Bible

 

Joshue 8

Studie

   

1 Dixit autem Dominus ad Josue : Ne timeas, neque formides : tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus, et populum, urbemque et terram.

2 Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius : prædam vero, et omnia animantia diripietis vobis : pone insidias urbi post eam.

3 Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai : et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,

4 præcepitque eis, dicens : Ponite insidias post civitatem : nec longius recedatis : et eritis omnes parati.

5 Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus : fugiemus, et terga vertemus,

6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur : putabunt enim nos fugere sicut prius.

7 Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem : tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.

8 Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi.

9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai : Josue autem nocte illa in medio mansit populi,

10 surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.

11 Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.

12 Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis :

13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio.

14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ.

15 Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.

16 At illi vociferante pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,

17 et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes),

18 dixit Dominus ad Josue : Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.

19 Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant, surrexerunt confestim : et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.

20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere : præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.

21 Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.

22 Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cœperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,

23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue.

24 Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem.

25 Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.

26 Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.

27 Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue.

28 Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum :

29 regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce : projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem.

30 Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal,

31 sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi : altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit : et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.

32 Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.

33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.

34 Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine.

35 Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 655

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

655. "Ubi et Dominus noster crucifixus est." - Quod significet a quibus, nempe malis et inde falsis oriundis ex amore infernali, rejectus et condemnatus sit, constat ex eo, quod ipsa mala et inde falsa oriunda ex amore infernali Dominum rejiciant et condemnent: illa mala et inde falsa significantur per "Sodomam et Aegyptum"; quare dicitur de urbe Hierosolyma, quod vocetur ita spiritualiter, nam "vocari spiritualiter" significat ipsum malum et inde falsum.

[2] Sunt inferna distincta in duo regna, opposita duobus regnis in caelis: regnum oppositum regno caelesti est a tergo, et illi qui ibi sunt vocantur genii; id regnum est quod in Verbo intelligitur per "diabolum": regnum autem oppositum regno spirituali est antrorsum, et illi qui ibi sunt vocantur mali spiritus; id regnum est quod in Verbo intelligitur per "satanam." Haec inferna, seu haec duo regna in quae inferna distincta sunt, intelliguntur per "Sodomam" et "Aegyptum." Sive dicas mala et inde falsa, sive dicas illa inferna, idem est, quoniam omnia mala et inde falsa ab illis ascendunt.

[3] Quod "Judaei, qui Hierosolymae, crucifixerint Dominum", significat quod mala et inde falsa quae amaverunt crucifixerint Ipsum; nam omnia quae memorantur in Verbo de passione Domini repraesentabant statum perversum ecclesiae apud illam gentem; tametsi enim sanctum habuerunt Verbum, attamen per traditiones perverterunt omnia ibi, usque dum non amplius aliquod Divinum Bonum et Verum apud illos residuum fuerit; et cum Divinum Bonum et Verum, quae sunt in Verbo, non residuum est, tunc mala et falsa ex amore infernali loco illorum succedunt, et illa sunt quae crucifigunt Dominum. (Quod talia per passionem Domini significentur, videatur supra, n. 83, 195 [c] 627 [c] . Quod Dominus dicatur "occisus" significet quod rejectus et negatus, etiam supra, n. 328. Et quod Judaei tales fuerint, supra, n. 122, 433 [e] 619 [a] ; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.)

[4] Quoniam hic dicitur, "ubi Dominus crucifixus est", dicetur quid apud Judaeos significabat "crucifixio" seu "suspensio super ligno." Erant binae poenae mortis apud illos, crucifixio et lapidatio; et per "crucifixionem" significabatur condemnatio et maledictio propter destructionem boni in ecclesia, et per "lapidationem" significabatur condemnatio et maledictio propter destructionem veri in ecclesia.

Quod "crucifixio" significaverit condemnationem et maledictionem propter destructionem boni in ecclesia, erat causa quia "lignum", super quo suspendebantur, significabat bonum, ac in opposito sensu malum, utrumque voluntatis; et quod "lapidatio" significaverit condemnationem et maledictionem propter destructionem veri in ecclesia, erat causa quia "lapis", quo fiebat lapidatio, significabat verum, et in opposito sensu falsum, utrumque intellectus: omnia enim quae apud gentem Israeliticam et Judaicam instituta fuerunt, erant repraesentativa et inde significativa.

(Quod "lignum" significet bonum, ac in opposito sensu malum, et quod "lapis" significet verum, ac in opposito sensu falsum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 3720, 8354.) Sed quia hactenus ignotum fuit unde Judaeis et Israelitis poena crucis et poena lapidationis fuit, et tamen interest ut sciatur, velim etiam confirmationes ex Verbo adducere, ut sciatur quod binae illae poenae etiam repraesentativae fuerint.

