Bible

 

Johannes 6:46

Studie

       

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1077

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1077. "Populi et turbae sunt, et gentes at linguae." - Quod significet quae sunt falsa et mala interiora et exteriora, constat ex significatione "populorum", quod sint qui in veris sunt, et in opposito sensu qui in falsis (de qua [supra] , n. 175 [b] , 331, 625); ex significatione "turbaium", quod etiam sint qui in veris aut in falsis, nam turbae sunt populi ex sorte inferiore; ex significatione "gentium", quod sint illi qui in bonis sunt, ac in opposito sensu qui in malis (de qua [supra] , n. 175, 331 [a, b] , 452, 455 [a, d] , 625); et ex significatione "linguarum", quod sint qui in varia confessione et perceptione boni (de qua [supra] , n. 455, 625, 657, 990).

Quod "populi, turbae, gentes et linguae" significent falsa et mala interiora et exteriora, est quia sensus vere spiritualis comprehendit res abstracte a personis; quare dum [a] "populis", per quos intelliguntur qui in veris aut falsis sunt, abstrahitur idea personae, tunc loco illorum significantur vera aut falsa: similiter dum a "turbis", "gentibus" et "linguis." Quod falsa et mala significentur, est quia per "terram" significatur ecclesia; inde per "populos, turbas, gentes et linguas" significantur illa ex quibus ecclesia est, quae sunt vel vera et bona vel falsa et mala; et quia omnis ecclesia est interna et externa, ex eo quod vera et bona aut falsa et mala sunt interiora et exteriora, ideo haec sunt quae per illa verba significantur: hoc quoque sequitur ex eo, quod per "aquas super quibus meretrix sedet", per quas hic dicitur significari "populos, turbas, gentes et linguas", significentur sancta ecclesiae quae profanata sunt (videatur supra, n. 1033); et sancta ecclesiae profanata sunt falsa et mala, nam sunt vera Verbi falsificata, et bona ejus adulterata.

[2] (Continuatio de Verbo.)

Verbum Domini mirabile est in eo, quod in singulis ejus sit unitio reciproca boni et veri, quod testatur quod Verbum sit Divinum procedens a Domino, quod est Divinum Bonum et Divinum Verum, reciproce unitum; et quoque testatur quod in Verbo sit conjugium Domini cum caelo et ecclesia, quod etiam est reciprocum. Quod conjugium boni et veri, tum veri et boni, sit in singulis Verbi, est ut ex eo sapientia sit angelis ac intelligentia hominibus, nam ex solo bono non nascitur aliqua sapientia et intelligentia, nec ex solo vero, sed ex conjugio illorum, dum amor est reciprocus. Amorem hunc reciprocum docet Dominus apud Johannem,

"Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo" (6:56);

apud eundem,

"In die illo cognoscetis quod.... vos in Me, et Ego in vobis: qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me, .... et Ego amabo illum" (14:20, 21):

reciprocum est, quod illi sint in Domino, et quod Dominus sit in illis; tum qui amat Dominum, etiam Dominus amabit illum; "habere praecepta" est esse in veris, et "facere illa" est esse in bono.

[3] Reciprocum etiam describitur a Domino in unione Ipsius cum Patre, his verbis,

Philippe, "quomodo tu dicis, monstra nobis Patrem? Nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me?.... Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me" (Johannes 14:9-11):

ex hac unione reciproca Divini et Humani in Domino, procedit unio reciproca Divini Boni ac Divini Veri, quae a Divino Amore Domini procedit; tum unio reciproca Domini cum caelo et ecclesia, et in genere unio reciproca boni et Veri apud angelum caeli et apud hominem ecclesiae; et quia bonum est charitatis et verum est fidei, et quia charitas et fides faciunt ecclesiam, sequitur quod in homine sit ecclesia cum unio charitatis et fidei reciproca in illo est: tum quia bonum est voluntatis et verum est intellectus, et quia voluntas et intellectus faciunt hominem, sequitur quod homo sit homo secundum unionem voluntatis et omnium ejus cum intellectu et omnibus ejus, et reciproce. Haec unio est quae vocatur conjugium, quod a creatione est in singulis caeli et in singulis mundi; unde omnium productio et generatio. Quod tale conjugium sit in singulis Verb, ut bonum amet verum, ac verum bonum, ita mutuo et vicissim, sensus Verbi spiritualis revelat. Ex hoc conjugio etiam sit quod bonum et verum non sint duo, sed unum; et tunc unum sunt cum bonum est veri, ac verum est boni.

  
/ 1232