Bible

 

Threni 3:28

Studie

       

28 JOD. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 573

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

573. "Et pedes ejus sicut ursi," significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto. - Per "pedes" significatur naturale quod est ultimum, super quo haeresis illa, quae per "pardum" intelligitur, subsistit et quasi ambulat, et hoc est Sensus literae Verbi; et per "ursum" significantur illi qui Verbum legunt et non intelligunt, unde illis fallaciae sunt. Quod hi per "ursos" significentur, patuit mihi ex ursis visis in mundo spirituali, et ex quibusdam ibi indutis pelle ursina, qui omnes fuerunt qui legerunt Verbum et non aliquod verum doctrinale ibi viderunt, tum etiam qui confirmaverunt apparentias veri ibi, unde fallaciae: apparent ibi ursi noxii, et ursi non noxii, et quoque albi, sed distinguuntur per capita; quae non noxiis sunt, assimilantur capitibus vitulorum aut ovium. Per "ursos," tales aut talia significantur in sequentibus locis:

"Semitas Meas evertit, Ursus insidians Mihi, leo in latibulis, vias Meas pervertit, posuit Me desolatum," (Threni 3:9-11); 1

"Occurram illis 2 sicut Ursus orbatus, et consumam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet illos," (Hoschea 13:7-8); 3

"Cubabit vitulus et leo juvenis, ac juvenca et Ursus pascent, (Esaias 11:6-7). 4

Bestia altera ascendens ex mari "similis Urso, et tres costae in ore inter dentes ejus," (Daniel 7:5).

Per Leonem et Ursum, quos percussit David, apprehendens barbam ejus, (1 Samuelis 17:34-37),

simile significatur; pariter 2 Samuelis 17:8. Quod in illis locis dicatur "leo et ursus," est quia per "leonem" significatur falsum destruens vera Verbi, et per "ursum" significantur fallaciae, quae etiam destruunt, sed non tantum; quare dicitur apud Amos,

Dies Jehovae, dies tenebrarum et non lucis, est sicut qui fugit Leonem incidit in Ursum," (5:18-19).

Legitur in libro 2 Regum, quod Elisaeus illusus sit a pueris, et dictus Calvus, et quod ideo quadraginta duo pueri discerpti sint a duabus Ursis e sylva, (2:23-24);

hoc factum est, quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum (298); et quia "calvities" significabat Verbum absque Sensu literae, ita non aliquid (47); ac numerus "quadraginta duo" blasphemiam (583); et "ursae" significabant Sensum literae Verbi quidem lectum sed non intellectum.

Poznámky pod čarou:

1. 9-11 pro "8 ad 11"

2. illis pro "illi"

3. xiii. pro "iii."

4. 6, 7 pro "5, 6"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 47

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

47. (Vers. 14.) "Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana, tanquam nix," significat Divinum Amore in Divinae Sapientiae in Primis et in Ultimis. - Per Caput hominis significatur omne vitae ejus, et omne vitae hominis Se refert ad Amorem et Sapientiam; quare per "Caput" significatur Sapientia et simul Amor; sed quia non datur amor absque sua sapientia, nec Sapientia absque suo amore, ideo est amor Sapientiae, qui per "Caput" intelligitur, et cum de Domino, est Divinus Amor Divinae Sapientiae; verum de significatione "Capitis" ex Verbo, videbitur infra (538, 568). 1 Cum itaque per "Caput" intelligitur amor et simul Sapientia in suis primis, Sequitur quod per "Capillos" intelligatur amor et sapientia in suis ultimis; et quia "Capilli" hic dicuntur de Filio Hominis, Qui est Dominus quoad Verbum, per "Capillos" Ipsius significatur Divinum Bonum quod est amoris, et Divinum Verum quod est sapientiae, in ultimis Verbi; ac ultima Verbi Sunt quae continentur in Sensu literae ejus: Quod Verbum in hoc Sensu significetur per "Capillos Filii Hominis" seu Domini, apparet paradoxon, sed usque est Verum: hoc constare potest ex locis in Verbo allatis in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (35, 49); ubi etiam ostensum est, quod Naziraei in Ecclesia Israelitica repraesentaverint Dominum quoad Verbum in ultimis, quod est Sensus literae ejus; "Naziraeus" enim in Lingua Hebraea est Capillus seu Coma; inde erat Simsoni, qui erat Naziraeus ex utero, potentia in Crinibus; quod similiter Divinum Verum in Sensu literae Verbi sit in potentia, videatur in citata doctrina de Scriptura Sacra (37-49); ideo etiam Summo Sacerdoti et ejus Filiis severe prohibitum fuit radere Caput; deo etiam duo et quadraginta pueri discerpti Sunt a duabus Ursis, quia vocabant Elisaeum "Calvum;" Elisaeus Sicut Elias repraesentabat Dominum quoad Verbum, Calvus significat id absque ultimo ejus, quod, ut dictum, est Sensus literae, ac Ursae significant hunc Sensum Verbi separatum a Sensu interno ejus; qui separant, apparent etiam in Mundo Spirituali ut Ursi, sed e longinquo; inde patet cur ita factum est cum pueris: ideo etiam summum dedecus et extremus luctus fuit inducere Calvitiem. Quare cum Gens Israelitica perverterat omnem Sensum literae Verbi, fit haec lamentatio super illos:

"Albi erant Naziraei prae nive, candidi prae lacte; obscurata est prae nigredine forma illorum, non cognoscuntur in plateis," (Threni 4:7-8);

tum,

"Omne Caput decalvatum, et omnis humerus depilatus, (Ezechiel 29:18);

"Super Omnibus faciebus pudor, et in omnibus Capitibus Calvities," (Ezechiel 7:18).

(Similiter Esaias 15:2; Jeremias 48:37; Amos 8:10.

Quia filii Israelis per falsa disperserunt omnem Sensum literae Verbi, ideo mandatum est prophetae Ezechieli, ut hoc repraesentaret per quod Novacula raderet Caput, et Crinium tertiam partem combureret igne, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et quod colligaret aliquid in alis, quod postea etiam projiceret in ignem, (Ezechiel 5:1-4, seq.). 2

Propterea etiam dicitur apud Micham:

"Calvitiem indue et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata Calvitiem sicut aquila, quia migrarunt a te," (1:16); 3

"filii deliciarum" sunt genuina vera Ecclesiae ex Verbo. Et quia Nebuchadnezar Rex Babelis repraesentavit Babelicam falsificationem Verbi et destructionem omnis veri ibi, inde factum est, quod Crinis ejus creverit sicut aquilarum, (Daniel 4:30 (B.A. 33)).

Quoniam "Capilli" significabant illud sanctum Verbi, ideo de Naziraei'; dicitur, quod Non raderent Comam capitis sui, quia illa est Naziraeatus Dei super capite eorum, (Numeri 6:1-21);

et ideo statutum est quod Summus Sacerdos ac Filii ejus non raderent Caput suum, ne morerentur, ac universa domus Israelis irasceretur, (Leviticus 10:6).

Nunc quia per "Capillos" significatur Divinum Verum in ultimis, quod in Ecclesia est Verbum in Sensu literae, idcirco etiam de "Antiquo Dierum" simile dicitur apud Danielem:

"Vidi usque dum Throni projecti sunt, et Antiquis Dierum sedit, Vestis Ejus sicut nix alba, et Capillus capitis Ejus sicut lana munda," (7:9); 4

quod "Antiquus Dierum" Sit Dominus, patet manifeste apud Micham:

"Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; ex te Mihi exibit, Qui erit Dominator in Israele, et Cujus Exitus ab Antiquo, a diebus aeternitatis," (5:1 (B.A. 2));

et apud Esajam, ubi vocatur "Pater Aeternitatis," (9:5 (B.A. 6)).

Ex his locis, et ex multis aliis, quae ob copiam non adducuntur, constare potest, quod per "Caput" et "Capillos" Filii Hominis, qui "candidi tanquam lana, tanquam nix," intelligatur Divinum Amoris et Sapientiae in primis et in ultimis; et quia per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, sequitur quod etiam Hoc in primis et in ultimis intelligatur: quid alioquin foret, quod Dominus hic in Apocalypsi, et Antiquus Dierum apud Danielem, etiam quoad Capillos describeretur. Quod per "Capillos" Sensus literae Verbi significetur, patet manifeste ab illis qui in Mundo Spirituali sunt; illi qui contempserunt Sensum literae Verbi, ibi apparent Calvi; et vicissim illi qui amaverunt Sensum literae Verbi, ibi apparent in decentibus Comis. "Tanquam lana" et "tanquam nix" dicitur, quia "Lana" significat bonum in ultimis, et "Nix" verum in ultimis, ut quoque apud Esajam 1:18; "Lana" enim est ex ovibus, per quas significatur bonum charitatis, et "Nix" est ex aquis, per quas significantur vera fidei.

Poznámky pod čarou:

1. 568 pro "565"

2. v. pro "iv."

3. 16 pro "17"

4. vii. pro "vi."

  
/ 962