[5] Quod "suspensio super ligno" seu "crucifixio" indicta fuerit propter destructionem boni in ecclesia, et quod sic repraesentaverit malum ex amore infernali, ex quo condemnatio et maledictio, constare potest a sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Si fuerit filius contumax et rebellis, non obediens voci patris et matris, .... lapidabunt eum omnes viri urbis lapidibus ut moriatur. .... Et si fuerit in viro crimen et judicium mortis et occisionis, suspendes eum super ligno; non pernoctabit cadaver ejus super ligno, sed sepeliendo sepelies eum in die eodem; nam maledictio Dei suspensus, et non polluas terram tuam" (Deutr. 21 [18,] 20-23):

per "non obedire voci patris et matris" in sensu spirituali significatur vivere contra praecepta et vera ecclesiae; quare poena lapidationis ei fuit: "viri urbis" qui lapidabunt eum, significant illos qui in doctrina ecclesiae sunt; "urbs" significat doctrinam: "si fuerit in viro crimen, judicium mortis, suspendes eum ligno", significat si malum fecerit contra bonum Verbi et ecclesiae, id quia crimen mortis erat, suspenderetur super ligno, nam "lignum" in Verbo significat bonum, et in opposito sensu malum: "non pernoctabit cadaver ejus super ligno, sed sepelies eum die eodem", significat ne [esset] repraesentativum damnationis aeternae: "ne polluas terram tuam" significat quod foret scandalo ecclesiae.

[6] In Threnis,

"Cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt propter procellas famis, mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae; juvenes ad molendum abduxerunt, et pueri in ligno corruunt" (5:10-13):

per "Zionem" intelligitur ecclesia caelestis, quae in bono amoris in Dominum est, quam ecclesiam gens Judaica repraesentabat; per "virgines in urbibus Jehudae" significantur affectiones veri ex bono amoris; quod vera ex bono perierint per falsa ex malo, significatur per quod "principes manu eorum suspensi sint"; per "facies senum", quae non honoratae, significantur bona sapientiae; per "juvenes", qui adducti ad molendum, significantur vera ex bono, et per "molere" significatur comparare falsa et confirmare illa ex Verbo; per "pueros" qui "ligno corruunt" significantur bona nascentia pereuntia per mala.

[7] Quoniam per "pistorem" significatur bonum amoris simile quod per "panem", et per "pincernam" verum doctrinae simile quod per "vinum", ideo

Pistor propter crimen contra regem Pharaonem suspensus est (Genesis 40:19-22; 41:13).

(Quae in Arcanis Caelestibus, n. 5139-5169, explicata videantur.) Quia per "Moabum" intelliguntur illi qui adulterant bona ecclesiae, et quia per "Baalpeorem" significatur adulteratio boni, inde factum est

Quod omnia capita populi suspensi sint coram sole, quia populus scortatus est cum filiabus Moabi, et incurvavit se diis earum, et adjunxit se Baalpeori (Numeri 25:1-4):

per "scortari cum filiabus Moabi" significatur adulterare bona ecclesiae, et per "suspendi coram sole" significatur condemnatio et maledictio propter destructum bonum ecclesiae.

[8] Quia per "Ajam" significabantur cognitiones boni, et in opposito sensu confirmationes mali, ideo

Rex Ajae suspensus est super ligno, ac postea projectus ad ostium portae urbis, et ipsa urbs combusta est (Joshua 8:26-29).

Et quia per quinque "reges Emorraeorum" significabantur mala et inde falsa destruentia bona et vera ecclesiae, ideo

Illi reges a Joschua suspensi sunt, et postea projecti in speluncam Makkeda (Joshua 10:26, 27).

per "speluncam Makkeda" significatur dirum falsum ex malo.

[9] Per "suspendi ligno", seu "crucifigi", significatur poena mali destruentis bonum ecclesiae, etiam apud Matthaeum,

"Jesus dixit, Mitto ad vos prophetas, sapientes, et scribas; ex iis occidetis, crucifigetis, et flagellabitis In synagogis, et persequemini ab urbe in urbem" (23:34):

omnia quae Dominus locutus est, ex Divino locutus est; sed Divina ex quibus locutus est, secundum correspondentias, in naturalis cogitationis ideas et inde voces, quales hic et alibi apud Evangelistas sunt, ceciderunt; et quia est spiritualis sensus omnium verborum, ideo per "prophetas, sapientes, et scribas" in eo sensu non illi intelliguntur, sed pro illis verum et bonum doctrinae et Verbi; spiritualis enim cogitatio et inde loquela, qualis est angelis, est absque idea personae; inde per "prophetam" significatur verum doctrinae, per "Sapientes" bonum doctrinae, et per "scribas" Verbum ex quo doctrina; inde sequitur quod "occidere" se referat ad verum doctrinae ecclesiae quod est "propheta", "crucifigere" se referat ad bonum doctrinae quod est "sapiens", ac "flagellare" se referat ad Verbum quod est "scriba"; et quod sic "occidere" significet exstinguere, "crucifigere" destruere, ac "flagellare" pervertere: quod ab uno falso doctrinae aberrent in aliud, significatur per "persequi illos ab urbe in urbem"; "urbs" significat doctrinam: hic sensus spiritualis illorum verborum est.

