Bible

 

Johannes 6:68

Studie

       

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 107

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

107. IX. QUOD POSTHAC NULLUS EX CHRISTIANIS IN COELUM VENIAT, NISI QUI IN DOMINUM DEUM SALVATOREM CREDIT, ET IPSUM SOLUM ADIT. Legitur apud Esajam, "Ecce Ego creo Coelum novum et Terram novam, et non commemorabuntur priora, neque ascendent super cor; et ecce creaturus sum Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam," Esajas 65:17-18, 1 et in Apocalypsi, "Vidi Coelum novum et Terram novam, et vidi Sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Coelo, paratam sicut Sponsam Marito suo: et dixit Sedens super throno, ecce omnia nova faciam," Apocalypsi 21:1-2, 5, et pluries, quod non alii ingressuri sint Coelum, quam qui scripti sunt in Libro vitae Agni, Apocalypsis 13:8; 17:8; 20:12, 15; 21:27, 2 per Coelum ibi non intelligitur Coelum coram oculis nostris aspectabile, sed Coelum Angelicum; per Hierosolymam non aliqua Urbs e Coelo, sed Ecclesia quae e Coelo illo a Domino descendet: et per Librum vitae Agni non intelligitur aliquis liber scriptus in Coelo qui aperietur, sed Verbum, quod est a Domino, et de Ipso. Quod Jehovah Deus, qui Creator et Pater vocatur, descenderit, et assumserit Humanum, etiam propter causam, ut possit adiri et conjungi, in praecedentibus hujus Capitis confirmatum, evictum et stabilitum est; quis enim, qui accedit ad hominem, adit Animam ejus, et quis hoc potest, sed adit ipsum hominem, quem videt facie ad faciem, et cum quo loquitur ore ad os; simile est cum Deo Patre et Filio, est enim Deus Pater in Filio, sicut Anima in suo Corpore.

[2] Quod in Dominum Deum Salvatorem credendum sit, constat ex his in Verbo, "Adeo Deus dilexit Mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui CREDIT IN IPSUM, 3 non pereat, sed vitam aeternam habeat, Johannes 3:15-16. Qui CREDIT IN FILIUM, non judicatur, qui autem NON CREDIT, jam judicatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei, Johannes 3:18. Qui CREDIT IN FILIUM, habet vitam aeternam; qui vero NON CREDIT FILIO, non videbit vitam, sed ira Dei manebit super illo, Johannes 3:36. Panis Dei est, qui descendit e Coelo, et vitam dat Mundo; qui venit ad Me, non esuriet, et qui CREDIT IN ME, non sitiet unquam, Johannes 6:33, 35. Haec est voluntas Ipsius, qui misit Me, ut omnis qui videt Filium et CREDIT IN IPSUM, habeat vitam aeternam, et resuscitem Ego illum in extremo die, Johannes 6:40. Dixerunt ad Jesum, quid faciemus ut operemur opera Dei, respondit Jesus, hoc est opus Dei, ut CREDATIS IN IPSUM, quem misit Pater, Johannes 6:28-29. Amen dico vobis, qui CREDIT IN ME, 4 habet vitam aeternam, Johannes 6:47. Jesus clamavit dicens, 5 si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito, quisquis 6 CREDIT IN ME, Flumina e ventre illius fluent aquae viventis, Johannes 7:37-38. Nisi CREDIDERITIS quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, Johannes 8:24. Jesus dixit, Ego sum resurrectio et vita; qui CREDIT IN ME, etsi moriatur, vivet: omnis vero qui vivit, et CREDIT IN ME, non morietur in aeternum, Johannes 11:25-26. Jesus dixit, Ego Lux in Mundum veni, ut omnis qui CREDIT IN ME, in tenebris non maneat, Johannes 12:46; 8:12. Quousque Lucem habetis, CREDITE IN LUCEM, ut filii Lucis sitis," Johannes 12:36. Quod mansuri sint in Domino, et Dominus in illis, Johannes 14:20; 15:1-5; 17:23, quod fit per fidem. Paulus contestatus et Judaeis et Graecis poenitentiam in Deum, et FIDEM IN DOMINUM NOSTRUM JESUM CHRISTUM, Actis Apostolorum 20:21. Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me, Johannes 14:6.

[3] Quod qui credit in Filium, credat in Patrem, quoniam ut supra dictum, Pater est in Ipso, sicut Anima in Corpore, constat ex his, Si Me nossetis, etiam Patrem meum nossetis, Johannes 8:19; 14:7. Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me, Johannes 12:45. Qui Me suscipit, suscipit Ipsum qui misit Me, Johannes 13:20. Causa est, quia nemo potest videre Patrem, et vivere, Exodus 33:20, quare dicit Dominus, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius qui in sinu Patris est, Ille exposuit, Johannes 1:18. Non Patrem vidit quis, nisi qui est apud Patrem, Hic vidit Patrem, Johannes 6:46. 7 Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, Johannes 5:37. Illi autem, qui non sciunt aliquid de Domino, ut plerique in duabus Partibus Orbis, Asia et Africa, et quoque in Indiis, hi si credunt in Deum unum et vivunt secundum praecepta Religionis suae, ex sua fide et vita salvantur, nam imputatio est illis qui norunt, et non illis qui ignorant, sicut non est caecis dum impingunt, nam dicit Dominus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod videatis, ideo peccatum vestrum manet, Johannes 9:41.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Cap. 65:17.
2. Prima editio: 26.
3. CREDIT IN IPSUM ubi in prima editione credit in Ipsum.
4. Prima editio: Me.
5. Prima editio: dieens.
6. Prima editio: QUISQUIS.
7. Prima editio: Johannes 6:6.

  
/ 853