Bible

 

Johannes 6:15

Studie

       

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 82

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

82. Post haec Vir e Plaga septentrionali in vehementia accurrit, et me vultu minaci aspexit, ac tono inflammato alloquutus, dixit; "es tu qui vis seducere Orbem, instaurando Novam Ecclesiam, quam intelligis per Novam Hierosolymam descensuram e Coelo a Deo; ac docendo, quod Dominus illos, qui Doctrinalia ejus Ecclesiae amplectuntur, donaturus sit Amore vere conjugiali, cujus delitias et felicitatem exaltas usque ad Coelum; estne hoc Inventum, et affersne hoc ut aucupium et allectamentum ad accedendum ad tua Nova: sed dic mihi in summario, quae sunt illa Doctrinalia novae Ecclesiae, et videbo num concordent aut discordent;" et respondi, "Doctrinalia Ecclesiae, quae intelligitur per Novam Hierosolymam, sunt haec. I: Quod sit Unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus. II: Quod Fides Salvifica sit credere in Ipsum. III: Quod fugienda sint Mala, quia sunt diaboli et a diabolo. IV: Quod facienda sint Bona, quia sunt Dei et a Deo. V: Quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum."

[2] His auditis per aliquot momenta recessit ejus furor; at post aliquam deliberationem iterum me torvo vultu aspexit, dicens, "sunt haec quinque Praecepta, Doctrinalia fidei et charitatis Novae Ecclesiae;" et respondi, "sunt;" et tunc aspere interrogavit, "quomodo potes demonstrare Primum, quod sit Unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus;" dixi, "demonstro ita; estne Unus et Individuus Deus; estne Trinitas; si Unus et Individuus Deus, estne Una Persona; si Una Persona, estne Trinitas in illa; quod sit Dominus Jesus Christus, ex his, quod conceptus sit a Deo Patre, Luc. 1:34-35. et sic quod quoad Animam sit Deus; et inde, sicut Ipse dicit, quod Pater et Ipse unum sint, Joh. 10:30. quod Ipse in Patre et pater in Ipso, Joh. 14:10-11; quod qui videt Ipsum et cognoscit Ipsum videat et cognoscat Patrem, Joh. 14:7, 9: quod nemo videat et cognoscat Patrem, nisi Ipse qui in sinu Patris est, Joh. 1:18 quod omnia Patris sint Ipsius, Joh. 3:35, 16:15; quod sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, Joh. 14:6. ita ab Ipso, quia est in Ipso; et secundum Paulum, quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso corporaliter habitet, Coloss. 2:9. ac praeterea, quod Ipsi sit Potestas omnis carnis, Joh. 17:2 et quod Ipsi sit omnis Potestas in Coelo et in Terra, 1 Matth. 28:18. ex quibus sequitur, quod sit Deus Coeli et Terrae."

[3] Postea interrogavit, quomodo demonstro Alterum, quod Fides salvifica sit credere in Ipsum; dixi, "demonstro per haec Ipsius Domini verba." "Haec est voluntas Patris, ut omnis, qui Credit in Filium, habeat vitam aeternam," Joh. 6:40. "Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis, qui credit in Ipsum, non pereat sed habeat vitam aeternam," Joh. 3:15-16. "Qui Credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo," Joh. 3:36.

[4] Postea dixit, "demonstra etiam Tertium et sequentia;" et respondi; "quid opus est demonstrare, quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo; quodque facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo; tum quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum. Quod haec Tria vera sint, confirmat universa Scriptura Sacra a principio ad finem; quid ibi aliud in summa, nisi quam fugere mala et facere bona, ac credere in Dominum Deum; et praeterea, absque his Tribus non est aliqua Religio; estne Religio vitae; et quid vita nisi quam fugere mala et facere bona; quomodo potest homo haec facere et illa credere nisi ut ab ipso; quare si removes haec ab Ecclesia, removes ab illa Scripturam Sacram, et quoque removes Religionem, quibus remotis Ecclesia non est Ecclesia." Vir ille his auditis recessit, et pensitavit; at usque abivit in indignatione.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Terra;

  
/ 535