Bible

 

Leviticus 10

Studie

   

1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis præceptum non erat.

2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.

3 Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.

4 Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.

5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.

6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit :

7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.

8 Dixit quoque Dominus ad Aaron :

9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia præceptum sempiternum est in generationes vestras :

10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ;

11 doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.

12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.

13 Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi.

14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël :

15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.

16 Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait :

17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,

18 præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi ?

19 Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri ?

20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9475

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9475. ‘Et suffimento aromatum’: quod significet ad perceptionem gratam, constat ex significatione ‘suffimenti’ quod sint illa cultus quae grate percipiuntur, prout confessiones, adorationes, preces, et similia, et ex significatione ‘aromatum’ quod sint vera fidei quae grata quia ex bono; odores enim suaves, prout sunt aromatici, significant gratum, et quicquid gratum est, id gratum est ex bono per vera; inde est quod per ‘suffimentum aromatum’ significetur perceptio grata quae est veri ex bono. Aromata, ex quibus suffimentum illud conficiebatur, recensentur, et praeparatio ejus describitur his verbis,

Sume tibi aromata, stacten et onychen, et galbanum, aromata, 1 et tus purum; facies illa suffimentum, salitum, purum, sanctum tundes de eo minutim, et dabis de eo ante testimonium in tentorio conventus, sanctum sanctorum erit vobis, suffimentum sanctum erit tibi pro Jehovah, Exod. 30:34-38;

altare 2 suffitus, et ipsa suffitio, describitur ita,

Facies altare suffitionis suffimenti, obduces illud auro puro; dabis illud ante velum quod super arca testimonii ante propitiatorium, ut adoleat super eo Aharon suffimentum aromatum quolibet mane, cum adornaverit lucernas adolebit illud, et inter vesperas, Exod. 30:1-10, 37:25-fin. , 40:26, 27:

et alibi,

Cum intrabit Aharon in sanctum, accipiet plenitudinem turibuli prunas ignis desuper altari, et plenitudinem pugnorum suorum suffimentum aromatum tenue; tunc inferet intra velum, ita ut de suffimentum super ignem coram Jehovah, et tegat nubes suffimenti propitiatorium quod super testimonio, Lev. 16:12, 13 3 .

[2] Quoniam per suffimentum significabantur talia cultus quae ex bono per vera, ut sunt omnia quae fidei ex bono amoris 4 , ideo ignis ex altari 5 sumebatur, per ignem enim altaris significabatur 6 bonum amoris Divini, n. 934, 4906, 5071 fin. , 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852 quapropter 7 cum aliunde ignis desumptus 8 fuit, plaga affecti sunt et mortui, Lev. 10:1, 2, seq. ; Num. 17:10-13 [KJV 16:45-48]; per ignem enim aliunde, seu ignem alienum, significabatur amor non Divinus.

[3] Quod talia quae fidei ex bono amoris et charitatis 9 , 10 prout sunt confessiones, adorationes, et preces, per 11 'suffimenta' significentur constat apud Davidem,

Acceptae sunt preces meae, suffimentum coram Te, Ps. 141:2:

apud Johannem, Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt preces sanctorum, Apoc. 5:8:

apud eundem,

Angelus habens turibulum aureum, et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super altare aureum quod coram throno; ascendit fumus suffituum e precibus sanctorum, Apoc. 8:3, 4;

[4] quod 12 talia significentur per ‘suffitus’, est causa 13 quia sunt cogitationis et inde oris; quae autem sunt affectionis et inde cordis, significantur per ‘minham’, apud Malachiam,

Ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen Jehovae apud gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, 1:11;

et per ‘holocaustum’ apud Moschen,

Filii Levi docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super altare Tuum, Deut. 33:10;

suffitus' ibi pro talibus quae sunt cogitationis et oris, ac se referunt ad vera fidei, ‘minhah’ et ‘holocaustum’ pro talibus quae sunt affectionis et cordis, et se referunt ad bona amoris. Inde in opposito sensu cultus ex falsis fidei intelligitur per suffire diis aliis, Jer. 1:16, 44:3, 5; per suffire idolis, Ezech. 8:11, 16:18; et per adolere suffimenta balibus, 2:13.

Poznámky pod čarou:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. suffitionis

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts et charitatis sunt.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. amor Divinus

7. si

8. fuerit

9. The Manuscript inserts sunt.

10. The Manuscript inserts et inde gratum.

11. suffimentum

12. illa quae fidei sunt,

13. quia illa sunt intellectus et inde cogitationis et oris, talia sunt preces, adorationes, confessiones, et similia, in Verbo distinguuntur illa ab iis quae sunt voluntatis et inde affectionis et cordis, illa quod illarum dicuntur suffitus, haec autem minchah et holocaustum, ut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.