Bible

 

Joshue 21

Studie

   

1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :

2 locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.

3 Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.

4 Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :

5 et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.

6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.

7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.

8 Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.

9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates : quarum ista sunt nomina,

10 filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est).

11 Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.

12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.

13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :

14 et Jether, et Esthemo,

15 et Holon, et Dabir,

16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.

17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,

18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.

19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim cum suburbanis suis.

20 Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.

21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer

22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,

24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.

26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.

27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.

28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,

29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon,

31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.

33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.

34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha

35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.

36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.

37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.

38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.

39 Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo

40 cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.

41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.

42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunti in eorum ditionem redacti sunt.

43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2909

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2909. ‘In Kiriath Arba, haec Hebron in terra Canaan’: quod significet in Ecclesia, constare potest ex significatione ‘Kiriath Arba’ quod sit Ecclesia quoad verum; et ex significatione ‘Hebronis in terra Canaan’ quod sit Ecclesia quoad bonum; in Verbo, cumprimis prophetico, ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, propter conjugium caeleste in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, ideo hic cum nominatur Kiriath Arba, etiam dicitur haec Hebron in terra Canaan; quod ‘terra Canaan’ sit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, et quod loca ibi varie repraesentativa fuerunt, n. 1585, 1866.

[2] Quod Kiriath Arbam quae Hebron, attinet, fuit regio ubi habitarunt Abrahamus, Isacus et Jacobus; quod Abrahamus, patet a praecedentibus, Venit Abraham et habitavit in [quercetis] Mamre, quae in Hebrone, Gen. 13:18: quod Jishakus, patet a sequentibus, Venit Jacob ad Jishakum patrem suum Mamre Kiriath Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Jishak, Gen. 35:27: quod Jacob, Joseph a patre suo Jacobo missus ad fratres e valle Hebronis, Gen. 37:14;

ex repraesentatione trium illorum, de qua prius, constat quod ‘Kiriath Arba, quae Hebron’ repraesentaverit Ecclesiam prius quam Hierosolyma:

[3] quod omnis Ecclesia successu temporis decrescat usque dum nihil fidei et charitatis residuum habeat, et quod tunc destruatur, repraesentatum etiam fuit per ‘Kiriath Arbam quae Hebron’, quod nempe ‘possessa ab Anakis’, per quos significatae sunt dirae persuasiones falsi, n. 581, 1673, quod ‘possessa ab Anakis’, videatur Num. 13:21, 22; Jos. 11:21; 14:15; 15:13, 14, Jud. 1:10;

et quod finis seu consummatio ejus, et destructa, repraesentatum est per quod ‘omnia ibi a Joshua devotioni data’, Jos. 10:36, 37; 11:21, et ‘Anaki percussi a Jehuda et a Calebo’, Jud. 1:10; Jos. 14:13-15; 15:13, 14;

et quod nova iterum Ecclesia, repraesentatum est per quod ‘cesserit Calebo in hereditatem quoad agrum et villas’, Jos. 21:12;

ipsa urbs autem facta urbs refugii, Jos. 20:7; 21:13, et sacerdotalis filiis Aharonis, Jos. 21:10, 11;

in hereditate Jehudae, Jos. 15:54;

[4] inde patet quod Hebron repraesentaverit Ecclesiam spiritualem Domini in terra Canaane; ideo quoque David ex mandato Jehovae ire jussus est Hebronem, et ibi unctus est in regem super domum Jehudae; et postquam ibi regnaverat septem annis et sex mensibus, Hierosolymam ivit, et occupavit Zionem, videatur 2 Sam. 2:1-11; 5:5; I Reg. 2:11, et tunc primum repraesentari coepit Ecclesia spiritualis Domini per ‘Hierosolymam’, et caelestis per ‘Zionem’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.