supra (n. 427 [a]).

[10] Apud Joelem,

"Super populum meum jecerunt sortem, et dederunt puerum pro scorto, et puellam vendiderunt vino, quod biberunt" (4 [B.A. 3:3] 3);

"jacere sortem super populum" significat dispergere ecclesiae vera per falsa; "puerum dare pro 3 scorto" significat falsificare vera Verbi; "puellam vendere vino" significat falsificare bona Verbi; "quod biberunt" significat imbuitionem falsi.

[11] Apud Sachariam,

" 4 Implebantur plateae urbis pueris et pueris ludentibus in plateis 5 meis" (8:5):

per "pueros et puellas" significantur vera et bona innocentiae, qualia sunt vera et bona Verbi, quae essentialiter faciunt ecclesiam; per "plateas urbis" significantur doctrinalia, quae causa fuit quod antiqui docuerint in plateis; et "ludere in plateis" significat laetari et gaudere ex illis.

[12] Apud Jeremiam,

"Denuo aedificabo te, ...virgo Israel;.... tunc laetabitur virgo in chorea sua, ac adolescentes et senes simul" (31:4, 13):

per "virginem Israelem" significatur ecclesia ex affectione veri; tunc laetabitur virgo in chorea", significat laetitiam cordis illorum qui in affectione veri spirituali sunt, omnis enim laetitia spiritualis est ex affectione veri; quare "ludere", "saltare" et "canere", et similia, in Verbo dicuntur de virginibus et puellis.

[13] Quoniam ecclesia est ecclesia ex affectione veri spirituali, quae est amor veri propter verum, ideo passim in Verbo dicitur

"Virgo Israel" (ut Jeremias 18:13; 31:4, 21; Amos 5:2):

"Virgo filia Zion" (2 Regnum 19:21; Esaias 37:22; Threni 1:4; 2:13):

"Virgo filia populi mei" (Jeremias 14:17):

"Virgo filia Zidonis" (Esaias 23:12):

"Virgo filia Aegypti" (Jeremias 46:11):

Tum "Virgo filia Babelis" (Esaias 47:1).

Apud Davidem,

"Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; praecesserunt cantantes post pulsantes in medio virginum tympanizantium" (Psalmuss 68:25, 26 [B.A. 24, 25]):

haec de Domino, qui ibi "est Deus meus", et "Rex meus"; et adventus Ipsius intelligitur per "gressus Ipsius in sanctuario": per "cantantes post pulsantes et tympanizantes" significantur omnes qui e spirituali et e caelesti regno Ipsius sunt; per "virgines cantantes" qui e spirituali regno Domini sunt, per "pulsantes et tympanizantes" qui e regno caelesti Ipsius; qui "virgines" dicuntur ex affectione veri et boni, ac "cantare", "pulsare" et "tympanizare" dicuntur ex laetitia et gaudio cordis illorum; per instrumenta enim pulsatoria et inflatoria describitur gaudium illorum qui e caelesti regno sunt, per instrumenta autem chordacea et per cantus, describitur laetitia illorum qui e regno spirituali sunt.

[14] Apud eundem,

"Filiae regum inter pretiosas tuas; consistit Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris: audi, filia, et vide, ..inclina aurem tuam;.... tunc delectabitur Rex pulchritudine tua, 6 Ipse namque Dominus tuus, ideo incurva te Ipsi. Etiam filia Tyri munus, facies tuas deprecabuntur divites populi;.... tota pretiosa filia Regis intus, de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi, virgines post illam, amicae ejus, quae adducentur 7 Ipsi, adducentur cum gaudiis et exultatione, venient in palatium Regis" (Psalmuss 45:10-16 [B.A. 9-15]):