[10] Apud eundem,

Jesus dixit discipulis quod Hierosolymae pateretur, et quod Filius hominis traderetur principibus sacerdotibus et scribis, "et condemnabunt Ipsum, .... tradent Ipsum gentibus, ad illudendum, ad flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget" (20:18, 19; Marcus 10:32-34):

sensus spiritualis horum verborum est, quod Divinum Verum in ecclesia, ubi mere falsa doctrinae et mala vitae regnant, blasphemabitur, verum ejus pervertetur, et bonum ejus destruetur: "Filius hominis significat Divinum Verum, quod est Verbum; et "Hierosolyma" significat ecclesiam, ubi mere falsa et mala regnant: per "principes sacerdotes et scribas" significantur adulterationes boni et falsificationes veri, utraeque ex amore infernali: per "condemnare Ipsum et tradere gentibus" significatur Divinum Verum ac Divinum Bonum adjudicare inferno, ac tradere malis et falsis quae inde; "gentes" significant mala quae ab inferno sunt et destruunt bona ecclesiae: "ad illudendum, flagellandum et crucifigendum" significat blasphemationem, falsificationem et perversionem veri ac adulterationem et destructionem boni ecclesiae et Verbi (ut supra); "et tertia die resurget" significat glorificationem Humani Domini plenariam.

[11] Ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per crucifixionem Domini, tum quid per varias illusiones tunc, ut quod "corona ex spinis capiti Ipsius imposita fuerit", quod "Ipsum calamo percusserint", quodque "in facies Ipsius exspuerint", praeter plura quae apud Evangelistas memorantur; quod nempe gens Judaica Ipsum Divinum Verum et Bonum, quod erat Dominus, tam nefarie tractaverit; passus enim est Dominus in Se repraesentari statum nefandum ecclesiae istius. Hoc quoque significatur per id,

Quod portaverit iniquitates eorum (Esaias 53:11);

nam commune fuit, ut propheta susciperet in se repraesentationem nefandorum ecclesiae; sicut quod Esaias propheta jussus sit ire nudus et discalceatus tres annos, repraesentationis causa quod ecclesia absque bono et vero esset (Esaias 20:3, 4): quod propheta Ezechiel ligatus funibus obsideret laterem, cui insculpta fuit Hierosolyma, ac ederet placentam hordeorum factam cum excrementis bovis, repraesentationis causa quod verum et bonum ecclesiae a falsis ita obsessum, et a malis ita conspurcatum esset (Ezechiel 4:1-13): quod Hoscheas propheta jussus sit accipere scortum sibi in mulierem, ac liberos scortationum, ad repraesentandum qualis tunc ecclesia fuit (Hoschea 1:1-11): praeter similia alibi. Quod hoc fuerit "portare iniquitates domus Israelis", seu ecclesiae, aperte dicitur (Ezech. cap. 4:5, 6). Ex his constare potest quod omnia quae de passione Domini memorantur, fuerint repraesentativa status ecclesiae tunc apud gentem Judaicam.

[12] Haec de poena "suspensionis super ligno" seu "crucifixionis." Quod altera poena, quae fuit "lapidatio", significaverit condemnationem et maledictionem propter destructum verum ecclesiae, non hujus loci est ex Verbo confirmare, sed usque constare potest ex locis e Verbo ubi

"lapidatio" memoratur: Ut Exodus 21:28-33; Leviticus 24:10-17, 23; Numeri 15:32-37; Deuteronomius 13:1110] ; cap. Deuteronomius 17:5-7; 22:20, 21, 24; Ezechiel 16:39-41; 23:45-47; Matthaeus 23:37; Luca 13:34; 20:6; Johannes 8:7; 10:31, 32: et alibi.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 328

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

328. "Quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine tuo." - Quod significet separationem omnium a Divino, et conjunctionem cum Divino per agnitionem Ipsius et per receptionem Divini Veri ab Ipso, constat ex significatione "occisi", cum de Domino, quod sit separatio omnium aDivino; per "occidi" enim in Verbo significatur spiritualiter occidi, hoc est, perire ex malis et falsis (ut ostensum videatur supra, n. 315); et quia Dominus etiam apud illos non est, negatur enim, ideo per "occisum", cum de Domino, significatur non agnitus (ut supra, n. 315), et quoque negatus; et cum negatur Dominus, est quasi occisus apud illos, et illi per id separati a Divino; nam qui negant Dominum, hoc est, Divinum Ipsius, illi se prorsus separant a Divino: (Ipse enim est Deus universi, et Ipse est unum cum Patre, ac Pater in Ipso et Ipse in Patre, et nemo venit ad Patrem nisi per Ipsum, ut Ipse Dominus docet; quapropter separati sunt prorsus a Divino illi in ecclesia qui non agnoscunt Divinum Ipsius, et magis qui corde negant Illud;

