Bible

 

Johannes 6:9

Studie

       

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 68

  
/ 101  
  

68. CHARITAS ET BONA OPERA. SECTIO 6.4

De charitate et operibus varia, Apoc. 2:4, 6, 19, 26. Cap. 3:16.

Opera illorum sequuntur cum illis, Apoc. 14:13.

Judicati sunt omnes secundum opera illorum, Apoc. 20:12, 13.

Opera charitatis docentur in copia a Domino, Matth. 5, 6, 7

Quod venturus Filius in gloria Patris, et reddet unicuique juxta facta ejus, Matth. 16:27.

Diliges Deum ex toto corde, et proximum ut te ipsum, Matth. 22:36 ad 39.

Multiplicabitur iniquitas, et frigescet charitas multorum, Matth. 24:12.

Quod charitas sit facere rite in omni opere, et non magis, constat ex Johannis doctrina ad interrogantes, Luc. 3:10 ad 14.

Quaesiverunt, quid faciemus, ut operemur opera Dei, respondit, est opus Dei ut credatis in Ipsum quem misit Pater, Joh. 6:28, 29.

Praeceptum Domini, ut diligant se invicem, Joh. 13:34, 36.

Pater vinitor, Jesus vitis, omnis non in Me ferens fructum, tollit illum, etc., et sic quod sicut palmites in vite mansuri sint [in] Domino, et Dominus in illis, alioquin ejicientur, Joh. 15:1 ad 6.

Manete in dilectione mea, qui mandata mea servat, manet in dilectione mea, Joh. 15:9, 10, 12, 14, 17.

Ut dilectio, qua dilexisti Me, in illis sit, et Ego in illis, Joh. 17:26.

Quod Dominus dederit matrem Johanni, et hic sumsit illam in propria, Joh. 19:26, 27, significat quod Ecclesia sit ubi bona charitatis, Maria significat Ecclesiam, et Johannes opera charitatis.

Quod Johannes sequutus Jesum, et Jesus dixerit, si illumvolo manere donec veniam, Joh. 21:20, 22, 23, significat si opera charitatis mansura sint usque ad adventum Domini.

Jehovah omnia opera operatus es nobis. Esaj. 26:12.

  
/ 101  
  

Bible

 

Matthaeus 7

Studie

   

1 Nolite judicare, ut non judicemini.

2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?

4 aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?

5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

7 Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?

10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?

11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.

13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !

15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :

16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus ?

17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.

18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.

19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.

22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?

23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.

24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,

25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.

26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :

27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.

29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.