quod haec de Domino dicta sint, patet a versibus (3-9 [B.A. 2-8]) ibi qui praecedunt, et a versibus (17 et 18 [B.A. 16 et 17]) qui sequuntur; et per "filias regum" significantur affectiones Divini Veri; per "Reginam" quae ad dextram Ipsius in auro optimo Ophiris, significatur caelum et ecclesia, quae in Divinis veris ex Divino Bono sunt; "audire", "videre" et "inclinare aurem", quod dicitur de filia Regis, significat auscultare, percipere et obedire, ita intelligere, facere et sapere a Domino: quod tunc accepta erit Domino, significatur per "Tunc delectabitur Rex pulchritudine tua"; "pulchritudo" praedicatur de affectione veri, haec enim facit pulchritudinem angelorum: "ideo incurva te Ipsi" significat cultum ex humili corde; "et filia Tyri munus mittet" significat cultum ab illis qui in cognitionibus veri sunt; "facies tuas deprecabuntur divites populi" significat adorationem ab illis qui in intelligentia ex cognitionibus illis sunt; "tota gloriosa filia Regis intus" significat affectionem veri spiritualem, quae "gloriosa" dicitur ex abundantia veri, ac "intus" significat spirituale; "de implexis auri vestis ejus" significat vera induentia formata ex bono amoris; "in acupictis adducetur Regi" significat apparentias veri, quales sunt in sensu litterae Verbi; "virgines post illam, amicae ejus", significat affectiones veri spirituales naturales, inservientes; "adducentur cum gaudio et exultatione, venient in palatium Regis", significat cum gaudio caelesti in caelum ubi Dominus.

[15] Quoniam "filiae regis" significabant affectiones veri spirituales, et "vestes" illarum significabant vera in ultimo ordinis, qualia sunt vera Verbi in sensu litterae ejus, ideo

Filiae Regis virgines olim vestiebantur togis frustatim variegatis, ut legitur de Thamare filia Davidis (2 Samuelis 13:18).

Apud Sachariam,

"Quantum..bonum Ipsius, et quanta pulchritudo Ipsius; frumentum juvenes, et mustum adolescere facit virgines" (9:17):

haec etiam de Domino; et per "bonum" et per "pulchritudinem Ipsius" intelligitur Divinum Bonum ac Divinum Verum; "frumentum juvenes, et mustum adolescere facit virgines", significat quod intellectus veri ac affectio veri formetur per bonum ac per verum ab Ipso. Ex his locis patet quod per "virgines" in Verbo significentur affectiones veri: similiter alibi (Ut Esaias 62:5; Jeremias 2:32; Joel 7, 8; Psalmuss 148:12; Judicum 5:30).

[16] Quoniam per "virginem" significabatur affectio genuini veri ecclesiae, quae cum bono amoris prorsus concordat, ideo statutum fuit

Quod sacerdos magnus non viduam aut repudiatam, aut corruptam meretricem, sed virginem e populis suis acciperet uxorem, ne profanaret semen suum (Leviticus 21:13-15; tum Ezechiel 44:22);

(quae singillatim explicata supra, n. 768 [d] , videantur). Quia per "virginem" significatur affectio genuini Veri, et per "stuprationem" illius significatur falsificatio Divini Veri, ideo tam severe prohibitum fuit scortari; ut

"Si quis persuaserit virgini, ...et cubuerit cum illa, dote dotaret illam sibi in uxorem..at si..renueret pater..dare illam.., argentum penderet quantum dos virginum est" (Exodus 22:15, 16 [B.A. 16, 17] ; Deuteronomius 22:28, 29);

(quae explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9181-9186).

[17] Quoniam affectio veri et intellectus veri faciunt conjugium, sicut virgo desponsata et maritata viro, ac postea unum faciunt sicut voluntas et intellectus, aut sicut affectio et cogitatio aut sicut bonum et verum apud unumquemvis hominem, nec conjungi possunt diversae affectiones uni eidemque cogitationi, seu diversae voluntates uni eidemque intellectui, seu diversa vera ecclesiae uni eidemque bono amoris, nisi falsificationes et inde dissipationes veri existerent; inde erat quod concubitus cum virgine desponsata crimen mortis esset: secundum haec apud Mosen,

