Bible

 

Leviticus 19:36

Studie

       

36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 210

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

210. "Et caecus et nudus," significat quod sint absque intellectu veri et voluntate boni. Per "caecos" in Verbo intelliguntur qui absque veris sunt vel ex defectu eorum in Ecclesia, et sic ex ignorantia, vel ex non intellectu eorum; et per "nudos" intelliguntur qui inde absque bonis sunt; omne enim bonum spirituale comparatur per vera. Per "caecos" non alii intelliguntur in sequentibus locis:

"Tunc audient in die illo surdi verba Libri, et e caligine oculi Caecorum videbunt," (Esaias 29:18);

"Ecce Deus vester veniet; tunc aperientur oculi Caecorum," (Esaias 35:4-5); 1

"Dabo Te in lucem gentium, ad aperiendum oculos Caecos," (Esaias 42:6-7); 2

"Ducam Caecos in viam quam non noverunt, ponam tenebras eorum in lucem," (Esaias 42:16); 3

"Educ populum Caecum cui oculi, et surdos quibus aures," (Esaias 43:8);

"Speculatores ejus Caeci omnes; et non sciunt intelligere," (Esaias 56:10-11);

"Occaecavit illorum oculos, et obturavit eorum cor ut non videant oculis, ac intelligant corde," (Johannes 12:40);

"Jesus dixit, In judicium Ego in mundum veni, ut non videntes videant, ac videntes Caeci fiant," (Johannes 9:31);

"Duces Caeci, stulti et fatui," (Matthaeus 23:16-17, 19, 24);

"Duces Caeci Caecorum," (Matthaeus 15:14; Luca 6:39).

Propter significationem "caeci" et "caecitatis,"

Vetitum fuit Caecum offerre in sacrificium, (Leviticus 21:18; Deuteronomius 15:21);

Quod non coram Caeco darent offendiculum, (Leviticus 19:14);

Quod maledictus esset, qui errare faceret Caecum, (Deuteronomius 27:18).

De significatione "nudi" et "nuditatis," videatur infra (213).

Poznámky pod čarou:

1. 4, 5 pro "4, 5, 6"

2. 2, 3 pro "6, 7, 8"

3. 16 pro "6"

  
/ 962