Bible

 

Threni 3:34

Studie

       

34 LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 573

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

573. "Et pedes ejus sicut ursi," significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto. - Per "pedes" significatur naturale quod est ultimum, super quo haeresis illa, quae per "pardum" intelligitur, subsistit et quasi ambulat, et hoc est Sensus literae Verbi; et per "ursum" significantur illi qui Verbum legunt et non intelligunt, unde illis fallaciae sunt. Quod hi per "ursos" significentur, patuit mihi ex ursis visis in mundo spirituali, et ex quibusdam ibi indutis pelle ursina, qui omnes fuerunt qui legerunt Verbum et non aliquod verum doctrinale ibi viderunt, tum etiam qui confirmaverunt apparentias veri ibi, unde fallaciae: apparent ibi ursi noxii, et ursi non noxii, et quoque albi, sed distinguuntur per capita; quae non noxiis sunt, assimilantur capitibus vitulorum aut ovium. Per "ursos," tales aut talia significantur in sequentibus locis:

"Semitas Meas evertit, Ursus insidians Mihi, leo in latibulis, vias Meas pervertit, posuit Me desolatum," (Threni 3:9-11); 1

"Occurram illis 2 sicut Ursus orbatus, et consumam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet illos," (Hoschea 13:7-8); 3

"Cubabit vitulus et leo juvenis, ac juvenca et Ursus pascent, (Esaias 11:6-7). 4

Bestia altera ascendens ex mari "similis Urso, et tres costae in ore inter dentes ejus," (Daniel 7:5).

Per Leonem et Ursum, quos percussit David, apprehendens barbam ejus, (1 Samuelis 17:34-37),

simile significatur; pariter 2 Samuelis 17:8. Quod in illis locis dicatur "leo et ursus," est quia per "leonem" significatur falsum destruens vera Verbi, et per "ursum" significantur fallaciae, quae etiam destruunt, sed non tantum; quare dicitur apud Amos,

Dies Jehovae, dies tenebrarum et non lucis, est sicut qui fugit Leonem incidit in Ursum," (5:18-19).

Legitur in libro 2 Regum, quod Elisaeus illusus sit a pueris, et dictus Calvus, et quod ideo quadraginta duo pueri discerpti sint a duabus Ursis e sylva, (2:23-24);

hoc factum est, quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum (298); et quia "calvities" significabat Verbum absque Sensu literae, ita non aliquid (47); ac numerus "quadraginta duo" blasphemiam (583); et "ursae" significabant Sensum literae Verbi quidem lectum sed non intellectum.

Poznámky pod čarou:

1. 9-11 pro "8 ad 11"

2. illis pro "illi"

3. xiii. pro "iii."

4. 6, 7 pro "5, 6"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 286

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

286. (Vers. 11) "Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia et Seniores," significat confessionem et glorificationem Domini ab Angelis Inferiorum Caelorum. - Quod confessio et glorificatio Domini facta sit ab Angelis trium caelorum, videatur supra (275); et quod ab Angelis superiorum Caelorum (a vers. 8 ad 10); et inde nunc ab Angelis inferiorum Caelorum (vers. 11, 12); quare per "vocem Angelorum circum Thronum" intelligitur confessio et glorificatio Domini ab Angelis inferiorum Caelorum. Quod etiam tunc viderit Animalia et Seniores simul cum illis, est quia per "Animalia" et "Seniores" significantur Angeli superiorum Caelorum (275), ac inferiores Caeli nusquam separatim a superioribus Caelis agunt, sed conjunctim cum illis; influit enim Dominus immediate ex Se in omnes Caelos, ita quoque in inferiores, et simul mediate per Caelos superiores in inferiores. Haec itaque causa est, quod "viderit et audiverit Animalia et Seniores" primum per se, et dein una cum illis.

  
/ 962