Si vir cum puella virgine desponsata viro in urbe cubuerit, ambo lapidabuntur; si vero in agro, morietur vir solus, non puellae crimen mortis (Deuteronomius 22:23-27):

per "concubitum in urbe" significatur adulteratio boni et veri doctrinae ex Verbo, "urbs" enim est doctrina, et lapidatio erat poena laesi veri doctrinae: per "concubitum" autem "in agro", significatur falsificatio veri ecclesiae antequam id ut doctrinale receptum est, ita non adulteratio boni ejus; "ager" enim est ecclesia ubi verum primum inplantatur, dein crescit, et demum fit doctrinae; quare vir solus moriretur. Ex his quoque constare potest quod per "virginitatem" significetur affectio veri illibata (Ut Leviticus 21:13; Deuteronomius 22:13-21; Ezechiel 23:3, 8).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 540

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

540. Quoniam dicitur quod "ascenderit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae", et hactenus ostensum est quod "fumus" significet densum falSum, interest ut etiam ostendatur quod "fornax" significet mala amorum terrestrium et corporeorum, et sic quod "fumus sicut fumus fornacis magnae" significet densa falsa ex illis amoribus.

Quod "fornax" illos amores significet, est quoque ex apparentiis in mundo spirituali; inferna enim in quibus illi amores regnant, quando inspiciuntur, apparent sicut fornaces candentes igne, ac supra illa apparent fumi quales ascendunt ex fornacibus, et quales conspiciuntur in incendiis: inde est quod in Verbo "fornaces" significent vel inferna, vel coetum hominum, vel ipsum hominem, in quibus tales amores et cupiditates regnant; seu quod idem, ubi mala ex illis scaturientia.

[2] Haec significantur per "fornaces", "furnos", "caminos" et "clibanos" in sequentibus locis:

- Apud Matthaeum,

"Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis. .... In consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, et conjicient illos in caminum ignis; ibi erit ploratus et stridor dentium" (13:41, 42, 49, 50):

quod hic per "caminum ignis" seu fornacem intelligantur inferna, patet; "consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae, quando judicium; quod tunc mali separandi sint a bonis, et illi in infernum conjiciendi, significatur per quod "angeli colligent omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem", et quod "separabunt malos e medio justorum, et illos conjicient in caminum ignis": infernum vocatur "caminus ignis" quia apparet ignitum ex amoribus sui et mundi; quod cruciatus ex his amoribus intelligatur per "ignem infernalem", videatur in opere De Caelo et Inferno, (n. 566-575).

[3] Apud Malachiam,

"Ecce dies veniens ardens, sicut clibanus, quo erunt omnes insolenter peccantes et omnis operator malitiae stipula; et accendet eos dies veniens" (3:19 [B.A. 4:1]):

haec quoque dicta sunt de ultimo tempore ecclesiae, et de ultimo judicio tunc; "dies veniens" hoc et illud significat: per "clibanum" etiam intelligitur infernum ubi illi qui confirmant se doctrina in falsis et vita in malis ex amoribus terrestribus et corporeis; quod illi ex suis amoribus perituri sint, intelligitur per quod "omnes insolenter peccantes et omnis operator malitiae erit stipula, et accendet eos clibanus"; "insolenter peccantes" sunt qui confirmant se doctrina in falsis, et "operator malitiae" sunt qui confirmant se vita in malis.

[4] Apud Hoscheam,

"Per malitiam suam laetificant regem, et per mendacia sua principes; omnes adulterantes sicut clibanus incensus a pistore; cessat excitator a subigendo massam usque ad fermentationem ejus. .... Quando converterint sicut clibanus animum suum in insidiari suo, tota nocte dormiens pistor eorum, mane ille ardens sicut ignis flammae: omnes incalescunt sicut clibanus, et comedent judices suos, omnes reges eorum cadent, non clamans inter eos ad Me. .... Ephraim factus collyra non conversa" ( 1 7:3-8

