Bible

 

Joshue 11

Studie

   

1 Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph :

2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare :

3 Chananæum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis : Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.

4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis.

5 Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël.

6 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël : equos eorum subnervabis, et currus igne combures.

7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,

8 tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias :

9 fecitque sicut præceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.

10 Reversusque statim cepit Asor : et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat.

11 Percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur : non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.

12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini.

13 Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël : unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.

14 Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis.

15 Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit : non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.

16 Cepit itaque Josue omnem terram montanam, et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus :

17 et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon : omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.

18 Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.

19 Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon : omnes enim bellando cepit.

20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi.

21 In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit.

22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël : absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.

23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas : quievitque terra a præliis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6860

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6860. ‘Et Chivaei et Jebusaei’: quod significet ab idololatrico in quo aliquid boni et veri, constat ex repraesentatione ‘Chivaei’ quod sit idololatricum in quo aliquid boni; et ex repraesentatione ‘Jebusaei’ quod sit idololatricum in quo aliquid veri; quod per illas gentes talia significentur, constare potest ex eo quod permissum fuerit ut ‘foedus cum Gibeonitis a Josua et senioribus pangeretur’, Jos. 9:3 seq. ; et quod ‘facti sint caesores lignorum et haustores aquarum domui Dei’, ibid. Exod. 3:23, 27;

quod illi Chivaei fuerint, videatur ibid. vers. 7et 11:19;

quod per ‘Jebusaeos’ repraesententur qui in idololatrico sed in quo aliquid veri, constare potest ex eo quod Jebusaei fuerint in Hierosolyma 1 diu tolerati, et 2 non inde 3 expulsi, Jos. 15:63, 18:16, 28; 2 Sam. 5:6-10.

Poznámky pod čarou:

1. et ibi

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The Manuscript inserts diu non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.