Bible

 

Leviticus 16:10

Studie

       

10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 490

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

490. (Vers. 3.) "Et dabo duobus Testibus Meis" significat illos qui confitentur et agnoscunt ex corde quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, ac Humanum ipsius Dominum, et qui conjunguntur Ipsi per vita in secundum praecepta Decalogi. - Quod illi sint qui per "duos testes" hic intelliguntur, est quia duo illa sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae. Quod Primum Essentiale, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit "testimonium," et inde quod illi sint "testes" qui id confitentur et agnoscunt corde, videatur 6, 846, et adhuc ex his:

"Sum conservus fratrum tuorum habentium Testimonium Jesu; Testimonium enim Jesu est Spiritus prophetiae," (Apocalypsis 19:10);

Michaelis Angeli vicerunt Draconem "per Sanguinem Agni et per Verbum Testimonii" Ipsius: "et Draco abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent Testimonium Jesu Christi," (Apocalypsis 12:11, 17);

"Animae securi percussorum propter Testimonium Jesu, et propter Verbum Dei," (Apocalypsis 20:4); 1

hi sunt, qui agnoverunt Dominum: illud vocatur "Testimonium Jesu," quia Dominus id testatur ex Suo Verbo, ita ex Se Ipso: quare Ipse vocatur "Testis Fidelis et Verus," (Apocalypsis 1:5; 3:14);

et dicit "Ego Testor de Me Ipso, et verum est Testimonium Meum, qua scio unde veni, et quo vado," (Johannes 8:14);

tum,

Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, Ille Testabitur de Me," (Johannes 15:26);

quod Paracletus Spiritus veritatis, Qui etiam est Spiritus Sanctus, sit Divinum procedens, et quod Illud sit Ipse Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 46-54. Nunc quia Ipse Dominus est Testis, ideo etiam per "testes" intelliguntur qui a Domino testantur illud, ut Johannes: Jesus dixit,

"Vos misistis ad Johannem, et ille Testis fuit veritati: Ego tamen non ab homine accipio Testimonium," (Johannes 5:33, (34));

Johannes venit in Testimonium, ut Testaretur de Luce; non erat ille Lux, sed ut Testaretur de Luce. Verbum quod fuit apud Deum, et quod Deus, erat Lux vera, (Johannes 1:1-2, 14, 34).

Quod Alterum Essentiale Novae Ecclesiae, quod est conjunctio cum Domino per vitam secundum praecepta Decalogi, sit "testimonium," patet ex eo quod Decalogus dicatur "testimonium" ut in his:

"Dabis in Arcam Testimonium, quod dabo tibi," (Exodus 25:16);

Moses "dedit Testimonium in Arcam," (Exodus 40:20);

"Propitiatorium quod super Testimonio," (Leviticus 16:13);

Relinque baculos Tribuum "coram Testimonio," (Numeri 17:19 (B.A. 4)).

(Praeter alibi, ut Exodus 25:22; 31:7, 18; 32:15; Psalm. 78:5; Psalm. 132:12).

Aliquid hic dicetur de conjunctione cum Domino per vitam secundum praecepta Decalogi. Sunt binae Tabulae, quibus inscripta sunt illa praecepta, una pro Domino, altera pro homine. Prima tabula continet quod non plures Dii colendi sint, sed Unus; Altera tabula continet quod non facienda sint Mala: quando itaque Unus Deus colitur, et homo non facit mala, fit conjunctio; nam quantum homo desistit a malis, hoc est, paenitentiam agit, tantum acceptatur a Deo, et facit bonum ab Ipso. Sed quis nunc est Deus Unus; Deus Trinus aut Deus Triunus non est Deus Unus dum est Trinus et Triunus in tribus Personis, sed Ille Cui Trinum aut Triunum in una Persona est; Ille est Deus Unus, et Ille Deus est Dominus. Intrica ideas quousque potes, at usque non extricaberis quod Deus Unus sit, nisi etiam Unus sit Persona:quod ita sit, docet totum Verbum, tam Vetus Propheticum quam Novum Apostolicum, ut manifeste potest videri ex Doctrina Novae Hierosolymae de Domino.

Poznámky pod čarou:

1. 4 pro "14"

  
/ 962