[5] In Threnis,

"Cutes nostrae sicut 2 clibanus denigratae sunt, propter procellas famis" (5:10):

lamentatio super deprivatione veri ac inundatione falsi; "fames" significat deprivationem et defectum veri (videatur supra, n. 386 [e]), ac "procellae famis" summum defectum, et quoque inundationem falsi, nam ubi non vera ibi sunt falsa; "procellae" in Verbo simile significant cum "inundatione": "cutes nostrae sicut 3 clibanus denigratae sunt", significat quod naturalis homo absque luce veri sit, et inde in tenebris falsi; etiam hic "clibanus" significat confectionem doctrinae ex falsis et non ex veris (sed videatur supra, n. 386 [e] , ubi haec amplius explicata sunt).

[6] Apud Ezechielem,

"Facti sunt Mihi domus Israelis in scoriam, omnes illi aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis; scoriae argenti facti sunt: .... ecce Ego congregans vos in medium Hierosolymae congregationem argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni" congregabo vos "in medium fornacis, ad sufflandum super illo ignem ad fundendum; sic congregabo in ira mea et in excandescentia mea, et relinquam et fundam vos:.... juxta fusuram argenti in medio fornacis, sic fundemini in medio ejus" (22:18-22):

per haec describuntur falsa doctrinalia quae Judaei et Israelitae compegerunt ex sensu litterae Verbi, quem sibi solis et amoribus suis applicuerunt; quae "scoriae argenti" vocantur, quia "argentum" significat verum Verbi, ac "scoria " nihil veri seu abstractum a vero quod rejicitur: illa quae sensus litterae Verbi sunt, significantur per "aes, stannum, ferrum et plumbum", quia per illa significantur bona et vera naturalis hominis, pro quo homine sunt illa Verbi quae continentur in sensu litterae ejus; et quia ex illo compegerunt sua doctrinalia falsa, quae erant "traditiones", dicitur quod "fundentur una": et quia applicata erant amoribus eorum, qui erant amores sui et mundi, dicitur quod "congregaret illos in medium fornacis ad sufflandum super illa ignem ad fundendum"; "ignis" significat illos amores: et quia intelliguntur doctrinalia illorum, dicitur, quod "congregaturus eos in medium Hierosolymae"; per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam, ita quoque doctrina ecclesiae.

[7] Apud Mosen,

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce furnus fumi et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa" (Genesis 15:17):

quod falsa mali et mala falsi scaturientia ex spurcis amoribus apud gentem Judaicam et Israeliticam hic per "furnum fumi" et per "facem ignis, quae transivit inter segmenta", intelligantur, videatur in superiori articulo: Abraham enim cupivit ut posteritas sua dominatura sit super totam terram Canaanem; et quia praevidit Dominus quod apud illam gentem ecclesia institueretur, ideo pepigit cum Abrahamo foedus: sed usque quales illi futuri essent, per illud visum praedicitur.

[8] Apud Nahum,

"Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua, intra in caenum et calca bitumen, repara fornacem lateritiam; ibi comedet te ignis, exscindet te gladius" (3:14, 15):

per haec describitur destructio veri per falsa mali; "aquae obsidii" sunt falsa per quae conantur destruere vera; per "confirmare munimenta", significatur munire illa per talia quae apparent sicut vera; per "intrare in caenum et calcare bitumen" significatur facere ut appareant cohaerere ("bitumen" est falsum ex malo conjungens); per "reparare fornacem lateritiam" significatur reparare doctrinam compactam ex falsificatis veris et figmentis, "lateres" enim significant falsa quae finguntur, et non cohaerent cum veris; per "comedet te ignis", significatur quod perituri per mala amorum suorum; et per quod "exscindet te gladius", significatur quod perituri sint per falsa.

