Bible

 

Johannes 6:34

Studie

       

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 82

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

82. Post haec Vir e Plaga septentrionali in vehementia accurrit, et me vultu minaci aspexit, ac tono inflammato alloquutus, dixit; "es tu qui vis seducere Orbem, instaurando Novam Ecclesiam, quam intelligis per Novam Hierosolymam descensuram e Coelo a Deo; ac docendo, quod Dominus illos, qui Doctrinalia ejus Ecclesiae amplectuntur, donaturus sit Amore vere conjugiali, cujus delitias et felicitatem exaltas usque ad Coelum; estne hoc Inventum, et affersne hoc ut aucupium et allectamentum ad accedendum ad tua Nova: sed dic mihi in summario, quae sunt illa Doctrinalia novae Ecclesiae, et videbo num concordent aut discordent;" et respondi, "Doctrinalia Ecclesiae, quae intelligitur per Novam Hierosolymam, sunt haec. I: Quod sit Unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus. II: Quod Fides Salvifica sit credere in Ipsum. III: Quod fugienda sint Mala, quia sunt diaboli et a diabolo. IV: Quod facienda sint Bona, quia sunt Dei et a Deo. V: Quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum."

[2] His auditis per aliquot momenta recessit ejus furor; at post aliquam deliberationem iterum me torvo vultu aspexit, dicens, "sunt haec quinque Praecepta, Doctrinalia fidei et charitatis Novae Ecclesiae;" et respondi, "sunt;" et tunc aspere interrogavit, "quomodo potes demonstrare Primum, quod sit Unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus;" dixi, "demonstro ita; estne Unus et Individuus Deus; estne Trinitas; si Unus et Individuus Deus, estne Una Persona; si Una Persona, estne Trinitas in illa; quod sit Dominus Jesus Christus, ex his, quod conceptus sit a Deo Patre, Luc. 1:34-35. et sic quod quoad Animam sit Deus; et inde, sicut Ipse dicit, quod Pater et Ipse unum sint, Joh. 10:30. quod Ipse in Patre et pater in Ipso, Joh. 14:10-11; quod qui videt Ipsum et cognoscit Ipsum videat et cognoscat Patrem, Joh. 14:7, 9: quod nemo videat et cognoscat Patrem, nisi Ipse qui in sinu Patris est, Joh. 1:18 quod omnia Patris sint Ipsius, Joh. 3:35, 16:15; quod sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, Joh. 14:6. ita ab Ipso, quia est in Ipso; et secundum Paulum, quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso corporaliter habitet, Coloss. 2:9. ac praeterea, quod Ipsi sit Potestas omnis carnis, Joh. 17:2 et quod Ipsi sit omnis Potestas in Coelo et in Terra, 1 Matth. 28:18. ex quibus sequitur, quod sit Deus Coeli et Terrae."

[3] Postea interrogavit, quomodo demonstro Alterum, quod Fides salvifica sit credere in Ipsum; dixi, "demonstro per haec Ipsius Domini verba." "Haec est voluntas Patris, ut omnis, qui Credit in Filium, habeat vitam aeternam," Joh. 6:40. "Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis, qui credit in Ipsum, non pereat sed habeat vitam aeternam," Joh. 3:15-16. "Qui Credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo," Joh. 3:36.

[4] Postea dixit, "demonstra etiam Tertium et sequentia;" et respondi; "quid opus est demonstrare, quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo; quodque facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo; tum quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum. Quod haec Tria vera sint, confirmat universa Scriptura Sacra a principio ad finem; quid ibi aliud in summa, nisi quam fugere mala et facere bona, ac credere in Dominum Deum; et praeterea, absque his Tribus non est aliqua Religio; estne Religio vitae; et quid vita nisi quam fugere mala et facere bona; quomodo potest homo haec facere et illa credere nisi ut ab ipso; quare si removes haec ab Ecclesia, removes ab illa Scripturam Sacram, et quoque removes Religionem, quibus remotis Ecclesia non est Ecclesia." Vir ille his auditis recessit, et pensitavit; at usque abivit in indignatione.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Terra;

  
/ 535  
  

Bible

 

Johannes 2

Studie

   

1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.

2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.

3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.

4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.

5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.

6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.

7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.

9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinius,

10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.

13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :

14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.

15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.

16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.

17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.

18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?

19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?

21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.

22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.

23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.

24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.