[2] negare Illud hic intelligitur per occidere Ipsum apud se; hoc etiam in sensu interno Verbi intelligitur per quod crucifixerint Dominum, videatur supra, n. 83, 195(c); nam Judaei, apud quos tunc ecclesia fuit, negaverunt Ipsum esse Christum, et per id se separaverunt a Divino, et ideo morti dederunt Ipsum seu crucifixerunt; etiam hodie illi id faciunt qui Divinum Ipsius negant; unde communis praedicatorum sermo est quod qui malam vitam agunt et blasphemant Ipsum, crucifigant Ipsum apud se; hoc itaque est quod hic significatur per "occisus es": -) et ex significatione "redemisti Deo nos in sanguine tuo", quod sit quod conjunxerit nos Divino per agnitionem Ipsius, et per receptionem Divini Veri ab Ipso; "redimere" enim significat liberare ab Inferno, et per id illos Sibi appropriare, et sic conjungere Divino, constabit ex locis in Verbo ubi "redimere" et "redemptio" dicitur, quae infra adducentur; et "sanguis Domini" significat Divinum Verum procedens ab Ipso; et quia homo per receptionem Divini Veri a Domino, liberatur ab Inferno, et conjungitur Ipsi, ideo per "Redemisti Deo nos in sanguine tuo", significatur conjunctio cum Divino per receptionem Divini Veri ab Ipso.

[3] Quod hic sensus in illis verbis lateat, nemo videre potest qui in solo sensu litterae manet; nam in eo sensu non aliud videri potest quam quod per "occisus es" intelligatur crucifixus, et per "redemisti nos in sanguine tuo" intelligatur quod reconciliaverit nos Patri suo per Passionem crucis; et quia ille sensus est sensus litterae, et hactenus ignotum fuit quod singulis Verbi sensus internus qui spiritualis insit, ideo ex illo sensu, nempe sensu litterae, doctrinam ecclesiae illam fecerunt quod Ipsum Divinum, quod Patrem vocant, rejecerit a Se totum genus humanum, et quod Dominus perPassionem crucis reconciliaverit, et sic quod salventur illi pro quibus intercedit. Quis non, cui aliquis intellectus illustratus est, videre potest quod hoc doctrinale sit contra Ipsum Divinum? Ipsum Divinum enim nusquam rejicit aliquem hominem a Se, amat enim omnes, et inde vult omnium salutem; et quoque contra ipsum Divinum est reconciliari per effusionem sanguinis, et in misericordiam redigi per intuitionem Passionis crucis quam sustinuit Ipsius Filius, et quod inde sit Ipsi misericordia et non a Se Ipso; et tametsi hoc est contra essentiam Divinam, usque id credere vocant ipsam fidem seu fidem justificantem.

[4] Quis etiam ex ratione illustrata cogitare potest quod totius mundi peccata in Dominum translata fuerint, et ab unoquovis qui solum illam fidem habet ablata sint? Sed sit quod haec doctrina sit apud illos qui non ultra sensum litterae cogitant, at usque angeli, qui apud homines sunt, non percipiunt illa secundum eum sensum, verum secundum sensum spiritualem; sunt enim spirituales, et inde spiritualiter et non naturaliter cogitant: hi per "redimere hominem in sanguine suo", percipiunt liberare hominem ab inferno, et sic addicare et conjungere illum Sibi per agnitionem Ipsius et per receptionem Divini Veri ab Ipso. Quod ita sit, etiam ecclesia scire potest; nam scire potest quod nemo per sanguinem conjungatur Divino, sed per receptionem Divini Veri et applicationem ejus ad vitam.

[5] Quod Dominus liberaverit ab inferno, factum est per quod assumpserit Humanum, et per Id subjugaverit inferna, et omnia in caelis in ordinem redegerit, quod fieri nequaquam potuit quam ex Humano; nam Divinum operatur a primis per ultima, ita a Se per illa quae a Se in ultimis sunt, quae sunt in Humano; haec est operatio Divinae potentiae in caelo et in mundo. (Sed de hac re videantur aliqua supra, n. 41: tum in opere De Caelo et Inferno 315; et in Arcanis Caelestibus, n. 5897, 6239, 6451, 6465, 8603, 9215, 9216, 9824, 9828, 9836, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.) Quod Dominus liberaverit ab inferno, etiam factum est per quod Humanum suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit; sic enim, non aliter, potest inferna in aeternum subjugata tenere: et quia subjugatio infernorum et glorificatio Humani IpSius facta est per tentationes in Humanum suum admissas, Passio crucis Ipsius fuit ultima tentatio et plenaria victoria. Per quod "portaverit omnium peccata", significatur quod admiserit in Se omnia inferna cum tentatus; inde enim omnia peccata seu mala ascendunt, ac intrant et sunt apud hominem; quare per quod "portaverit" illa significatur quod admiserit in Se inferna cum tentatus, et per quod "sustulerit peccata" significatur quod subjugaverit inferna, ut inde mala non amplius possint assurgere apud illos qui agnoscunt Dominum, ac recipiunt Ipsum, hoc est, Divinum Verum procedens ab Ipso, fide et vita, et sic Domino conjuncti sunt.

