Bible

 

Johannes 6

Studie

   

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, Amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, Amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt.

65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4622

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4622. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Odoris et Narium cum illo.

Sunt habitacula beatorum in altera vita varia, tali arte constructa ut sint quasi in ipsa arte architectonica, seu immediate ab ipsa arte; de habitaculis beatorum videantur quae prius ab experientia, n. 1 1119, 1626-1630; haec non solum apparent illis coram visu, sed etiam coram tactu; omnia enim quae ibi sunt, adaequata sunt sensationibus spirituum et angelorum, inde sunt talia quae non cadunt sub sensum corporeum qualis est hominis, sed sub illum qui est illis qui ibi sunt: scio quod hoc multis incredibile sit, sed ex causa quia nihil creditur quod non oculis corporeis videri, et manibus carneis palpari potest; inde 2 est quod homo hodie, cui occlusa sunt interiora, nihil sciat de illis quae existunt in mundo spirituali aut caelo; dicit quidem ex Verbo et ex doctrina quod 3 caelum sit et quod 4 angeli qui ibi, sunt in gaudio et in gloria, 5 et praeterea nihil novit; optat quidem ut sciat quomodo se ibi habet, sed cum ei dicitur, usque nihil credit, ex causa quia corde negat dari; cum optat scire, est solum quia tunc in curioso est ex doctrina, non in jucundo ex fide; qui non in fide sunt, illi quoque corde negant; at qui credunt, illi comparant sibi ideas de caelo, ejus gaudio et gloria, ex variis, quisque ex talibus quae suae scientiae ac intelligentiae sunt, at simplices ex sensitivis quae corporis sunt;

[2] sed usque plerique non capiunt quod spiritus et angeli sensationibus polleant multo exquisitioribus quam homines in mundo, nempe visu, auditu, olfactu, analogo gustus, et tactu, ac imprimis jucundis 6 affectionum; si modo credidissent quod essentia eorum interior esset spiritus, et quod corpus ac corporis sensationes et membra sint modo adaequata usibus in mundo, et spiritus ac spiritus sensationes et organa adaequata usibus in altera vita, tunc ex se et paene sua sponte venirent in ideas de statu spiritus sui post mortem, cogitarent enim tunc secum quod spiritus ejus foret ipse ille homo qui cogitat, et qui cupit, desiderat et afficitur, et dein quod omne id sensitivum quod apparet in corpore, esset proprie ejus spiritus, et corporis solum per influxum; et haec postea confirmarent apud se multis, et sic tandem delectarentur illis quae 7 sui spiritus sunt, plus quam illis quae 7 sui corporis:

[3] reipsa etiam ita se habet quod nempe corpus non sit quod videt, audit, 8 odoratur, sentit, sed spiritus ejus; quapropter cum spiritus exuitur corpore, tunc in suis sensationibus est, in quibus fuerat cum in corpore, et quidem in multo exquisitioribus; corporea enim, quia crassa 9 respective, sensationes 10 obtusas reddiderunt, et adhuc obtusiores quia immersit illas terrestribus et mundanis: hoc asseverare possum, quod spiritus multo exquisitiorem visum habeat quam homo in corpore, tum quoque auditum, et quod 11 miraturi, sensum odoris, ac imprimis sensum tactus, vident enim se mutuo 12 , audiunt se mutuo, tangunt se mutuo; hoc quoque is qui credit vitam post mortem, concluderet ex eo quod nulla vita dari queat absque sensu, et quod quale vitae sit secundum quale sensus, immo quod intellectuale non sit nisi exquisitus sensus interiorum, et superius intellectuale rerum spiritualium; inde etiam quae intellectualis et ejus perceptionum sunt, vocantur sensus interni.

[4] Cum sensitivo hominis statim post mortem, ita se habet: ut primum homo moritur et apud illum corporea frigescunt, exsuscitatur ille in vitam, et tunc in statum omnium sensationum, usque adeo ut primum vix 13 aliter sciat quam quod in corpore adhuc sit; sensationes enim in quibus est, adducunt illum ita credere, sed cum appercipit quod sensationes exquisitiores habeat, et hoc imprimis quando cum aliis spiritibus loqui incipit, tunc animadvertit quod in altera vita sit, et quod mors corporis ejus 14 fuerit continuatio vitae spiritus ejus. Cum duobus quos notos habui, locutus sum eodem die 15 cum sepelirentur, et cum uno qui per meos oculos vidit suum loculum et 16 feretrum, et is quia in omni sensatione erat in qua in mundo, loquebatur mecum de exequiis, cum funeralia ejus sequerer, et quoque de suo corpore, dicendo, quod rejiciant illud quia ipse vivit.

[5] sciendum quod illi qui in altera vita sunt, nihil quicquam quod in mundo per oculos alicujus hominis videre possint; sed quod per meos potuerint, erat quia spiritu cum illis sum, et simul corpore cum his qui in mundo, videatur etiam n. 1880: ac praeterea sciendum quod illos cum quibus in altera vita locutus sum, non viderim oculis corporis mei, sed oculis spiritus mei usque tam 17 clare, et quandoque 18 clarius quam oculis corporis, nam, ex Divina Domini Misericordia, aperta sunt illa quae spiritus mei sunt.

[6] Sed scio quod haec quae hactenus dicta sunt, non credituri sint illi qui corporeis, terrestribus et mundanis immersi sunt, hoc est, ii eorum qui illa pro fine habent, hi enim non alia capiunt quam quae per mortem dissipantur: scio etiam quod nec credituri sint qui multum cogitarunt et disquisiverunt de anima, et non simul comprehenderunt quod anima sit ejus spiritus, et quod ejus spiritus sit ipse ejus homo qui vivit in corpore; hi enim non aliam notionem de anima capere potuerunt quam quod sit aliquod cogitativum, aut flammeum, aut aethereum, quod solum agit in formas organicas corporis, et non in formas puriores quae sunt ejus spiritus in corpore, 19 et sic tale quod cum corpore dissiparetur; et hoc imprimis illi qui se in talibus confirmarunt per intuitiones sufflatas a persuasione sapientiae prae aliis.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts quoque.

3. illud

4. illi

5. at

6. ex affectione

7. ejus

8. odorat, in the Manuscript, the First Latin Edition.

9. The Manuscript inserts sunt.

10. The Manuscript inserts ejus.

11. scio miraturos

12. clarissima luce

13. aliud

14. sit

15. quo

16. lecticam

17. exquisite

18. exquisitius

19. inde concludere alius non potuerunt, quam quod tale

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.