Bible

 

Leviticus 10

Studie

   

1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis præceptum non erat.

2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.

3 Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.

4 Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.

5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.

6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit :

7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.

8 Dixit quoque Dominus ad Aaron :

9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia præceptum sempiternum est in generationes vestras :

10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ;

11 doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.

12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.

13 Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi.

14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël :

15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.

16 Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait :

17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,

18 præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi ?

19 Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri ?

20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2177

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2177. Quod ‘farina similaginis’ sit spirituale et caeleste quo tunc apud Dominum, et quod ‘placentae’ similiter cum utrumque conjunctum, constat manifeste ex sacrificiis Ecclesiae repraesentativae, et ex minha quae tunc adhibebatur, quae constabat ex similagine mixta oleo et facta in placentas; primarium cultus repraesentativi consistebat in holocaustis et sacrificiis, quae quid repraesentaverunt, dictum est supra, ubi de pane, n. 2165, nempe quod caelestia qui sunt regni Domini in caelis, et regni Domini in terris seu in Ecclesia tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unumquemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, quia haec sunt caelestia, quae omnia tunc temporis vocabantur ‘panis’, ; his sacrificiis adjungebatur etiam minha, quae, ut dictum, constabat ex similagine mixta oleo, cui quoque tus adjiciebatur, tum quoque libamen ex vino;

[2] quid hae repraesentabant, etiam constare potest, nempe quod similia ac sacrificia, sed in minore gradu, ita quae sunt Ecclesiae spiritualis, tum quae sunt Ecclesiae externae; unicuique constare potest quod talia nusquam mandata fuissent nisi repraesentarent Divina, tum quod unumquodvis aliquid peculiare; nam nisi repraesentavissent Divina, non aliud fuissent quam similia quae apud gentiles, apud quos 1 quoque sacrificia, minhae, libamina, tura, tum quoque ignes perpetui, et plura quae a illos derivata fuerunt ab Ecclesia Antiqua, imprimis ab Hebraea; quibus quia separabantur interna, hoc est, Divina, quae repraesentabantur, nihil aliud fuerunt quam idololatrica; sicut etiam apud Judaeos facta sunt, quare etiam in omnia idololatriae genera lapsi sunt: inde manifestum cuivis esse potest quod arcana caelestia unicuivis ritui, imprimis sacrificiis et singulis eorum, inessent.

[3] Quod minham attinet, describitur illa qualis esset et quomodo praepararetur in placentas, in toto capite apud Mosen,

Lev. ii, ut et Num. xv, ac alibi. Lex minhae his verbis describitur in Levitico, Ignis jugiter accensus erit super altari, non exstinguetur: et haec lex minhae; afferre illam filios Aharonis coram Jehovah ad facies altaris, et tollet ab illa pugillo suo de similagine minhae, : et de oleo ejus, et omne, tus quod super minha, et adolebit super altari; odor quietis, in memoriale Jehovae; et residuum de illa comedent Aharon et filii ejus; azyma comedentur in loco sancto; in atrio tentorii conventus comedent eam; non coquetur fermentata; partem illorum dedi eam de ignitis Meis, sanctum sanctorum illa, 6:6-10, [KJV 13-17];

[4] ‘ignis qui jugiter accensus erit super altari’ repraesentabat amorem, hoc est, misericordiam Domini, perpetuam et aeternam; quod ‘ignis’ significet amorem in Verbo, videatur n. 934; inde ‘ignita in odorem quietis’ significant Domini beneplacitum in illis quae sunt amoris et charitatis; quod ‘odor’ sit beneplacitum, hoc est, gratum, videatur n. 925, 1519; quod ‘acciperent pugillo’ repraesentabat quod omnibus viribus seu omni anima amarent; ‘manus’ enim seu ‘vola’ significat potentiam, ut ostensum n. 878, nde etiam ‘pugillus’; ‘similago cum oleo et ture’ repraesentaverunt omnia charitatis, ‘similago’ spirituale ejus, ‘oleum’ autem caeleste, ‘tus’ quod ita gratum; quod ‘similago’ spirituale, ex his et sequentibus patet; quod ‘oleum’ caeleste seu bonum charitatis, videatur n. 886, quod ‘tus’ ab odore gratum et acceptum, n. 925;

[5] quod ‘azymum’ seu non fermentatum esset, significat quod sincerum, ita ex corde sincero et absque immundis; quod ‘residuum comederent Aharon et filii ejus’ repraesentabat reciprocum hominis, et appropriationem, ita conjunctionem per amorem et charitatem, quare mandatum ut ‘comederent illud in loco sancto’; inde appellatur ‘sanctum sanctorum’; haec fuerant quae repraesentata sunt per ‘minham’, ac ipsa repraesentativa ita percepta fuerunt in caelo; cumque homo Ecclesiae ita capiebat illa, tunc fuit in idea simili perceptioni angelorum 2 , ita in ipso regno Domini in caelis, tametsi erat in terra.