Dicitur quod per "Redemisti Deo nos in sanguine tuo", significetur conjunctio cum Divino per agnitionem Ipsius et receptionem Divini Veri ab Ipso; et quia super hoc fundatur ecclesia, volo paucis dicere quomodo fit conjunctio per illa.

[6] Primarium est agnoscere Dominum, Ipsius Divinum in Humano, ac omnipotentiam Ipsius salvandi genus humanum; per illam enim agnitionem conjungitur homo Divino, quoniam alibi Divinum non est; ibi enim est Pater, nam Pater est in Ipso et Ipse in Patre, ut Ipse Dominus docet; quapropter qui aliud Divinum juxta Ipsum seu a latere spectant, ut solent illi qui orant Patrem ut misereatur propter Filium, hi deflectunt a via, et adorant Divinum alibi quam in Ipso; ac praeterea tunc nihil cogitant de Divino Domini, sed solum de Humano, quae tamen non separari possunt, est enim Divinum et Humanum non duo sed unica Persona, conjuncta sicut anima et corpus, secundum doctrinam ab ecclesiis receptam ex Fide Athanasiana. Quare agnoscere Divinum in Humano Domini, seu Divinum Humanum, est primarium ecclesiae, per quod conjunctio; et quia primarium, est etiam primum ecclesiae. Quoniam hoc primum ecclesiae est, ideo Dominus cum in mundo fuit toties dixit illis quos sanavit, "Credisne quod hoc possim facere?" et cum responderunt quod crederent, dixit, "Fiat secundum fidem tuam." Hoc toties dixit ut primum crederent quod Ipsi ex Divino Humano suo esset Divina omnipotentia; nam absque illa fide non incohari potuit ecclesia; et absque illa fide non conjuncti Divino fuissent, sed separati ab illo, et sic nihil boni ab Ipso recipere potuissent.

[7] Postea docuit Dominus quomodo salvarentur, quod nempe reciperent Divinum Verum ab Ipso, et hoc recipitur quando applicatur et implantatur vitae per facere illud; ideo Dominus toties dixit quod facerent verba Ipsius. Ex his constare potest quod duo illa, nempe credere in Dominum et facere verba Ipsius, unum faciant, et quod nullatenus separari possint; nam qui non facit verba Domini is non credit in Ipsum; tum qui putat se credere in Ipsum et non facit verba Ipsius, nec credit in Ipsum; est enim Dominus in suis verbis, hoc est, in suis veris, et ex illis dat Dominus homini fidem. Ex his paucis sciri potest quod conjunctio cum Divino sit per agnitionem Domini et per receptionem Divini Veri ab Ipso: hoc itaque est quod significatur per quod "Agnus redemerit Deo nos in sanguine suo"; quod per "Agnum" significetur Dominus quoad Divinum Humanum, videatursupra (n. 314). (Plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293-297; et [in collectis] ex Arcanis Caelestibus, ibi, n. 300-306; ut et ad finem hujus operis, ubi De Domino in specie agetur.

Quod "sanguis" significet Divinum Verum procedens a Domino, et quod salvatio per "sanguinem Ipsius" significet per receptionem Divini Veri ab Ipso, in sequente articulo dicetur.

[8] Quod autem "redimere" significet vindicare et liberare, et cum de Domino, vindicare et liberare ab inferno, et sic addicare et conjungere Sibi, constare potest a locis sequentibus:

Apud Esaiam,

"Quis venit ex Edom, .... incedens in multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum; .... nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit: .... in omni angustia eorum Ipsi angustia, et Angelus facierum Ipsius servavit eos, ob amorem suum et clementiam suam Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portabit eos omnibus diebus aeternitatis" (63:1, 4, 9);

agitur ibi de Domino et de pugnis tentationum Ipsius per quas subjugavit inferna: per "Edom" ex quo venit, significatur Humanum Ipsius, similiter per "Angelum facierum Ipsius"; Ipsius Divina potentia ex qua pugnavit, significatur per "incedens in multitudine roboris sui": dejectio eorum in infernum qui insurgebant, et elevatio bonorum in caelum, intelligitur per "justitiam, ita per haec verba, "Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum, nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit": Divinus Ipsius Amor ex quo illa fecit, describitur per "In omni angustia eorum Ipsi angustia, et Angelus facierum Ipsius servavit eos, ob amorem suum et clementiam suam Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portabit eos omnibus diebus aeternitatis": inde patet quod per "redemptos" et per "eos quos redemit", significentur quos vindicavit a furore eorum qui ab inferno et salvavit.

[9] Apud eundem,

"Sic dixit" Jehovah, "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel, [Ne timeto,] nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu" (43:1);

quod per "redimere" significetur liberare ab inferno, et addicare ac conjungere Sibi ut Ipsius sint, patet, nam dicitur "Redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu"; quia hoc fit per reformationem et regenerationem a Domino, ideo dicitur, Jehovah "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel"; "Creator" vocatur quia per "creare" in Verbo significatur regenerare (videatur supra, n. 294); "Jacob" et "Israel" significant illos qui ab ecclesia, et in veris ex bono sunt.

