Bible

 

Johannes 6

Studie

   

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, Amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, Amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt.

65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9003

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9003. ‘Victum ejus, tegumentum ejus, et debitum conjugiale (ejus), non diminuet’: quod significet non deprivationem vitae interioris, quae est ‘victus’, nec vitae exterioris, quae est ‘amictus’, ita non deprivationem conjunctionis, quae est ‘debitum conjugiale’, constat ex significatione ‘victus’ quod sit sustentatio vitae interioris, ‘victus’ enim, seu cibus et potus, in spirituali sensu sunt cognitiones boni et veri, ‘cibus’ cognitiones boni, n. 5147, et ‘potus’ cognitiones veri, n. 3168, 3772, quare ‘victus’ sunt quae vitam hominis spiritualem nutriunt, n. 5293, 5576, 5579, 5915, 8562; ex significatione ‘tegumenti’ seu amictus, quod sit sustentatio vitae exterioris, ‘tegumentum’ enim seu vestis in spirituali sensu sunt scientifica inferiora, 1 haec sunt quae vitam externam hominis spiritualiter sustentant', n. 5248, 6918; ex significatione ‘debiti conjugialis’ quod sit conjunctio; et ex significatione 'non diminuere' quod sit non deprivare.

[2] Cum his ita se habet: affectio naturalis conjuncta vero spirituali, quae significatur per ‘ancillam desponsatam filio’, requirit jugiter sustentationem vitae a vero spirituali cum quo conjuncta est; affectio enim, absque sustentatione inde, perit; se habet cum affectione hominis sicut cum ipso homine, 2 quod nisi is sustentetur victu, 3 moriatur; homo etiam quoad interiora sua non est nisi quam affectio, 4 homo bonus est affectio boni et inde veri, 4 at malus est affectio mali et inde falsi; hoc imprimis constat ex homine cum fit spiritus, sphaera vitae quae tunc exundat ex illo est vel 5 affectionis boni vel 5 affectionis mali; nutricio seu sustentatio illius tunc non est ex cibo et potu naturali sed ex spirituali, qui est falsum ex malo 6 spiritui malo, ac verum ex bono 7 spiritui bono; nutriciones mentium humanarum cum vivunt in corpore in mundo, nec aliae sunt; inde est quod omnia quae victus sunt, sicut panis, caro, vinum, aqua, et plura alia, in sensu spirituali in Verbo significent talia quae nutricionis spiritualis sunt.

[3] Ex his etiam patet quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Non ex pane solo vivit homo, sed ex omni verbo quod egreditur ex ore Dei, 4:4:

tum quid per Ipsius verba apud Lucam, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, 22:30:

et apud Matthaeum, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, 26:29;

haec dicens postquam instituit Sanctam Cenam, in qua panis et vinum sunt illa quae sunt amoris et fidei, similiter 8 etiam caro et sanguis; inde sciri 9 evidenter potest quid intelligitur per carnem et per sanguinem Domini apud Johannem 6:49-58, et per haec ibi, Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus, vers. 55; quod ‘caro’ in Verbo sit bonum amoris, videatur n. 3813, 7850, et ‘sanguis’ bonum fidei, n. 4735, 10 6978, 7317, 7326, 7846, 11 7850, 7877; similiter ‘panis’ et ‘vinum’, n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 6377.

Poznámky pod čarou:

1. nam haec sustentant vitam externam hominis

2. quod altered to qui

3. moriatur altered to moritur

4. si

5. tuo

6. si malus

7. si bonus

8. ac

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.