[6] De minha porro agitur qualis esse debuit circa unumquodvis genus sacrificii, tum quomodo in placentas coqueretur, ut et qualis offerretur ab illis qui mundabantur, etiam 3 in aliis occasionibus quae omnia adducere et explicare, 4 nimis prolixum foret, videantur quae de illa, Exod. 29:39-41; Lev. 5:11-13; 6:9, 10, 12-14 5 ; 10:12, 13 23:10-13, 16, 17; Num. 5:15 seq. ; 6:15-17, 19, 20; vii passim; 28:5, 6 8, 9, 12, 13, 20, 21, 28, 29:3, 4, 9, 10, 14, 15, 18, 21, 24, 27, 30, 33, 37.

[7] ‘Similago facta in placentas’ in genere idem repraesentabat ac panis, nempe caeleste amoris, et ‘farina’ ejus spirituale, ut a locis supra citatis constare potest. Panes qui dicebantur ‘panis facierum’ aut ‘panis propositionis’ fiebant ex similagine, quae praeparabatur in placentas et ponebantur super mensa, in repraesentationem jugem amoris, hoc est, misericordiae Domini erga universum genus humanum et reciprocum hominis, de quibus ita apud Mosen,

Sumes similaginem, et coques illam duodecim placentas duarum decimarum erit placenta una; et pones eas in duo: ordines, senas ordine, super mensa munda, coram Jehovah' et dabis super ordinem tus purum, et erit ad panem 7 in memoriale ignitum Jehovae, in die sabbati unoquoque ordinabit eum coram Jehovah jugiter, a cum filiis Israelis foedere aeternitatis; et erit Aharoni et illis ejus, et comedent eum in loco sancto, quia sanctitas sanctitatum [ille] illi, de ignitis Jehovae, statuto aeternitatis, Lev. 24:5-9;

singula 8 et singularissima repraesentabant sanctum amoris et charitatis et ‘similago’ idem ac farina similaginis, nempe caeleste et ejus spirituale, ac ‘placenta’ utrumque conjunctum;

[8] inde constat 9 qualis sanctitas Verbi est illis qui in caelestibus ideis sunt; immo qualis sanctitas ipsi huic ritui repraesentativo inerat; inde est quod dicatur ‘sanctitas sanctitatum’; ac vicissim, qualis nulla sanctitas illis qui putant nihil caeleste illis inesse, ac in externis solum manent, ut qui hic 10 ‘farinam’ percipiunt 11 ut mere farinam, ‘similaginem’ ut similaginem, et ‘placentam’ ut placentam, ac quod dicta ea fuissent absque quod singula aliquid Divini involverent; ii similiter faciunt ac qui putant 12 panem et vinum Sacrae Cenae non esse nisi quendam ritum, in quo non sanctum intus, cum tamen tale sanctum est ut mentes humanae per illam conjungantur mentibus caelestibus, cum cogitant ex affectione interna quod illa significent amorem Domini et reciprocum hominis, et ex interiore sic in sanctitate sunt:

[9] simile involvebat quod filii Israelis cum venirent in terram, ‘de primitiis massarum darent placentam, sublationem Jehovae’, Num. 15:20;

quod talia significentur, constare etiam potest apud Prophetas, e quibus pro tempore solum licet adducere quod apud Ezechielem,

Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum, et acupictum; similaginem, mel, et oleum comedisti, et pulchra facta es in valde valde, et prosperata es ad regnum, 16:13,

ubi agitur de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia, quae tali ornatu fuit in suo primo tempore, nempe Ecclesia Antiqua, quae describitur per ‘vestes’, et plures ornatus; tum ejus affectiones veri et boni per ‘similaginem, mel et oleum’; unicuique constare potest quod omnia illa significent in sensu interno prorsus alia quam in sensu litterae; ita etiam haec quod Abrahamus dixerit ad Sarah, ‘festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas’; quod ‘tria’ significent sancta prius n. 720, 901 ostensum est.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has etiam.

2. The Manuscript has cum angelis.

3. The Manuscript has ut et.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. [KJV (1611) 1, 17, 19-21. ]

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. panes, in the First Latin Edition

8. The Manuscript has haec.

9. The Manuscript has constare potest.

10. The Manuscript has is obscure, but perhaps ac hic.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The Manuscript places this after Cenae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.