[10] Apud eundem,

"Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Illo, et pretium operae coram Ipso; et vocabunt illos, Populus sanctitatis, redempti Jehovae" (62:11, 12);

hic etiam agitur de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae ab Ipso: "filia Zionis" significat ecclesiam quae in amore in Dominum est; adventus Ipsius intelligitur per "Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Illo, et pretium operae coram Ipso"; reformati et regenerati ab Ipso intelliguntur per "redemptos Jehovae;"

[11] quod illi dicantur "redempti" est quia illi per regenerationem liberati sunt a malis, et addicati ac conjuncti Domino.

Apud eundem,

"Non erit leo, et rapax ferarum .... non invenietur in ea, sed ibunt redempti; sic redempti Jehovae revertentur et venient Zionem cum cantu, [et] gaudium aeternitatis super capite eorum" (35:9, 10);

etiam ibi agitur de adventu Domini, et de salvatione illorum qui se a Domino regenerari patiuntur: quod non apud illos erit falsum destruens verum, ac malum destruens bonum, significatur per quod "non erit leo", et quod "rapax ferarum non invenietur in ea"; quod sint vindicati a malis et liberati a falsis, significatur per "Ibunt redempti, sic redempti Jehovae revertentur"; felicitas aeterna illis significatur per "Venient Zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum"; "Zion" est ecclesia; quid "cantus" significat, videatur mox supra (n. 326 (a, b)). Sunt binae voces in lingua originali per quas exprimitur "redimere"; una significat vindicationem a malis, altera liberationem a falsis; hae binae voces ibi sunt; unde dicitur, "Ibunt redempti", et "Redempti Jehovae revertentur." (Similiter illae binae voces apud Hoscheam, cap. 13:14; apud Davidem, 69:19 [B.A. 18); et Psalmuss 107:2.)

[12] Quod "redimere" significet vindicare a malis et liberare a falsis, et quoque vindicare et liberare ab inferno, est quia ex inferno omnia mala et falsa apud hominem exsurgunt; quae quia per reformationem et regenerationem a Domino removentur, etiam reformatio et regeneratio per "redimere" seu per "redemptionem" significatur, ut in sequentibus his locis:

[13] - Apud Davidem,

"Surge in auxilium nobis, et redime nos propter misericordiam tuam" (Psalmuss 44:27 [B.A. 26]);

"redimere" pro liberare et reformare.

Apud eundem,

"Deus redemit animam meam e manu inferni, et acceptabit me" (Psalmuss 49:16 [B.A. 15]);

"redimere e manu inferni" pro liberare; "acceptare me" pro Sibi addicare et conjungere, seu facere ut Ipsius sint, sicut servi venditi et redempti.

Apud Hoscheam,

"E manu inferni redimam eos, e morte redimam eos" (13:14);

"redimere" pro vindicare et liberare a damnatione.

Apud Davidem,

"Benedic, anima mea, Jehovae, .... qui redemit a fovea vitam tuam" (Psalmuss 103:1, 4);

"redimere a fovea", pro liberare a damnatione ("fovea" est damnatio).

Apud eundem,

"Appropinqua ad animam meam, redime eam, et propter inimicos redime me" (Psalmuss 69:19 [B.A. 18]);

"appropinquare ad animam" significat conjungere illam Sibi; "redimere eam" significat vindicare a malis; "propter inimicos redime me" significat liberare a falsis ("inimici sunt falsa).

Apud eundem,

Dicant redempti Jehovae, quos redemit e manu hostis angustantis" (Psalmuss 107:2);

"redempti Jehovae" pro illis qui vindicati a malis; "quos redemit e manu hostis angustantis" pro illis quos liberavit a falsis.

Apud Jeremiam,

"Tecum Ego ad servandum te, et ad eripiendum te, .... et eripiam te e manu malorum, et redimam te e manu violentorum" (15:20, 21);

"redimere e manu violentorum", pro liberare ex falsis quae violentiam inferunt bono charitatis; "violenti" significant illa falsa, proinde etiam illos qui in iis sunt.

[14] Apud Davidem,

"Speret Israel super Jehovah, quia cum Jehovah misericordia, et in Ipso plurimum redemptionis, et Ille redimet Israelem ex omnibus iniquitatibus ejus" (Psalmuss 130:7, 8);

"redemptio" pro liberatione, "Israel" pro ecclesia; reformare et liberare a falsis illos qui ab ecclesia sunt, significatur per "Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus." Apud eundem,

"Integritas et rectitudo custodiant me, quia exspectavi Te; redime, Deus, Israelem ex omnibus angustiis ejus" (Psalm. 25 [21,] 22, 22);

"redimere Israelem ex angustiis" etiam hic pro liberare illos qui ab ecclesia ex falsis quae angustant.

