Bible

 

Leviticus 1

Studie

1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,

3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :

4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.

5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :

6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.

7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :

8 et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,

9 intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.

10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :

11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :

12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :

13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.

14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,

15 offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :

16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,

17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1823

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1823. ‘Accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem’: quod significet illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, constat ex significatione ‘eorundem in sacrificiis: nemo qui sane cogitat, potest credere quod diversa animalia quae sacrificabantur, nihil aliud significarent quam sacrificia, aut quod bos et juvencus aut vitulus, simile ac ovis, haedus, capra, et haec idem ac agnus, et quod simile turtur et pulli columbarum, cum tamen unumquodvis animal suam specialem significationem habuit; quod constare satis potest ex eo quod nusquam unum oblatum sit pro altero, et quod expresse nominata sint quae in holocaustis et sacrificiis quotidianis, sabbatorum et festorum, quae in voluntariis, votivis e eucharisticis, quae in expiatoriis reatus et peccati, quae in purificatoriis, essent; quod nusquam fuisset nisi speciale quid per unumquodvis animal repraesentatum et significatum fuisset;

[2] quid autem significet unumquodvis in specie, nimis prolixum foret hic exponere; satis est scire hic quod caelestia sint quae per ‘animalia’ significantur, et quod spiritualia per ‘aves’, et quod per unumquodvis aliquid speciale caeleste et spirituale; ipsa Ecclesia et omnia Ecclesiae Judaicae fuerunt repraesentativa talium quae sunt regni Domini, ubi nihil nisi caeleste et spirituale est, hoc est, nihil nisi quam quod amoris et fidei, ut satis quoque constare potest a significatione ‘bestiarum mundarum et utilium, de quibus n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, quae quia in Antiquissimis Ecclesiis caelestia bona significabant, postea in Ecclesia cum cultus modo externus et is repraesentativus aestimabatur et agnoscebatur, repraesentativa facta sunt.

[3] Quia hic de statu Ecclesiae agitur, et praedicitur qualis futurus, ostensum est per similia repraesentativa coram Abramo, prorsus ut hic memoratur, sed usque in sensu interno significantur talia; quod quisque potest scire et cogitare; quid enim opus foret vitulam triennem, capram triennem, arietem triennem, turturem et pullum sumere, in binas partes illa dividere, et ita ponere, nisi omnia et singula significativa fuissent? quid autem significant, constare potest a sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.