[9] Apud Jeremiam,

"Sume in manu tua lapides magnos, et absconde eos.... in fornace lateritia, quae ad ostium domus Pharaonis. .... Accipiam regem Babelis, .... ponam thronum ejus super lapides hos quos 4 abscondisti;.... veniet et percutiet terram Aegypti.... ; et incendam ignem in domibus [deorum] Aegypti.... ; tandem induet sibi terram Aegypti, sicut induit pastor vestem suam" (43:9-12):

per haec repraesentata est profanatio veri per ratiocinia ex scientificis false applicatis: per "lapides magnos absconditos in fornace lateritia" significantur vera Verbi falsificata per figmenta quae ex propria intelligentia; "lapides" sunt vera Verbi, "fornax lateritia" est doctrina compacta ex fictitiis: per "domum Pharaonis" significatur naturalis homo quoad scientifica ibi, "ostium" est scientificum sensuale per quod introitus est in naturalem hominem; per id 5 fiunt falsificationes: per "regem Babelis" significatur profanatio veri; quod "ille thronum ponet super lapides illos, et percutiet Aegyptum, et incendet ignem in domibus ejus", significat quod per scientifica naturalis hominis pervertet omnia vera doctrinae, ac profanabit illa: quod subjiciet sibi naturalem hominem quoad omnia ibi, quod fit per confirmationes falsorum ex scientificis, significatur per quod "induet sibi terram Aegypti sicut pastor vestem": quod omnia naturalis hominis sic peritura sint per mala amorum terrestrium et corporeorum, significatur per "Incendam ignem in domibus Aegypti."

[10] Quoniam per "Aegyptum" significatur naturalis homo quoad scientificum ibi, et per "fornacem ferri" similiter, ideo Aegyptus in Verbo vocatur "fornax ferri":

- Ut apud Jeremiam,

"Quo die eduxi 6 eos ex Aegypto, ex fornace ferri" (11:4);

apud Mosen,

"Eduxit 7 vos ex fornace ferri, ex Aegypto" (Deuteronomius 4:20);

in Libro Primo Regum,

" 8 Eduxisti ex Aegypto e medio fornacis ferri" (8:51);

apud Davidem,

"Removi ab onere" Aegypti "humerum" Israelis, "manus ejus a fornace, transiverunt" (Psalmuss 81:7 [B.A. 6]):

naturalis homo quoad scientificum significatur per "fornacem ferri"; "fornax" est naturalis homo; et "ferrum" est scientificum, ibi scientificum falsum quia dicitur quod "educti sint"; naturalis enim homo, nisi ducatur a spirituali homine, est in falsis et in maliS, ex causa quia non aliqua lux illi est e caelo; lux enim e caelo influit per spiritualem hominem in naturalem, ac illustrat, docet et ducit: contrarium prorsus, quando naturalis homo non sub auspicio spiritualis hominis cogitat et agit; tunc etiam in servitute est, nam cogitat et agit ex falsis et malis quae ab inferno; hoc significatur per quod dicantur "educti ex domo servitutis", dum "ex Aegypto"; omne enim liberum cogitandi et agendi est ex spirituali homine, quoniam is cogitat et vult e caelo a Domino, et duci a Domino est liberum. Ex his constare potest unde est quod Aegyptus dicatur "fornax ferri", et quod dicatur "domus servitutis"; quae servitus etiam significatur per "Removi ab onere Aegypti humerum Israelis."

(Quod "ferrum" significet scientificum quod est naturalis hominis, videatur supra, n.176.)

[11] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "clibanus"; ut apud Esaiam,

"Dictum Jehovae, Cui focus est in Zione et clibanus Ipsi in Hierosolyma" (31:9):

per "focum" significatur bonum amoris, per "clibanum" verum ex illo bono, ita verum doctrinae; similia etiam per "Zionem" et "Hierosolymam", per "Zionem" ecclesia quoad bonum amoris, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad verum doctrinae. Similiter per "clibanum" apud Mosen, ubi agitur

De mincha preparanda vel in clibano, vel in sartagine, vel in cacabo (Leviticus 2:4, 5, 7);

(quae explicata sunt in Arcanis Caelestibus): similiter per "caminum" supra in Apocalypsi,

Pedes Filii hominis "similes chalcolibano tanquam in camino igniti" (1:15)

(de quibus supra, n. 69).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232