Apud Esaiam,

"Num abbreviata est manus mea, ut non sit redemptio? aut num non in Me virtus ad eripiendum? (50:2);

quod "redemptio" sit liberatio patet, nam dicitur etiam, "Num abbreviata est manus mea? aut num non in Me virtus ad eripiendum?" Apud Davidem,

Deus "exaudiet vocem meam, redimet cum pace animam meam " (Psalmuss 55:18, 19);

"redimere" pro liberare.

Apud eundem,

"Canam Tibi cithara, Sancte Israelis, laudabunt labia mea, .... et anima mea quam redemisti" (Psalm. 71 [22,] 23);

"redimere animam" pro liberare a falsis; per "animam" enim in Verbo significatur vita fidei, et per "cor" vita amoris; quare "redimere animam" significat liberare a falsis et dare vitam fidei.

[15] Apud eundem,

"Redime me ab oppressione hominis, ut custodiam mandata tua" (Psalmuss 119:134);

"redimere ab oppressione hominis" significat liberare a falsis mali, "homo" enim significat affectionem veri spiritualem et inde sapientiam, et in opposito sensu, ut hic, cupidinem falsi et inde insaniam; "oppressio" ejus significat destructionem veri per falsa.

Apud eundem,

"In manum tuam commendabo spiritum meum; redemeras me Jehovah Deus veritatis" (Psalmuss 31:6 [B.A. 5]);

"redimere" pro liberare a falsis et reformare per vera; quia hoc per "redimere" significatur, ideo etiam dicitur "Jehovah Deus veritatis." Apud eundem,

In" peccatorum "manibus facinus, et dextra eorum plena est munere; ego vero in integritate mea incedo, redime et miserere mei " (Psalmuss 26:10, 11);

"redimere" pro liberare a falsis et reformare.

Apud eundem,

"A dolo et violentia redimet animam eorum, et pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius, et vivet et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi" (Psalmuss 72:14, 15);

agitur hic de "egenis", per quos significantur qui desiderant vera ex affectione spirituali; de his dicitur quod "a dolo et violentia redimet animam eorum", per quod significatur liberatio a malis et falsis quae destruunt bona amoris et vera fidei; receptio Divini Veri ab illis significatur per "pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius"; reformatio eorum describitur per quod "vivet et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi"; "aurum Schebae" est bonum charitatis, "orare pro illo jugiter" significat quod continuo detinebuntur a falsis et tenebuntur in veris, et "omni die benedicet illi" significat quod continuo erunt in bono charitatis et fidei, hoc enim est "benedictio" Divina, et illud est "orare pro illo jugiter."

[16] Apud Esaiam,

"Sic dixit Jehovah, Gratis venditi estis, et non per argentum redimemini;.... in Aegyptum descendit populus meus ad peregrinandum ibi, sed Aschur nihilo oppressit eum" (52:3, 4);

agitur hic de desolatione veri per scientifica, et per ratiocinia naturalis hominis ex illis; nam 1 per quod "in Aegyptum descendit populus meus ad peregrinandum ibi" significatur instructio naturalis hominis per scientifica et per cognitiones veri"; "Aegyptus" significat scientifica et quoque cognitiones, sed quales sunt ex sensu litterae Verbi, et "peregrinari" significat instrui: per quod "Aschur nihilo oppressit eos" significatur falsificatio illarum per ratiocinia naturalis hominis; "Aschur" significat ratiocinia, et "nihilo opprimere" significat falsificationem; falsa enim sunt nihil quia nihil veri in illis, quod fit cum naturalis homo separatus a spirituali concludit: inde est quod praemittatur, "Gratis venditi estis, et non per argentum redimemini"; "gratis vendi" significat ex se ipso seu ex proprio abalienare se et abdicare falsis; et "non per argentum redimi" significat quod non per verum possint a falsis mali vindicari ("argentum" significat verum, et "redimi" significat vindicari a falsis mali et reformari).

[17] Apud Sachariam,

"Congregabo eos quia redimam eos, tunc multiplicabuntur et seminabo eos in populis et reducam eos e terra [Aegypti] , et ex Assyria congregabo eos; et ad terram Gileadis, et ad Libanum adducam eos" (10:8-10);

agitur hic de ecclesiae restauratione ac reformatione per vera ex bono; et per "Congregabo eos quia redimam eos" significatur dissipatio falsorum, ac reformatio per vera; quare dicitur", Multiplicabuntur et seminabo eos in populis", per quod significatur multiplicatio et inseminatio veri ex bono: "reducere e terra Aegypti et ex Assyria congregare eos" significat abduci a falsificatione veri quae illis per ratiocinia ex scientificis (ut supra): "adducere eos ad terram Gileadis, et ad Libanum", significat ad bonum ecclesiae quod est bonum charitatis, et ad bonum et verum fidei; hoc est "Libanus", et illud "terra Gileadis."

