Bible

 

Judicum 7:15

Studie

       

15 Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit : et reversus est ad castra Israël, et ait : Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 397

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

397. (Vers. 6.) "Et septem Angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent," significat praeparatos et accinctos ad explorandum statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides. - Quid per "tubas" significatur, constat ex statuto usuum illarum apud filios Israelis, de quibus ita apud Mosen:

Jehovah locutus est ad Mosen, ut faceret tubas argenti pro convocatione concionis, et profectione castrorum; et quod illis clangerent in diebus gaudii, festis, noviluniis, super holocaustis et sacrificiis: tum quod quando venirent in bellum contra hostes infestantes illos, conclamarent Tubis, et quod tunc in memoriam venirent coram Jehovah Deo, et servarentur ab hostibus, (Numeri 10:1-10). 1

Ex his videri potest quid significatur per "clangere tubis:" quod hic per quod "septem Angeli clangerent" significetur exploratio et manifestatio, qualis est status Ecclesiae apud illos quibus religio est sola fides, patet a singulis hujus capitis, et a singulis sequentium capitum usque ad decimum sextum inclusive, in Sensu spirituali intellectis. Ex usibus tubarum apud filios Israelis videri etiam potest, quid per "tubas" et per "clangere" illis, significatur in sequentibus locis:

"Clangite buccina in Zione, et Clangite in monte sanctitatis, quia venit dies Jehovae," (Joel 2:1-2);

"Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih Buccina clanget," (Sacharias 9:14);

"Jehovah sicut Leo exibit, et Clanget," (Esaias 42:13);

"In die illo clangetur Buccina magna, et venient pereuntes in terra Aschuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis," (Esaias 27:13);

"Mittet Angelos cum Tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, a terminis caelorum ad terminos illorum," (Matthaeus 24:31);

"Beatus populus qui Clangorem norunt, Jehovah in luce facierum Tuarum ambulabunt," (Psalm. 89:16 (B.A. 15));

"Cum canunt stellae matutae, et Clangunt filii Dei," (Hiob 38:(7)).

Quoniam "soni tubarum" talia significabant, et in Ecclesia Israelitica omnia sistebantur ad vivum secundum correspondentias et inde significationes, ideo etiam factum est,

Cum descendit Jehovah super Montem Sinai, quod fuerint voces et fulgura et nubes gravis, et vox Buccinae vehemens, et vox Buccinae vadens et fortificans se valde, et populus in castris trepidaret valde, (Exodus 19:16-25).

Ideo etiam factum est, quod Cum trecenti cum Guideone clanxerunt Buccinis contra Midianem, tunc gladius viri contra socium esset, et aufugerent, (Judicum 7:16-22);

pariter quod Duodecim millia ex filiis Israelis cum vasis sanctitatis et cum Tubis in manibus Midianem vicerint, (Numeri 31:1-8)

ut et quod Murus Jerichuntis, postquam septem sacerdotes cum septem Buccinis septies circumiverunt urbem, ceciderit, (Josua 6:1-20).

Quare dicitur apud Jeremiam,

"Clangite contra Babelem circumcirca, destructi sunt muri ejus," (50:15); 2

et apud Zephaniam,

"Dies tenebrarum et caliginis, dies Buccinae et Clangoris super urbes munitas," (1:15-16).

Poznámky pod čarou:

1. 10 pro "11"

2. 15 pro "13"

  
/ 962