Bible

 

Joshue 7

Studie

   

1 Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi Filii Zabdi Filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate : iratusque est Dominus contra filios Israël.

2 Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quæ est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis : Ascendite, et explorate terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Hai.

3 Et reversi dixerunt ei : Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem : quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos ?

4 Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,

5 percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines : persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes : pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est.

6 Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël : miseruntque pulverem super capita sua,

7 et dixit Josue : Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes ? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.

8 Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem ?

9 Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra : et quid facies magno nomini tuo ?

10 Dixitque Dominus ad Josue : Surge : cur jaces pronus in terra ?

11 Peccavit Israël, et prævaricatus est pactum meum : tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.

12 Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet : quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.

13 Surge, sanctifica populum, et dic eis : Sanctificamini in crastinum : hæc enim dicit Dominus Deus Israël : Anathema in medio tui est, Israël : non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.

14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras : et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.

15 Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua : quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël.

16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda.

17 Quæ cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi :

18 cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.

19 Et ait Josue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.

20 Responditque Achan Josue, et dixit ei : Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.

21 Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum : et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.

22 Misit ergo Josue ministros : qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.

23 Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum.

24 Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor :

25 ubi dixit Josue : Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël : et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt.

26 Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4539

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4539. ‘Surge, ascende Bethelem’: quod significet de Naturali Divino, nempe perceptionem, constat a significatione ‘surgere’ quod involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103; hic elevationem Naturalis ad Divinum; ex significatione ‘ascendere’ quod sit versus interiora magis, de qua sequitur; et ex significatione ‘Bethelis’ quod sit Divinum in naturali, seu in ultimo ordinis, de qua n. 4089; Bethel enim in lingua originali significat domum Dei, et quia domus Dei est ubi cognitiones boni et veri, ita per ‘Bethelem’ in proximo sensu significantur cognitiones illae, ut n. 1453 ostensum est: at quia interiora terminantur et 1 finiuntur in ultimis 2 ordinis, et ibi simul sunt 3 et sicut in una domo cohabitant 4 , et quia naturale apud hominem est ultimum apud hominem, in quo interiora terminantur, ideo per ‘Bethelem’ seu domum Dei proprie significatur Naturale, n. 3729, 4089, et quidem bonum ibi, nam ‘domus’ in sensu interno est bonum, n. 2233, 2234, 3720, 3729; in naturali seu ‘in’ ultimo ordinis etiam sunt cognitiones.

[2] Quod ‘ascendere’ sit versus interiora, est quia interiora sunt quae dicuntur superiora, n. 2148, ideo cum agitur de progressu versus interiora in sensu interno 5 , dicitur ‘ascendere’, ut ab Aegypto ad terram Canaanem, in ‘ipsa’ terra Canaane ad interiora 6 , et ibi ab undique ad Hierosolymam, inque ipsa 7 Hierosolyma ad domum Dei ibi; ab Aegypto ad terram Canaanem, apud Mosen,

Pharaoh dixit ad Josephum, Ascende et sepeli patrem tuum:... et ascendit Josephus; ... et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis, ... et ascendit cum eo currus et eques, Gen. 50:6-9; et in libro Judicum, Ascendit angelus Jehovae , ex Gilgal ad Bochim, et dixit, Ascendere feci vos ex Aegypto, 2:1; 8 per ‘Aegyptum’ enim in sensu interno significatur scientificum, quod inserviturum capiendis illis quae regni Domini sunt, et per terram Canaanem 9 significatur regnum Domini, et quia scientifica sunt inferiora, seu quod idem, exteriora, et illa quae regni Domini, sunt superiora, seu quod idem, interiora 10 , idcirco dicitur ascendere ab Aegypto ad terram Canaanem; et ‘vicissim’ a terra Canaane ad Aegyptum descendere, ut Gen. 42:2, 3;

xliii

4, 5, 15, et alibi.

[3] In ipsa terra Canaane ad 11 interiora ejus, apud 12 Joshuam, Dixit Joshua, Ascendite et explorate terram; et ascenderunt viri et explorarunt Aiam, et redierunt ad Joshuam et dixerunt ad illum, Ne ascendat omnis populus, quasi 2000 viri 13 , aut quasi 3000 viri 13 ascendent 14 :... quare ascenderunt de populo quasi 3000 viri 13 , 7:2-4;

quia ‘terra Canaan’ significat regnum Domini, ideo illa quae a terminis ultimis remotiora essent, significabant interiora, inde dicitur hic ‘ascendere’. Pariter a circuitibus ubivis ad Hierosolymam; et in Hierosolyma ad domum Dei, I Reg. 12:27, 28; 2

Reg. 20:5, 8; Matth. 20:18; Marcus 10:33; Luc. 18:31, et pluries alibi; Hierosolyma enim erat intimum terrae, quia per illam significabatur regnum spirituale Domini, et domus Dei erat intimum Hierosolymae quia per illam significabatur regnum caeleste Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus; inde ad illa dicitur ‘ascendere’. Ex his patet quid per ‘surge, ascende Bethelem’ significatur, quod nempe per ‘ascendere’ progressio versus interiora, de qua in hoc capite agitur, n. 4536.

Poznámky pod čarou:

1. seu

2. alters to ordino

3. sistuntur

4. The Manuscript inserts simul.

5. The Manuscript places this after agitur.

6. versus interiora ejus

7. et in

8. The Manuscript inserts et alibi;

9. Canaan

10. a scientificis illorum venire est ab inferioribus ad superiora, seu quod idem ab exterioribus ad interiora

11. versus

12. The Manuscript inserts ut.

13. virorum

14. ascendant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.