[18] Ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per quod Jehovah "eduxerit populum ex Aegypto" ac "redemerit eos":

-Ut apud Mosen,

"Liberabo vos a servitute, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis" (Exodus 6:6);

Eduxi vos ex Aegypto brachio extenso, et redemi vos e domo servorum (Deutr. [7:8; cap.] 9:26-29; 13:65] ; cap. 15:15; 24:18):

"Duxisti in misericordia populum tuum quem redemisti, et deduxisti in fortitudine manus tuae ad habitaculum sanctitatis tuae" (Exodus 15:13);

et apud Micham,

"Ascendere feci te e terra Aegypti, et e domo servitutis redemi te" (6:4):

in sensu litterae hic intelligitur quod ex Divina potentia educti fuerint ex Aegypto, ubi servi facti; at in sensu interno seu spirituali non tale intelligitur, sed quod illi qui ab ecclesia sunt, qui sunt qui reformantur a Domino per vera et per vitam secundum illa, vindicati et liberati sint ex malis et inde falsis, haec enim sunt quae faciunt hominem servum. Hic spiritualis illorum verborum sensus est, in quo sunt angeli quando homo est in sensu litterae.

[19] Angeli etiam per "redemptionem" intelligunt vindicationem a malis et liberationem a falsis in his locis:

Apud Mosen,

Ponam redemptionem inter populum meum et inter populum" Pharaonis (Exodus 8:1923]):

apud Davidem,

Redemptionem misit populo suo, praecepit in aeternum foedus suum, sanctum et venerandum nomen Ipsius" (Psalmuss 111:9):

apud Matthaeum,

"Quid prodest homini si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? et quid dabit homo pretium sufficiens redemptionis animae suae?" (16:26; Marc. 8 [36,] 37, 37);

"redemptio" pro liberatione a damnatione.

[20] Ex his constare potest quid significat quod Dominus redemerit humanum genus, nempe quod vindicaverit et liberaverit illos ab inferno, et malis et falsis quae continue inde exsurgunt, ac hominem in damnationem ferunt; et quod continue vindicet illos et liberet illos: quod vindicaverit et liberaverit, factum est per quod subjugaverit inferna; et quod continue vindicet et liberet, per quod Humanum suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit, per id enim inferna continuo subjugata tenet: hoc itaque est quod significatur per quod redemerit hominem, et per quod in Verbo appelletur "Redemptor", ut in sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Ne timeto, vermis Jacobi, moribundi Israelis; Ego adjuvo te, .... et Redemptor tuus Sanctus Israelis" (41:14);

apud eundem,

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius, .... propter Jehovam qui fidelis, Sanctum Israelis qui elegit te" (49:7);

apud eundem,

"Redemptor noster Jehovah Zebaoth, nomen Ipsius Sanctus Israelis" ( 2 47:4);

apud eundem,

"Sic dixit Jehovah Redemptor 3 Vester, Sanctus Israelis" (43:14);

apud eundem,

"Ut sciant omnis caro quod Ego Jehovah, Salvator tuus, et Redemptor tuus, fortis Jacobi" (49:26);

apud eundem,

Ut scias "quod Ego Jehovah, Salvator tuus, et Redemptor tuus potens Jacobi" (60:16)

per "Sanctum Israelis" et per "fortem Jacobi", qui in illis locis vocatur "Redemptor", intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et per "Jehovam" ipsum Divinum Ipsius. Quod Dominus quoad Divinum Humanum nominetur "Sanctus Israelis", ac "fortis" et "potens Jacobi", est quia per "Israelem" et "Jacobum" significatur ecclesia, ita illi qui regenerati et reformati, hoc est, redempti sunt a Domino; nam hi solum ab ecclesia sunt, seu faciunt ecclesiam Domini.

[21] Quod Divinum Humanum Domini sit quod Vocatur "Sanctum", patet apud Lucam,

Angelus dixit Mariae, "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te; propterea quod nascetur a te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (1:35);

et quod Dominus quoad Divinum Humanum sit "fortis" et "potens Jacobi", apud eundem,

Angelus dixit ad Mariam, "Ecce concipies in utero et paries Filium; .... Hic erit magnus, .... et regnabit in domo Jacobi in aeternum, et regni Ipsius non erit finis" (1 [30,] 31-33);

per "domum Jacobi" intelligitur ecclesia Domini; quod non gens Judaica, patet.

[22] Quoniam Humanum Domini aeque Divinum fuit ac ipsum Divinum Ipsius quod assumpsit Humanum, ideo etiam dicitur Jehovah "Redemptor" in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (48:17);

apud eundem,

Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (54:5);

apud Davidem,

"Jehovah Petra 4 mea et Redemptor mi" (Psalmuss 19:15 [B.A. 14]);

apud Jeremiam,

"Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius" (50:34);

apud Esaiam,

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen 5 tuum" (63:16) 6 .

Ex his nunc constare potest quomodo intelligendum est quod Dominus dixit,

Venit Filius hominis "ut det animam redemptionem pro multis" (Matthaeus 20:28; Marcus 10:45);

quod nempe ut vindicentur et liberentur ab inferno; Passio enim crucis fuit ultima pugna et plenaria victoria, qua subjugavit inferna et qua glorificavit Humanum suum (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293-297, et 300-306).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232