Bible

 

Joshue 5

Studie

   

1 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.

2 Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.

3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum.

4 Hæc autem causa est secundæ circumcisionis : omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,

5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,

6 per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit : donec consumeretur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.

7 Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.

8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.

9 Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem.

10 Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho :

11 et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.

12 Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan.

13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ?

14 Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.

15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum ?

16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8294

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8294. ‘Evacuabo gladium’: quod significet pugnam falsi ex malo continuam, constat ex significatione ‘gladii’ quod sit verum pugnans contra falsum et malum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum et bonum, de qua n. 2799, 4499; et ex significatione ‘evacuare’ seu denudare illum, quod sit pugna continua usque dum hostis stratus est; pugna continua per evaginatum seu evacuatum gladium etiam significatur apud Moschen, Vos dispergam inter gentes, et evacuabo post vos gladium, Lev. 26:33:

apud Ezechielem,

Omnem turmam ejus dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post illos, 12:14:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Ecce Me contra te, educam gladium Meum e vagina ejus, et exscindam ex te justum et impium; exibit gladius Meus e vagina sua contra omnem carnem, e meridie septentrionem; ut cognoscant omnis caro quod Ego Jehovah eduxerim gladium e vagina ejus, nec reversurus sit amplius, 1 Ezech. 21:8-10 [KJV Ezech. 21:3-5];

hic ‘evaginare’ seu ‘evacuare gladium’ pro non cessare a pugnando usque dum strati hostes; ita pro pugna continua: pugna continua contra 2 mala et falsa etiam significatur per Gladium evaginatum principis exercitus Jehovae, qui visus Joschuae, cum venit in terram Canaanem, Jos. 5:13,

quo significabatur quod pugnarent contra gentes ibi et destruerent illas; per ‘gentes’ quae terram Canaanem tunc possederunt significantur qui ante Adventum Domini 3 occuparunt regionem caeli quae 4 postea dabatur illis qui e regno spirituali Domini, n. 6914, 8054.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. falsa et mala

3. Either occuparunt or occuparent altered to occupabant

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.